07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

415 EPISTOLAE 193 416

berius protulerat, quod Antonio ,6 ) amicus nobis non

indicarat. Recepit se acturum cum Comité 11 ) qui

agit Grandissoni, super iis quae in nos est loquutus.

Cogitur migrare ex ditione Vallangina, indigne

ferente populo quod eum ferrent quem Bernâtes

non paterentur. Omnes quoque ministros

damnabant quod in aedibus ageret ministri. Abiens

secessit in locum in quem convenerunt Malingrius,

Io. Cornes, an alii non satis teneo. Quid egerint

ipsi norunt. Hoc scimus, nos nibil sensisse, actum

fuisse de iis quae promiserat. Nam de conciliando

eo qui nos laesit inique, nihil intelligimus tractatum

fuisse. Novum forte esset, ut qui turbas semper

motàs studucrunt, pacificandis rebus incumberent.

Hoc scivimus, ofi'ensos fuisse aliquot: aedificatum

aliquem, nisi, forte ex colloquiis nobiscum

publice habitis, ignoramus. Interrogabat bonus aliquis

in pago, ubi missa adbuc habetur et quem turbavit

non parum Alexander, an vellet concionari, an

prorsus destiterit: ibi Caroîus artificium vilius esse

respondit, nee iam praeter ictus baculorum reportari

ex eo. Graviter ille tulit quod sic vile duceret

ab aliis concionatoribus adeo commendatum

ministerium. Mecum conferens, quum indicarem

quam indigne fièrent multa, dicebat se angulum

aliquem optare, nec magnas cathedras, nisi cogatur

rursas venire, satis indicans, nullis posse parvis teneri.

Ego monebam, totum sese resignaret Domino

a cuius nutu penderet, ac quidquid etiam durum

immitteret Dominus id ferret, semper in hoc esset

ut non sua sed Domini voluntas fieret. Ingrata

erat cautio: alio transferri oportebat orationem, nimirum

se adiuvarem scriptis ad amicos meos. Quod

sane feci. Cum aliis querebatur, se diutius detineri

exspectatione longa: si non quod optabat fieret,

aliud habere se quod sequatur, addebat: quid si recipiant

me Bernâtes? pago alicui obscuro praeficiant,

numerabunt ducentos florenos. Hoc sane non

est ut quis manum calamo admoveat. Ubi exspectaturus

consulem Wattevillensem ls ) ad Fatonum se

contulit, bone Deus, quid refert pius frater! Nihil

prorsus Christi, solas glorias ac vanas omnino quaestiones:

nec potuit unquam audire aliquid, nisi semel

ubi adegit ipsum post prolixum colloquium ad

gratias agendas: tunc tantum sese commendare visus

est Domino. Gravissime ipsum de multis admonuit

Barbarinus, taxans multa, sed praecipue

quod usus fuisset Alexandri consuetudine, quern

fratres merito anathemate percussissent, quod sic

se hostem fratribus declararet, ac priusquam plene

16) Sonerio?

17) Io. Le Comte de la Croix (Cruciatus), oppidi

Chanson reformator.

18) I. I. de WattewMe (Wattenwyl), dynasta m Columbaria

ubi Fatonus pastor erat.

esset cum fratribus conciliatus, animos omnium

abalienarct prorsus, plebem quoque male in hoc

aedificaret, diligenterque hortaretur, ut nihil cum eo

haberet dbmmune. Quumque indicaret Carditis secum

profecturum Basileam, valde id improbavit decanus,

ac queritur de aperto mendacio: nunquam

enim consensu, sed dissuasit quam maxime, idque

semper praesente Fatone. Socero Caroli dedi ad

Grynaeum literas, ut prius scripserat curaturum se

conditionem Cardio, sic curaret ut contineri posset,

nec nisi sua culpa periret, nobis pro viribus saluti

ipsius consulentibus. At non scripsissem, si Alexandrum

intellexissem cum eo profectum. Nunc quod

ad actionem 19 ) attinet istic, quid dicam non satis

habeo. Argentorati non est peccatum, licet in istam

sicut in omnes est graviter peccatum. Ego

arguor quod privatus oecurri: amicum animum obtuli

ac praestiti, sed nullo ecclesiae praeiudicio.

Neque volo quidquam, per ea quae per me acta

fuerunt, decedere diseiplinae ecclesiasticae : verum

ita confici omnia ut oportet. Quibus articulis sit

conventum, quid statutum, non novi. Ingenue fateor,

velle me totam actionem pleniorem fuisse, ac

mendacia cum cavillis discussa fuisse. Mihi nihil

quaero, sed ecclesiae. TJtinam me solum tarn perdidisset,

quam fuit unquam aliquis perditissimus,

idque citra ecclesiae laesionem ullam, cuius gratia

neminem vel pili fecero, neque non maximi duxero.

Non poenitet me officiorum in Carolum, nisi quod

non plura praestiterim. Cupio id tantum prodesse

Cardio ut omnes omnia agant quo ipsi suecurrant

ac plene Christo lucrifaciant, sie ut tanto superet

aedificatione omnes, quanto ruina praevaluit. Sed

si officia nocent ecclesiae, ac inde ansa sumitur

agendi praepostere, ac evertendae diseiplinae, pereant

sintque anathemata ipsa omnia etiam cogitata

in gratiam Caroli, ne me, qui ea praestiti aut cogitavi,

dicam. Siquidem malo anathema esse quam

ecclesiae Christi incommodare. Astemus omnes

Cardio, adiuvemus etiam supra vires, non tantum

pro viribus. Nihil relinquamus intentatum, ut bene

mereamur de immeritissimo. Eum intra ipsa gestemus

viscera, sitque quam carissimus; sed fiant omnia

Bic ut ecclesiae nulla ratione obsit. Intret per

ostium, aedificet ingressus. Demum accurate probetur,

ac diu, nec nisi longissima ac exaetissima

exploratione provinciam ullam gerat, qui dum insolentis8ime

praeire voluit postremos etiam sequatur,

discatque ut se debeat in domo Domini gerere.

Defleat et plangat deiectus et contemptus sibi quod

fastu turgidus, ambitionc insanus peceavit: quod

tarn aperte commisit, non sic elevet clanculum.

Ego Deum testem invoco, me nunquam aliquid officii

Cardio praestitisse post tot et tanta flagitia, nec

19) Argentoratensem.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!