07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

421 1539 OOTOB. 422

mitteretur, et quibus rnendaciis fratresoircumvenirent,

poterit explicare, ne solus omnia feram. Tuas

literas Lausannam 80 ) misi, ideo ad singula non

possum respondere. Hoc tarnen habe: post colloquium

quod habuimus cum Cardio, in quo nihil

prorsus conclusum fuit cum eo, sicut nunquam,

nisi quod ipsi ex animo vellemus adesse, non impulsu

aliquo sed semper sponte cucurri, ac alii ut

agerent idem contendi : at nunc nihil possum. Nam

et rnendaciis et aliis paene innumeris omnes delusos

mire offendit, ut vel audire de eo non sustineant.

Si quis cupit pacem habere ac motus vitare ob

Christum Iesum, ecclesiis non obtrudat donee prorsus

alius fuorit, ac si sic omnibus sit persuasissimum.

Non sine causa cupio esse omnes admonitos, et

accurate. Nam si non prospiciatur, sicut in tempore

déserta fuit ecclesia, ubi astandum et succurrendum

erat, sic intempestive pràecipitando magis quam promovendo

Carolum ipsum ac ccclesiam perdent qui

hoc facient. Missus a Eognacensi Genevam petiit.

Nam hie nulla inveniri potuit conditio. Antonius

hic fuit qui non dissimulât, ut prius omnia pessime

habere Genevae,, adeo ut suae timeat vitae, seraque

tenetur poenitentia. Qui nobis parum fuere amici

pessime apud eos audiunt, quos impulerunt in provinciam

tam duram. Sl ) Versionem tuae responsionis

82 ) dederam Genevati qui ad te perferret, ac

se ait pertulisse ac tibi reddidisse, sed Basileae exceptam

abs te reliquisse. Olaves huic dédit ut

accipiat, quod spero faciet. Quid facto sit opus

indicabis. Si fratri quem Metin volebamus mittere

illic possit esse locus, nobiB subindicabis: nam

enitendum est ut quam latissime floreat evangelium.

lam Solodorum usque pervenit fama de edicto

regis 88 ) in pios, ac principibus porrecto, qui in

gratiam piorum legationem ad regem décernant.

Utinam priusquam suivissent haec hostes peractum

fuisset negotium. Rotomagensis obiit, Lotoringus

superaddidit suis aliis archiepiscopatum Rotornagen8em,

Parisinus Narbonensem. Cancellarius s4 )

obiit quoque: nescio an deterior sufficietur. Taurini

Montilian sa ) non praeest amplius, cum vita potestatem

exuit. Annebaut successit ac eo concessit.

Iacobu8 Gaïlus Morgiis misère laborat morbo cum

Ttxore, puero et ancilla. Non pauci inedia conficiuntur.

Parum numeratur nonnullis, ut Francisco

viro sancto, pro familia, et tamen multis cogitur

ecclesiis servire. Aliis tam maligne, ut pars anni

30) Vireto.. V. N. 189 sub finem.

31) Abhinc alia manu.

32) ad Sadoleti epistolam. (N. 186, 194.)

33) N. 189, not. 3.

34) Ant. Du Prat.

35) Imo Montejan, maréchal de France, lieutenant du

Moi en Piémont. (Brantôme, hommes illustres N. 65). Eius

successor Annebaut admiralis.

sit absoluta priusquam accipiant aliquid, et quod

accipiunt precibus redimunt: ut taceam sumptus

non exiguos faciendos in adeundis et adorandis

praefectis. Tarn populus quam magistratus videntur

in perdendis ac conficiendiB ministris laborare.

Pauci sunt, nec sufficiunt ecclesiis: vix unus est

ubi très aut quatuor esse debent, ac quo magis

premuntur onere laborum, eo minor ipsorum habetur

ratio. JBenedictus non indoctus, qui diu egit cum

Corderio, mittebatur cum uteris classis Terniacensis,

quibus et praefectus se subsignarat. Verum seorsim

dabat literas ipsi Benedicto perferendas, quibus scribebat

non opus esse ministre Sic eodem nuncio

contraria mittebat. Nolunt enim nisi vel paucos

ministros ac maligne exceptos habere, ut possint

sua melius curare. Videat Iacobus se ) ne rursus

audeat vel hiscere, nisi forte, dum absumus, non

tam sensurus sit hostes, quos pii omnes deberent

experiri carissimos fratres. Coacti sunt nonnulli

sedes suas deserere, ut is qui Ooppeti egit. Sed

sunt qui malint decern abire quam unum venire.

Quid facient Domini, audeant etc. Vale, ac omnes

saluta officiosissime, Capitonem, Bucerum, Sturmium,

Pedrotum, quibus Christi ecclesiam cupio quam

maxime commendatam, et multa cum aedificatione

perfectam 3 ') iri. Saluta G[aWos] 88 ) omnes, Claudium,

Gasparem, Iacdbum cum comité. Omnes te

salutant. Neocomi, 21. Octob. 1539.

Farellus tuus. S9 )

Usus sum amanuensibus praeter morem, quod

quae

88 ) comité aliquid esset effioiendum.

Sed alias vale.

194.

CALVINUS FARELLO.

Iterum de Actis Argentoratensibus in negotio

Caroli. Nuper non satis sïbi tempérasse fatetur,

nihïlominus denuo cum amico expostulat cuius importuna

dementia has turbas ipsi peperit. Alexandri

impudentia. Mes tum inter principes protestantes

gestae, tum inter ipsos et exteros. Duplex versia

Ep. ad Sadoletum.

36) An Bernardus?

37) sic!

38) châtia abscissa.

39) Manu propria, ut seguentia.

27*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!