07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

409 1539 OCTOB. 410

testatus est gloriam Christi non esse sibi curae, ut

ausus fuerit, quantumvis ad illustrandam Christi

gloriam incitaretur, dicere, se velle omnes intelligant

Cardlum scientem esse, quamvis in arena alienis

sese venditaret plumis: quod non latuit nos.

Saepius ego ac Viretus quae videramus ipsis etiam

verbis afferentem non obscure intelleximus etsi s )

Dominus tantam ambitionem plectebat, ut etiam

scripta neque satis legere neque referre valebat.

Quod ubi non successit, clam yirus suum effudit,

ut impediret pontificiarum impietatum eversionem.

Kursus spe frustratus, abiens in malam rem, in traducendo

Christi opère ac sugillando nostro ministerio

iucubuit, sed clam, ut bonos a nobis abalienaret:

movit nonnihil, sed non permovit. Vocatus,

idque ab uno, aut nescio quot, tandem ubi potuit

ernmpere coepit doctrinam, instituta damnare, aliis

inducendis laborare, non fuisse intellectam precationem

Domini aperte detonare, ad scholas remittere,

ac plenius discere, quasi solus tandem doceret

quid precandum esset, nimirum pro apostolis et

omnibus qui cum Christo quiescunt, et quae sunt

huius farinae: ne commemorem quam petierit sibi

dari provinciam in omnes Gallos qui ministrant, ac

literas quales non puto nee pontifices ducentesimo

demum tyrannidis anno emisisse. Quam urebat

quod a Vireto admonitus iuxta id quod christiana

poscit Caritas, ac prout praecipiebant principes pii,

ut tanquam novitium adiuvaret, ac non satis tenentem

ut se cum populo deberet gerere, respondit

ut sua curaret: se non aliquid attingerc de iis quae

praedicaret Viretus, sed liberum ipsi sinere quid

vellet concionaretur : idem et sibi liberum sineret.

Quamvis diligentius subindicatum esset, unius causam

esse alterius, non habere se diversas ecclesias,

diversa evangelia, neque Christum, sed unum ac

idem gratissimum debere unicuique esse, si officii

admoneatur, et eorum quae faciunt ad communem

aedificationem. Sed lusa fuit opera. Ubi rediit

Geneva Viretus, fuit moi pertractus ad senatum.

Ibi coepit Carolus post aliquot indicare, suspectam

se habere Vireti fidem, ac mox poscere quandam

confessionem : quae sane indicabant animum deploratum.

Qui cum fratre prius quidquam non contulit,

nee verbum unquam fecit, testatus est se nolle

neque monere neque moneri, sed in senatu traduxit.

Sic furor exagitabat hominem, ut quum non posset

Viretum perdere in Christophorum rabiem verterit.

Sed quid ad Viretum? An autor fuit ChristopJioro?

Nos quoque invasit ac conatus est productos in

theatrum, ut bonus satelles Satanae, haereticos

facere, ut inde totum everteret, quod per nos erexit

Dominus in evangelio aedificium. Egit instructus

suae farinae homiuibus, quoB dissimulatus livor

3) vox dubia.

exagitabat, adeo ut parum curarent Christi causam

vastare, modo nos una perderent. Non puto Satanae

verum Organum unquam ita contendisse sic ut

nos opprimeret. Nos, quum praeter Christum nihil

haberemus, ipso freti stetimus. Cecidit hostis in

foveam quam fecit, sed non sine gravi offensione,

pro resipiscentia ac iure, quo vel quivis alii tenentur

ac stant, factus transfuga. Solodorum properat,

missam et privatam audit, damnât missam damnantes,

ac contumeliis proscindit, doctrinam cum caeremoniis.

Inde se recipit Lugdunum ex tonsore ac

consiliis quae suggessit in ruinam piorum, notatis

singulis ac clam verbis quibus soient pii Christiane

se convenire laboratum, ut manifesti essent pii ac

plecterentur. Actum praeterea ut vincti a pietate

ad pontificem deficerent. Testes sunt duo liberati,

quibus blasphemiis in Christum et evangelium et

inprimis in ecclesias helveticas sit actum, in libello

supplice porrecto pontifici, nemo satis expresserit.

Et ut plenius intelligas quam infensum hostem

duxerim, sane non possum non mihi persuadere.

Christus novit an ita habeat. Per ipsuin effectum,

ut Philippus 4 ) cum cardinali consuetudinem habuerit,

ac illius pecuniis effecerit quae egit, adeo ut

ecclesiae ruinam ipsi acceptam feram. Non levem

facit me habere coniecturam gratulatio ad Antonium 5 )

quod aerem Genevensem viderit, ut optabat tandem:

nee minus certe reputavi de uteris Sadoleti

ad Senatum et cives instigatorem fuisse 6 ) idque

praecipue ut ad Antonium etBernardum scriberet. 7 )

Nam uterque probe notus est Carolo. Taceo de

dialogis quibus me loqiientem in suis concionibus

facit coram Deo ac se, iuxta argumentum Sadoleti.

Sed quid possem singula persequi? TJt taceam me

haeresiarcham falso vocari. Haec quum animo volverem,

et sane plura, neque me fugeret quid amici

contenderent, quibus tam grata esset nostri ruina

quam ingratum est nos vivere, ac aliquid in ecclesia

Domini per nos Christum operari, tamen ubi

ex horrendis Ulis animum meum ad mortem usque

pungentibus, commissa Domino ecclesiarum cura,

respiravimus, ut visum fuit paucis fratribus, cum

duobus legatis Agathopolin venimus, praefectum

illic cum civibiis aliquot in colloquio praesentes habuimus.

Quod ideo factum fuit ut, si praeter spem

iam haercntem et cui locus non esset Dominus

vellet trahere ad se, nos omni officio prompti occurreremus:

sin minus, congestis carbonibus in ca-

4) Iehan Phuippe, syndicus a. 1538, FareUi et Calvini

adversarius, qui m. lunio 1540 proditionis accusatus et

supplicio affeetus est, an iure, ex Farétti arbitrio pendere

nequit. V. Gaberel, I. 307. Galiffe, quelques pages p. 18.

5) Marcurtium.

6) Quod ipse Calvinus I. I. ridiculae Caroli iactantiae

tribuit. (Opp. VII. 295.;

7) Merae calumniae, scü. a GuiUerminis sparsae.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!