07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

405 1539 OOTOB. ' 406

quia illi non raro inter se variant, atque ea res

multam praebet difficultatem lectoribus parum acutis,

dum haesitant cuius sententiae potius debeant

assentiri: putavi hune quoque laborem non poenitendum

fore, si optiniam interpretationem indicando

sublevarem eos a iudicandi molestia, quibus non

satis firmum est a se ipsis iudicium. Praesertini

quum ita omnia succincte perstringere instituerem,

ut non magnam temporis iacturam facturi essent

lectores apud me legendo quae in aliis habentur.

In summa, dedi operam ne quis iure conqueratur

multa nie super vacua esse. De utilitate nihil dico.

Cuius tarnen plus se hinc cepisse fatcbuntur forte

non maligni homines, ubi legerint, quàm ego verbis

verecunde spondere ausim. lam quod ab aliis

interdum dissentio, vel certe nonnihil diversus sum,

in eo me excusatum haberi aequum est. Tantam

quidem apud nos venerationem habere debet verbum

Domini ut interpretationum varietate quam

minimum a nobis distrahatur. Sic enim eins maiestati

nescio quomodo derogatur. Praecipue si non

magno delectu magnaque adhibita sobrietate id fiat.

Atqui si contaminari nefas duoitur quidquid est

Deo dedicatum, ferendus certe non est ille qui rem

omnium quae in terris sunt sacratissimam impuris

aut etiam non rite praeparatis manibus attrectet.

Proinde affinis sacrilegio audacia est, scripturas temere

hue illuc versare, et quasi in re lusoria lascivire:

quod a multis iam olim factitatum est. Verum

animadvertere semper licuit, illos ipsos, quibus

nee pietatis Studium deesset, nee in tractandis Dei

mysterns religio ac sobrietas, nequaquam ubique

inter se consensisse. Nunquam enim tanto beneficio

servos suos dignatus estDeus ut singuli plena perfectaque

omni ex parte intelligentia praediti essent.

Nee dubium quin eo consilio ut nos in humilitate

primum, deinde communicationis fraternae studio retineret.

Ergo quum sperandum in praesenti vita

non sit, quod maxime alioquin optandum esset, ut

in locis scripturae intelligendis perpétua sit inter

nos consensio, danda est opera ut nulla novandi libidine

incitati, nulla sugillandi alios cupiditate impulsi,

nullo instigati odio, nulla ambitione titillati,

sed sola necessitate coacti, nee aliud quaerentes

quam prodesse, a superiorum sententiis discedamus:

deinde ut id fiat in scripturae expositione, in religionis

autem dogmatibus, in quibus praecipue voluit

Dominus consentaneas esse suorum mentes, minus

sumatur libèrtatis. Utriusque studium mihi fuisse

facile deprehendent lectores. Sed quoniam de me

vel statuere vel pronunciare me ipsum non decet,

libenter hanc censuram tibi permitto: cuius iudicio,

si omnes plurimum iure deferunt, ego nihil non

déferre debeo. Quo scilicet propius mihi ex familiari

consuetudine perspectus es, quae quum aliorum

existimationem aliquid minuere soleat, tuam, quae

alias apud omnes doctos praeclara est, non parum

auget. Vale. Argentinae, 15. Oalend. Novembr.

1539.

19a.

RÜMLANGTTS BULLINGERO.

Bernensis ecclesiae turbae et discrimina circa

rem sacramentariam : Lutheranizantium conamina in

mutando libro Agendorum: Calvini laudabilis sententia

de coena Domini.

(Ex autogr. Archiv. Turio. Plut. VI. vol. 153 olim Epp. T. 31,

p. 353. Bxstat quoque ap. Simlerum vol. 47.)

S. Libentius idque multo libentius velim plausibiliora

et quae tibi grata essent, Vir doctissime,

perscribere. ') Verum uon possum committere quin

tibi significem quid Lutherani nostrates meditentur.

Quum praeteritis concionibus Sebastianus et Contenus

ad nauseam usque nos de substantiali esu dominici

corporis (sicut ego intellexi: vocant enim

esum hunc ipsum verum ipsius veri dominici corporis

esum: statuunt enim vere praesentem Dominum,

verum Deum et hominem. Et Sébastianus

triplicem praesentiam Christi posuit, divinitatis operantem

in omnibus, visibilem et invisibilem, quomodo

sit in coena) obtruderunt, habent adhuc quod

illoris sententiam oppugnare videtur, proptereaque

correctum, prope dixeram depravatum velint, nempe

libellum quem vocamus Agentem, 2 ) quo videlicet

utuntur in matrimoniis copulandis, pueris baptisandis,

et dominica coena celebranda. Nam iste libellus

continet lingua nostra quod panis significet corpus

dominicum etc. Quum vero iam doceant quae

cum eo libello dissideant, non desunt qui dicant

doctrinae eorum parum cum libello, quern praelegant

in dominici corporis communicatione, convenire,

adeoque aperte deprehendi ipsos a solita et

consueta via exorbitare. Hoc quum intelligant, librum

vellent renovatum, idque verbum signifiea*t

expunctum. Et quum magna eorum libellorum penuria

sit plurimis in parochiis, sunt qui eum rursum

typis excudi efflagitent. Quod et ego urgeri

cupiam, daboquo operam ut iste libellus expetatur,

quo celerius astum Lutheranorum nostratium deprehendamus.

Videbis multos bonos se interposituros

ut nunquam obtineant, quidquam immutari in

192- 1) Cf. orrmino supra N. 161.

2) hie liber Agendorum a. 1529 prodierat publica autoritate.

G. Wyss, Gesch. d. bem. Liturgie, in Treehsels

Beitr. zur schw. Bef. Gesch. I. 86. Frickart, Beitr. s. Gesch.

d. Kirchengebr. in Bern, 1846.

26*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!