07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

419 EPI8T0LAE 193—194 420

illic, nisi habita fuisset ministerii ratio, infamia

fuissot notatus. Impinxit enim crimen alteri quod

probare non potuit. Oportebat igitur eum haberi

quem dixerat alterum esse. Scortum quod duxerat

non abhorrebat a vetere scortatore, ut saepius in

aedibus Alexandri ageret et pernoctaret, adeo ut

fratres obiecerint, lenonem ipsum esse uxoris. Sed

quid haec persequor? Quum speraret se posse in

ditione nova Bernensium, quam saepius inviserafc

nee mirum quum Gallias saepissime adierit,

relicta plebe etiam per menses aliquot, tandem

Bernae obtinuit, quam vis non consultis fratribus,

neque classe in quam missus fuit, ut Tonnoni doceret.

Verum locus erat montanus, ac hostibus

vicinus, utpote in quo captus fuit pius ille 24 ) de

quo audisti, frater. Quod quum videret alias putavit

sedes quaerendas. Quumque Neocomenses, ex quibus

assumpti erant selectissimi pro ditione Bernatium,

pauci essent, ac Glauäius 25 ) concessisset Agathopolin,

non tan tum Alexander, v«rum uxor, ne dicam

scortum, diligenter inquirunt locum pinguem et

suavem. Albinensis igitur visus est insignis. Uxor

igitur adit dominam, quae tunc paene omnia agebat

caeco marito, 26 ) dixit se nosse optimum concionatorem:

si velit literas dare perlaturam se. Scribuntur

literae, quas ubi Alexander accipit, mox

colligit vas'>, laetior quod tandem locum exoptatum

sit assequatus. De consensu fratrum Tononensium,

et multo minus Neocomensium nulla mentio. Satis

sunt unae literae. Habetur interea synodus Lausannae.

27 ) Hie queritur Christophorus, tum de

Alexandro, quod locum deseruerit ac insalutatis fratribus

abierit, turn deNeocomensibus, quod attraxerint

ad se clam nee aliquid indicarint classi: perniciosum

hoc ecclesiis, si ita alii aliis ministros seducant.

Neocomenses respondent, indigne factum ab Alexandro,

quod ipsis inconsultis locum occuparit sine

probatione, nee aliqua disciplina sese intruserit.

Respondet Commits: i8 ) ut se intrusit, sicextrudatur.

Pergunt fratres ac petunt, ut fiat sine motu. Rogatur

Alexander, ob Christum pareat. Ut videt in

synodo conclusum fuisse, Alexander modo unum

dicit modo aliud, sed nihil praestat. Tantum pergit

satis odiose in fratres, quod so velint extrudere, ut

pinguem habeant ecclesiam. Modo plebem, modo

dominum contendit trahere in suam sententiam:

plebem, si abierit, per totum triennium non habi-

24) Fortasse significat Mart. Gonin, Angronianum Valdensium

ministrum qui a. 1536 Geneva redux in itinere captus

Gratianopoli morte multatus est.

25) non Allobrox quern Simlerus hie videt, sed Cl. Clerc

pastor nuper Albinensis (S'. Aubin).

26) Claude de Neufchastel, Sgr. de Vauxmarcus, Gorgier

et Travers.

27) vide supra not. 20.

28) praeses synodi.

turam pastorem; dominum, quod nos pro arbitrio

quem vellemus designaremus, et quum se vocarit

dominus ex loco cui iam sit consultum, fiet ut qui

voluerit ipsi morem gerere sit sine ulla conditione.

Fiunt omnia communia, dissipantur quae pauperibus

erant elargienda in compotationes et munera.

Offertur domino, si velit vel CO fiorenos dare,

cessurum quod superest. Interea primum divortium

fit inmini8tro Gallo: 29 ) quaratione, omnesmirantur.

Fitque Bernae, ac pro omni ratione tantum licet

respondere, sapientes esse qui admiserint divortium.

Ridetur ministerium ob tarn impudentom nebulonem,

qui repudiatam excipit domi ac in gremio dormit, et

conquirùntur in capite pediculi ab uxore. Quo plus

suis factis infamat ministerium, eo magis suis detractionibus

proscindit fratres. Oonvenimus omnes

ac supremus magistrates. Hie actum est in Alexandrian.

Iussus est loco cedere, nobisque demandatum

ut prospiciamus de idoneo. Hie coepit multo

magis instare maledictis ac plebem in nos concitare,

ac quum metueret vim, convenit cum plebe si veniant

aliqui, currat ad campanas et pulset, si concédât

nostrum aliquis. Sic offendit plebem ut vix

sibi temperet a vi, quum nunc earn experiamur

valde benignam. Quum igitur neque magistratui

pareret, ac plebem concitaret, maleque intrasset et

semper in deterius proficeret, essetque maximo

offendiculo verbo, tum ipsum tum Glandineum tradidimus

Satanae. Riserunt uterque, sed Glandineus

tandem fratribus fuit reconciliatus. Alexander neque

veniam unquam petiit, noque reconciliari. Imo

semper egit quidquid potuit. in verbi et ministerii

detrimentum. Pluries concessit ad Bernâtes, ac

retulit literas quibus ut ad aliquod tempus haereret:

quae etsi erant magis indicantes indignum esse qui

ferretur, quam quae facerent pro ipso, tarnen non

veritus fuit minari iram vel gravissimam Bernatium

plebem admonens ne paterentur ipsum pelli. Vix

speraret aliquis in tarn indocto asino, tarn inepto

ad omnia quae sunt pietatis, tantum astus et calliditatis

in malo, ut firmarit pontificios ac interfuerit

rasi intinctionibu8, ac hospitem habuerit rasum, ac

traducens ministerium affirmant omnes ventris esse

servos, cuius gratia doceamus quae novimus falsa

esse: ut et ipse alias docuit tantum ut aleretur, etsi

sciebat se falsa loqui, non est quod referam. Zebedaeus

in classe Inverdunensi de eo est questus, sed

amici Garoli fortiter pro Alexandro steterunt, adeo

ut passi sint et agere et loqui quae volebat. Nam

boni ill! viri nos mallent omnes periisse quam vel

leviculum officium praestare. Non possumus probare

tarn multa quae perperam fiunt, quae potes ex

Zebedaeo rescire. Qui quantum fuerit laborandum,

ne nebulo qui cum Cardio venit in ministerium ad-

29) lac. Le Coq, Morgiensium ministro. •

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!