07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

i

425 1539 < OTOB. 426

Bestiolas illas, Malingrium et Cruciatum, non

melius conterere posais quam contemptu : s ) quod

facere licet sine periculo. Non enim efflant nisi

emortuum venenum.

Quod legatus regius de edicto rescivit, factum

est opera JBuceri, qui Doctorem Chelium 4 ), subornavit,

ut scriberet ei, nostros omnes valde alïenari

a Rege ob istam saevitiam. De legatione verbum

nullum. Ipse enim Bucerus literas dictavit. Et

sane iam fere coepimus de ea desperare. Landgravius

concesserat et iam confecta erat res, nisi

stetisset per Saxonem, qui se officio suo pulchre

satisfacere putat dum ab omnibus adversariis se

quam alienissimum esse ostendit. Interim pii in

periculo deseruntur. Nuper Anglus legationem ad

eum miserat, per quam excusabat, quod legatos

ipsius et Landgravii re infecta dimisisset. ö ) Causabatur

enim sibi non visos esse instructos satis plenis

mandatis. Respondit verum esse quod proverbio

dicitur, semper inveniri effugia ab iis qui tergiversantur.

Legatos enim habuisse plenam potestatem

sanciendi foederis, quod sibi ac sociis inire cum eo

placeret. Ipsum falli si putaret nostros adduci posse,

ut se omnibus eins controversiis implicarent: non

aliam quam evangelicae causae societatem suscepturos.

Deinde ilium satis prae se tulisse quid haberet

animi, quum impia ilia edicta promulgavit.

Se enim conscientia adigi ad hanc vocis asperitatem,

neque posse se obstare quominus docti homines,

quos in sua ditione habet, tantam impietatem traducerent.

Landgravius non minore constantia, sed

maiori lenitate respondit, ut aditum sibi faceret, si

qua spes esset res in melius corrigendi. Nunc indictus

est conventus in 19. Novembris, 6 ) in quo de

utraque legatione agetur. Heri primum appulit

nuncius. Quanquam nondum scitur quid sit rei,

apparet tarnen gravem esse consultationem, ac tu

quoquo ipse coniicere inde potes quod tarn subito

oonvocantur. ') Erit enim nostris iter decern dierum,

aliis aliquanto longius, quibus nondum renunciatum

est. Scis quid Comiti Guillelmo s ) acciderit. Dum

vult Alpinas illas valles tueri adyersus Montmiani 9 )

iniurias, inimicitias cum Connestabili 10 ) suscepit,

3) you cannot do better than constantly to crush and

bruise them. — Quae haec fuerint contentiones non satis

constat. Caeterum v. N. 193 not. 17.

4) Ulricus Clielius medieus, Buceri amicus. (Apographa

male Shelium et Melium appellant.')

5) Be his nonnulla habet Sàlig. II. 375.

6) Arnstadliam in Thuringia. Sleid. II. 152. Salig. 1.1.

7) you can thence conjecture what has so suddenly called

them together.

8) Cf. N. 189. Münch., Gesch. des Hauses Fürstehberg

1830 II. c. 1. 2. Barthold, Deutschland und die Hugenotten.

Brem. 1848. I. passim. Brantôme l l. N. 61.

9) N. 193, not. 35.

10) Anne de Montmorency.

quae eo usque sunt progressae ut se rege insalutato

ex aula proripuerit, sed prius abdicatis omnibus

officiis. Longa est historia: ideo non possum totam

recensere.

Versionem epistolae meae ad Sadoletum non

potui ad finem usque conferre. Integrum enim diem

requirebat labor ille. Inspexi tarnen ut gustu

habito iudicium aliquod facere possem. Non displicet.

Nollem tarnen ante publicari quam correcta

fuerit. Deprehendi enim alicubi erratum esse.

Vereor tamen ne si moretur Antonius, Pignaeus

antevertat, n ) qui iam forte ad umbilicum usque

perduxit. Non enim tertiam partem in componendo

eius temporis consumpsi quod praeteriit ex quo

scripsit se incepisse. 12 ) Nee dubito quin hortatu

Michaelis. Secretarius Paterniacensis hic unum ex

fratribus habet. Educat apud se vicissim filium

eius cui eum commisit. Est hospes Gasparis, vir

bonus et integer. 18 ) Mater valde anxia est, quod

de filio nihil audit. Tu ergo office ut brevi scribatur,

quo modo habeat. Omnes te amicissime salutant,

Capito, Bucerus, Sturmius, Pedrottus; nostri etiam

Claudius, Gaspar, u ) Brito, discipuli Glaudii, Iacobus

cum sodali suo, Enardus, tota domus nostra ubi

nunc est frator. Literas istas satius erit apud te

contineri quam longius spargi. Argentorati 27.

Octob. 1539..

Calvinus tuus.

Saluta mihi diligenter omnes fratres, collegam

tuum, Thomam et alios.

Non potui nunc ad Michaélem scribere: velim

tamen illi iniungas, primo nuncio scribat de psalmis

quid actum sit. Mandaveram ut centum exemplaria

Genevam mitterentur. Nunc primum intellexi non

fuisse id curatum. Certe nimis negligenter tamdiu

distulit mihi significare. 1S )

Non potui Acta 16 ) nunc habere: propediem recipies.

Vous maviez mande par Alexandre que vous

aviez a moy pias precationes Lutheri desquelles

vous ne faictes nulle mention. le vous prye aussi

me mander comment il en va. ")

11) Duplex ergo versio parabatur. {Cf. Prolegg. Tom.

V. p. 46.

12) N. 186.

13) Haec misère a translatore Anglo eorrupta: The

secretary ofPayerne has one of his brethren (I. brothers) here.

By way of return he is educating his brothers son. He has

entrusted him to the care of Gaspar, a good and worthy man.

14) Sturmium, Bedrotum, Claudium et Gasparem om.

Anglus, qui etiam scribit: with his comrade Enard.

15) Cf. Prolegg. T. VI. p. 18.

16) cum Carolo (N. 187).

17) Quatuor liaec additamenta s. post scripta, quae dicimus,

variis locis et angulis chartae, ex transverso, in margine

inscripta sunt; ultimum gallicum ab ipso Calvino deletum

abest ab apographis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!