volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE
volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE
volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
411 EPISTO

put ipsius functi essemus nostro munere. Causam

tarnen ut privati agitavimus, nihil dérobantes

neque praeiudicantes alicui, et multo minus

alicui ecclesiae, ne dicam ecclesiis quas omnes

offendit et traduxit. Quae tractavimus cum eo collecta

fuere a fratribus. Nos quum videremus remisisse

aliquid horninem, quamvis desideraremus

plurima, siquidem vel apertissima cupiebat dissimulare

ac fucis tegere, tarnen quum testaretur

velle se ita gerere ut nemo posthac queri de ipso

posset, respondimu8 nos nihil posse, praecipue sine

fratrum consilio, sed daturos nos operam ut intelligat

in amicos iucidisse, quique velint ipsi in Domino

morem gerere. Ubi redii ex actione, in qua

potes coniicere quantam mihi vim fecerim, dum

Christum meum necesse habui intueri cuius gratia

omnia tentanda duxi, non hominem quern in ruinam

tantum poteram colligere natum, etsi non dubitarem

Deo omnia esse possibilia, tarnen nihil minus

poteram mihi persuadere quam aliquid boni de

homine. Dum ergo rediissem tam fatigatus ut destituerer

viribus, sub noctem convenu me noster praefectus

Pringinus: 8 ) indicat quid egerit, nempe ubi

tam 9 ) concessisse Landeronum 10 ) intellexit Carolum,

ad cives scripserit, quid hoc sibi vellet non assequi,

nisi quod speraret eos velle ipsum habere pastorem:

quod ita si haberet, rem gratam facerent ac ipsum

haec probare. Sic bonus vir nescio an iurisiurandi

satis memor fuerit, quo se adstrinxit neminem excepturum

nee admissurum ad ministerium, nisi per

ministro8 examinatum et probatum. Tarnen nobis

insciis hoc factum erat, quum locus ille sit sine

pastore, ac missa illic sit: quumque nos eo concesserimus,

tarnen praefectus qui designatus illic est

iussus est a Bernatibus non amplius nos admittere

ad docendum, quum aliam viam cum praefecto, scilicet

Prangino, iniissent, unde posset sine motu consuli

illi ecclesiae. Quod coniicio a nonnullis ita

cum Prangino tractatum ut Garolus eo mitteretur.

Addit praefectus, se literas excepisse a Bernatibus

quibus arctissime iniungitur ut Carolum vinciat,

donee legationem mittant agantque iure cum eo:

quod sibi dolere dicebat. Ego quoque graviter ferebam

quod errata non alia proponerentur via quam

civili. Cupiebam enim sic agi cum Cardio, ut ecclesiae

quererentur de iniuria sibi iliata, ac iuxta

id quod expedit iusta censura sic agerent, ne perderent

hominem, neo rursus alii auderent similia

patraro, tiinens ne sic via civili prorsus ita profligaretur,

ut merito sibi denegatam omnem resipis-

8) Le Sr. de Prangins, Neoeomi praefectus, ab ipso

exordio evangelii praedicati FareUo parum amicus. (Ep. 22.

Apr. 1544.) In nomine viri codex variât.

9) sic in autogr. Fortasse scribere voluit: iam.

10) Landeron, oppidum ad ïacum Biennensem.

AE 193 412

ceudi viam et aditum in ecclesiam diceret. Ideo

ex animo consultum cupiens Cardio, ac multo magis

ecclesiae ac suae autoritati, conférons cum socero

Cardli, ac paucis fratribus, tandem suasi ut decanus

noster ' ') Bcrnam peteret ac cum fratribus

ageret, ut posset Cardlus non minus a nobis excipi

quam a pontificiis, et resipiscenti pateret aditus in

ecclesiam. Ego sane graviter affligebar ut scribere

non valuerim. Capunculus excepit quae dicebam.

Egit bona fide Barbarinus, et apud fratres ministres

et apud senatum, nee tamen unquam fuit animus

ut citra disciplinam ecclesiae ac solennem resipiscentiam

admitteretur. Nec apud pontificios quoque

admissus fuit sine insigni confessione. Interea

cum fratribus hic egimus exponentes colloquium

Agathopoli habitum. Fratribus visum fuit officiis

certandum, si qua spes esset Carolum luerifaciendi.

Interea exspeetandum quid aliae ecclesiae décernèrent

quas non minus laesit quam nostras. Erant

tamen qui dicerent, nullam illius habendam esse

ratio nem, sed ut insanum haeroticum, ut nequam

hominem, non ferendum. Nec levia adducebantur :

sed vicit sententia de officiis praestandis, quod et

ludao Dominum praestitisse ostensum fuit. Interea

vinctus detinebatur Cardlus Agathopoli Bernatium

nomine, qui erant quam maxime offensi, ne dicam

infensi. Ex ministris aliqui sic exceperunt unam

lineam pro Cardio scriptam, ut totum ministerium

meum et omnes nostras actiones nunquam tanti fecerint.

Nam sic in Carolum mihi videntur affecti,

ut non solum excipere sint parati cum forma resipiscentiae,

verum ter sanctissimum sint praedicaturi

et crimina pro insignibus virtutibus commendaturi.

Nam bonus ille senex, sanctus ille vir, alter

ingens Athanasius, quid non pertulit? Fuerunt

qui affirmarent ipsum plus omnibus laborasse ac

aedificasse. Alii contra, nihil sibi esse cum Cardio

ecclesiarum eversore, dissidiorum pâtre, defectionis

autore, qui non solum defecit sed et alios secum

abduxit, ac conatus est abducere. Utinam tam vera

illi dicerent quam hi non recedunt a re. Ego,

quamvis aliud non egissem nisi quod operam obtuli

Cardio, ac ut posset conciliari nonnihil egi, mire

proscindebar quasi fractus ac ecclesiarum negligens,

quod et tu videris taxare, nec ego prorsus eo infitias.

Nam tot et tantas tragoedias ferre non possum,

nec domi ita contendere, tamen modis omnibus

egi hortatu Caroli, quod et ultro destinaram,

persuadere ut possem non sic reiieiendum Carolum,

nec id posse citra culpam ab ecclesia fieri : sed postquam

a pontificiis rediit audiendum esse, ac iuxta

ecclesiae disciplinam excipiendum, nec debere ipsos

moveri si ipse ultro occurrerim ac officiis ipsum

coner demereri; me id iuxta praeceptum Christi

11) Barbarinus.