volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
07.06.2013 Views

423 EPISTC {Ex autographo Bibl. Genev. Cod. 106, fol. 32. — Alia ezemplaria habes ibid. Cod. HI, fol. 20. — Bernae in Archiv. Epp. "VU. p. 312, et Turici ap. Simler. Vol. 47. — Anglioe edidermit B.-C. Tom. I. p. 133.) Optimo fratri meo Farello Neocomensis ecclesiae ministro fidelissimo. ') Ignosces, frater suayissime, quod nihil ad te scripserim post turbulentas illas literas, quas recens adhuc a primo fervore bilis mihi expresserat. Non satis teneo quid scripserim. Scio tarnen non bene mihi tempérasse: quia hoc restabat unicum doloris solatium, tecum expostulare, quod nimia tua facilitate tales molestias mini créasses. Nunc longa deprecatione excusas quod in te reprehendebam. Quamvis enim defendere studeas quod egisti, summa tarnen defensionis in deprecando posita est. Posthac ergo vide ut modum clementiae adhibeas, ne quid afferat aliis praeiudicii. Nihil eorum quae in tua epistola recenses praetermisi, quum dicere iussus essem. Quin omnia eius facinora diligenter persequutus sum, quae et G-enevae et Lausannae et in Gallia quoque post suum abitum 2 ) designavit: sed postea introducebatur ac pro arbitrio alia diluebat, alia elevabat, alia recriminando in nos transferebat. Me illi committere non audebant, np ultra modum exacerbarer. Responsiones quoqae eius Tel mitigabant, vel subticebant in totum. Sic elusus tota actione fui. Id quum initio praeviderem, testatus eram me nihil habere Telle loci, neque in repudiando, neque in approbando. Non enim aliud agebatur quam ne abiiceretur a nobis qui abs te iam receptus erat. Negas te ecclesiam esse. Verum quis suspicetur te secus quam ex ecclesiae sententiaeumcommendare? Hoc nega, si potes, te uteris reconciliationem testatum esse. Porro quod de te scribebas, id de tota ecclesia merito acceptum est, cuius ab autoritate nequaquam te discessisse omnes iudicabant. Sic destitutus fui solus qui me opponerem. Id quoque mihi autoritatem ademit, quod obtinuerat apud nostros ut Tideretur nonnihil causae habuisse controTersiam illam de trinitate exagitandi. Qua in re non parum adiuTit eum Capito, qui literas olim se abs te accepisse Bucero indicaTit, ubi te in ea quaestione ab aliis dissentire fatebaris: aut nescio quid tale. Nam Bucerus non ad liquidum mihi exposuit. Mire etiam de symbolis me omnes Texabant. Haec et similia fecerunt ut non prorsus indignum misericordia ipsum iudicarent. Quibus autem legibus receptus sit intelliges ex actis. Ego quod illic pollicitus sum constanter praestabo, si fidem ipse serTaTerit. Quod 194- 1) Farettus adscripsit 27. Octobria 1539. 2) ex Helvetia seil, non ut Anglus habet, qui Genevensia fata et facta hominis post hunc abitum ponit. JAE 194 424 si fallere contiugat, iam Bum liberatus: fidem enim meam nonnisi sub conditione illi obligavi. In Alexandrum iam sum egregie instruotus, ut possim eum, quoties venerit, pro suis meritis excipere. Et plus ponderis habebo in ilia causa, quia non videbor meum negotium agere. Audi insigne impudentiae exemplum. Ausus est domum nostram somel ingredi, quo se mihi utounque obtruderet. Quum forte descendissem in hypocaustum, illic eum deprehendi cum domesticis. Salutavit ambitiöse, et se ad sermonem gestu offerebat. Ego neque salute neque aspectu sum dignatus: tantum vocavi ad me unum cui mandavi ut iuberet oxcedere: aedes enim nostras non pàtere iis qui ab ecclesia Dei essent exterminati. Ex eo non ausus est se mihi ostendere. Nunc veniat, non reperiet me imparatum. Ridebis etiam si audieris qualiter una lectione Buceri acceptus sit Carolus. Tractabat locum de pseudopropheta lapidando. Quum definiendus esset pseudopropheta, dixit eum esse, non qui aliquid praeter verbum Dei doceret, sed qui dogmata excitaf et cum verbo Dei pugnantia. Exemplum addidit de iis qui locum aliquem comminiscuntur in quo purgentur animae, ac futilem quidem esse illam doctrinam pronunciavit, sed cuius causa non debeamus aliquem damnare: modo sic earn profiteatur ut in medio relinquat. At eum qui adiuvari precibus nostris mortuos. dicat, non vanitatis modo sed impietatis damnandum esse. Quum haec diceret, nunc me intuebatur, nunc in Carolum oculos dirigebat. Nunc quia cum ipso transegimus, danda est opera ne de nostra aut constantia aut sinceritate queri iure posait. Sciam aliquando tarnen qua dexteritate se apud Rognacum gesserit. Praebet autem mihi occasionem ut de Metensi ecclesia tibi respondeam quod res est. Transiit illac et ansam concionandi captabat. Statim adest officialis, qui citari ipsum iubet. Quid actum sit cum eo nescitur, nisi quod paulo post se subduxit. Quindecim circiter ante diebus illuc fratrem meum miseram. Agebat apud yirum optimum et cordatissimum. Modeste se continebat. Simul ac resciverunt, edixerunt eius magistro ut eum ablegaret. Negavit ille se facturum. Tunc rabiem suam in fratrem converterunt, ac intra dies septem iusserunt urbe abire. Respondit iniquum esse ac insolens exemplum, de homine innoxio causa inaudita statui. Magistratum ergo adiit: petiit audientiam. Negata est. Provocavit ad supremum praetorem et concilium eius, quod ex nobilitate constat. Porrexit ex more supplicem libellum, sed nihil profecit. Neque eum solum ita tractarunt, sed censuerunt neminem posthac extraneum ferendum esse, in quern aliqua suspicio caderet. Breviter scito viam illic in praesentia clausam esse evangelio. Proinde exspectanda nobis est occasio melior, cui semper imminebo.

i 425 1539 < OTOB. 426 Bestiolas illas, Malingrium et Cruciatum, non melius conterere posais quam contemptu : s ) quod facere licet sine periculo. Non enim efflant nisi emortuum venenum. Quod legatus regius de edicto rescivit, factum est opera JBuceri, qui Doctorem Chelium 4 ), subornavit, ut scriberet ei, nostros omnes valde alïenari a Rege ob istam saevitiam. De legatione verbum nullum. Ipse enim Bucerus literas dictavit. Et sane iam fere coepimus de ea desperare. Landgravius concesserat et iam confecta erat res, nisi stetisset per Saxonem, qui se officio suo pulchre satisfacere putat dum ab omnibus adversariis se quam alienissimum esse ostendit. Interim pii in periculo deseruntur. Nuper Anglus legationem ad eum miserat, per quam excusabat, quod legatos ipsius et Landgravii re infecta dimisisset. ö ) Causabatur enim sibi non visos esse instructos satis plenis mandatis. Respondit verum esse quod proverbio dicitur, semper inveniri effugia ab iis qui tergiversantur. Legatos enim habuisse plenam potestatem sanciendi foederis, quod sibi ac sociis inire cum eo placeret. Ipsum falli si putaret nostros adduci posse, ut se omnibus eins controversiis implicarent: non aliam quam evangelicae causae societatem suscepturos. Deinde ilium satis prae se tulisse quid haberet animi, quum impia ilia edicta promulgavit. Se enim conscientia adigi ad hanc vocis asperitatem, neque posse se obstare quominus docti homines, quos in sua ditione habet, tantam impietatem traducerent. Landgravius non minore constantia, sed maiori lenitate respondit, ut aditum sibi faceret, si qua spes esset res in melius corrigendi. Nunc indictus est conventus in 19. Novembris, 6 ) in quo de utraque legatione agetur. Heri primum appulit nuncius. Quanquam nondum scitur quid sit rei, apparet tarnen gravem esse consultationem, ac tu quoquo ipse coniicere inde potes quod tarn subito oonvocantur. ') Erit enim nostris iter decern dierum, aliis aliquanto longius, quibus nondum renunciatum est. Scis quid Comiti Guillelmo s ) acciderit. Dum vult Alpinas illas valles tueri adyersus Montmiani 9 ) iniurias, inimicitias cum Connestabili 10 ) suscepit, 3) you cannot do better than constantly to crush and bruise them. — Quae haec fuerint contentiones non satis constat. Caeterum v. N. 193 not. 17. 4) Ulricus Clielius medieus, Buceri amicus. (Apographa male Shelium et Melium appellant.') 5) Be his nonnulla habet Sàlig. II. 375. 6) Arnstadliam in Thuringia. Sleid. II. 152. Salig. 1.1. 7) you can thence conjecture what has so suddenly called them together. 8) Cf. N. 189. Münch., Gesch. des Hauses Fürstehberg 1830 II. c. 1. 2. Barthold, Deutschland und die Hugenotten. Brem. 1848. I. passim. Brantôme l l. N. 61. 9) N. 193, not. 35. 10) Anne de Montmorency. quae eo usque sunt progressae ut se rege insalutato ex aula proripuerit, sed prius abdicatis omnibus officiis. Longa est historia: ideo non possum totam recensere. Versionem epistolae meae ad Sadoletum non potui ad finem usque conferre. Integrum enim diem requirebat labor ille. Inspexi tarnen ut gustu habito iudicium aliquod facere possem. Non displicet. Nollem tarnen ante publicari quam correcta fuerit. Deprehendi enim alicubi erratum esse. Vereor tamen ne si moretur Antonius, Pignaeus antevertat, n ) qui iam forte ad umbilicum usque perduxit. Non enim tertiam partem in componendo eius temporis consumpsi quod praeteriit ex quo scripsit se incepisse. 12 ) Nee dubito quin hortatu Michaelis. Secretarius Paterniacensis hic unum ex fratribus habet. Educat apud se vicissim filium eius cui eum commisit. Est hospes Gasparis, vir bonus et integer. 18 ) Mater valde anxia est, quod de filio nihil audit. Tu ergo office ut brevi scribatur, quo modo habeat. Omnes te amicissime salutant, Capito, Bucerus, Sturmius, Pedrottus; nostri etiam Claudius, Gaspar, u ) Brito, discipuli Glaudii, Iacobus cum sodali suo, Enardus, tota domus nostra ubi nunc est frator. Literas istas satius erit apud te contineri quam longius spargi. Argentorati 27. Octob. 1539.. Calvinus tuus. Saluta mihi diligenter omnes fratres, collegam tuum, Thomam et alios. Non potui nunc ad Michaélem scribere: velim tamen illi iniungas, primo nuncio scribat de psalmis quid actum sit. Mandaveram ut centum exemplaria Genevam mitterentur. Nunc primum intellexi non fuisse id curatum. Certe nimis negligenter tamdiu distulit mihi significare. 1S ) Non potui Acta 16 ) nunc habere: propediem recipies. Vous maviez mande par Alexandre que vous aviez a moy pias precationes Lutheri desquelles vous ne faictes nulle mention. le vous prye aussi me mander comment il en va. ") 11) Duplex ergo versio parabatur. {Cf. Prolegg. Tom. V. p. 46. 12) N. 186. 13) Haec misère a translatore Anglo eorrupta: The secretary ofPayerne has one of his brethren (I. brothers) here. By way of return he is educating his brothers son. He has entrusted him to the care of Gaspar, a good and worthy man. 14) Sturmium, Bedrotum, Claudium et Gasparem om. Anglus, qui etiam scribit: with his comrade Enard. 15) Cf. Prolegg. T. VI. p. 18. 16) cum Carolo (N. 187). 17) Quatuor liaec additamenta s. post scripta, quae dicimus, variis locis et angulis chartae, ex transverso, in margine inscripta sunt; ultimum gallicum ab ipso Calvino deletum abest ab apographis.

423 EPISTC

{Ex autographo Bibl. Genev. Cod. 106, fol. 32. — Alia ezemplaria

habes ibid. Cod. HI, fol. 20. — Bernae in Archiv. Epp.

"VU. p. 312, et Turici ap. Simler. Vol. 47. — Anglioe edidermit

B.-C. Tom. I. p. 133.)

Optimo fratri meo Farello Neocomensis ecclesiae

ministro fidelissimo. ')

Ignosces, frater suayissime, quod nihil ad te

scripserim post turbulentas illas literas, quas recens

adhuc a primo fervore bilis mihi expresserat. Non

satis teneo quid scripserim. Scio tarnen non bene

mihi tempérasse: quia hoc restabat unicum doloris

solatium, tecum expostulare, quod nimia tua facilitate

tales molestias mini créasses. Nunc longa deprecatione

excusas quod in te reprehendebam. Quamvis

enim defendere studeas quod egisti, summa tarnen

defensionis in deprecando posita est. Posthac ergo

vide ut modum clementiae adhibeas, ne quid afferat

aliis praeiudicii. Nihil eorum quae in tua epistola

recenses praetermisi, quum dicere iussus essem.

Quin omnia eius facinora diligenter persequutus

sum, quae et G-enevae et Lausannae et in Gallia

quoque post suum abitum 2 ) designavit: sed postea

introducebatur ac pro arbitrio alia diluebat, alia

elevabat, alia recriminando in nos transferebat. Me

illi committere non audebant, np ultra modum exacerbarer.

Responsiones quoqae eius Tel mitigabant,

vel subticebant in totum. Sic elusus tota actione

fui. Id quum initio praeviderem, testatus eram me

nihil habere Telle loci, neque in repudiando, neque

in approbando. Non enim aliud agebatur quam ne

abiiceretur a nobis qui abs te iam receptus erat.

Negas te ecclesiam esse. Verum quis suspicetur te

secus quam ex ecclesiae sententiaeumcommendare?

Hoc nega, si potes, te uteris reconciliationem testatum

esse. Porro quod de te scribebas, id de tota ecclesia

merito acceptum est, cuius ab autoritate nequaquam

te discessisse omnes iudicabant. Sic destitutus fui

solus qui me opponerem. Id quoque mihi autoritatem

ademit, quod obtinuerat apud nostros ut

Tideretur nonnihil causae habuisse controTersiam

illam de trinitate exagitandi. Qua in re non parum

adiuTit eum Capito, qui literas olim se abs te accepisse

Bucero indicaTit, ubi te in ea quaestione ab

aliis dissentire fatebaris: aut nescio quid tale. Nam

Bucerus non ad liquidum mihi exposuit. Mire etiam

de symbolis me omnes Texabant. Haec et similia

fecerunt ut non prorsus indignum misericordia

ipsum iudicarent. Quibus autem legibus receptus

sit intelliges ex actis. Ego quod illic pollicitus sum

constanter praestabo, si fidem ipse serTaTerit. Quod

194- 1) Farettus adscripsit 27. Octobria 1539.

2) ex Helvetia seil, non ut Anglus habet, qui Genevensia

fata et facta hominis post hunc abitum ponit.

JAE 194 424

si fallere contiugat, iam Bum liberatus: fidem enim

meam nonnisi sub conditione illi obligavi.

In Alexandrum iam sum egregie instruotus, ut

possim eum, quoties venerit, pro suis meritis excipere.

Et plus ponderis habebo in ilia causa, quia

non videbor meum negotium agere. Audi insigne

impudentiae exemplum. Ausus est domum nostram

somel ingredi, quo se mihi utounque obtruderet.

Quum forte descendissem in hypocaustum, illic eum

deprehendi cum domesticis. Salutavit ambitiöse, et

se ad sermonem gestu offerebat. Ego neque salute

neque aspectu sum dignatus: tantum vocavi ad me

unum cui mandavi ut iuberet oxcedere: aedes enim

nostras non pàtere iis qui ab ecclesia Dei essent

exterminati. Ex eo non ausus est se mihi ostendere.

Nunc veniat, non reperiet me imparatum. Ridebis

etiam si audieris qualiter una lectione Buceri

acceptus sit Carolus. Tractabat locum de pseudopropheta

lapidando. Quum definiendus esset pseudopropheta,

dixit eum esse, non qui aliquid praeter

verbum Dei doceret, sed qui dogmata excitaf et cum

verbo Dei pugnantia. Exemplum addidit de iis qui

locum aliquem comminiscuntur in quo purgentur

animae, ac futilem quidem esse illam doctrinam

pronunciavit, sed cuius causa non debeamus aliquem

damnare: modo sic earn profiteatur ut in medio

relinquat. At eum qui adiuvari precibus nostris

mortuos. dicat, non vanitatis modo sed impietatis

damnandum esse. Quum haec diceret, nunc me

intuebatur, nunc in Carolum oculos dirigebat. Nunc

quia cum ipso transegimus, danda est opera ne de

nostra aut constantia aut sinceritate queri iure

posait. Sciam aliquando tarnen qua dexteritate se

apud Rognacum gesserit.

Praebet autem mihi occasionem ut de Metensi

ecclesia tibi respondeam quod res est. Transiit illac

et ansam concionandi captabat. Statim adest officialis,

qui citari ipsum iubet. Quid actum sit cum

eo nescitur, nisi quod paulo post se subduxit.

Quindecim circiter ante diebus illuc fratrem meum

miseram. Agebat apud yirum optimum et cordatissimum.

Modeste se continebat. Simul ac resciverunt,

edixerunt eius magistro ut eum ablegaret.

Negavit ille se facturum. Tunc rabiem suam in

fratrem converterunt, ac intra dies septem iusserunt

urbe abire. Respondit iniquum esse ac insolens

exemplum, de homine innoxio causa inaudita statui.

Magistratum ergo adiit: petiit audientiam. Negata

est. Provocavit ad supremum praetorem et concilium

eius, quod ex nobilitate constat. Porrexit ex

more supplicem libellum, sed nihil profecit. Neque

eum solum ita tractarunt, sed censuerunt neminem

posthac extraneum ferendum esse, in quern aliqua

suspicio caderet. Breviter scito viam illic in praesentia

clausam esse evangelio. Proinde exspectanda

nobis est occasio melior, cui semper imminebo.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!