07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

401 1539 OCTOB. 402

Optimo et suavissimo fratri meo Petro Vireto Lausannensis

ecclesiae fidelissimo pastori.

Quum literae tuae venerunt iam secundus ad

principes nuncius diruissus erat, per quern nostri

petierunt illam de qua prius egerant legationem, ')

deinde alteram quoque ad Anglum mitti, qui duos

episcopos 2 ) et multos doctores in carcere detinet,

quod furiosis eius decretis subscribere recusarint.

Ne dubites, mi Virete, rem Senatui nostro cordi

esse. De nobis taceo, quos tarnen cura bonorum

fratrum propius aflïcit quam existimes. Si verba

dari vobis putas, quoties successum quern optas non

cernis, non satis cogitas quid a nobis sit exspectandum.

Atque ut seias istam tarditatem negligentiae

nostrae minime posse imputari, senatus quoque noster

valde miratur non remitti sibi nuncium, cum qualicunque

saltern responso, nee dubitat praesenti rerum

conditione impediri principes quo minus certum

aliquid statuant. Edictum regis 3 ) transtuli ac curavi

describendum. Nibil negligimus. Sed non

semper assequimur nostra diligentia quod bonis

omnibus optandum esset. Novum quoque impedimentum

nuper accessit ex contentione comitis Guillelmi

cum militiae et aulae regiae praefecto, quae

utinam tandem aliquid boni pariât. Simul atque

allatum fuerit responsum, quodcunque erit, vobis

indicabo. Utinam voto nostro respondeat. Quae

ex aliis G-alliae partibus afferuntur literae nullam

mentionem edicti faciunt. Et sane inter vertendum

nonnullam mihi suspicionem iniecit compositio, quae

sapere aulicam elegantiam non videbatur. Id tarnen

apud me continui, ne fratrum periculo minus diligenter

consuleretur. Cum Cardio quibus legibus

nostri transegerint, posthac ex lectione rescisces.

Nunc quoque nonnulla scribo ad Farellum quae

communicare tecum poterit. Ego more meo coactus

sum sustinere totam invidiae molem. Quia tarnen

res confecta est, dabis ipse quoque operam ut omnes

veteres offensae aboleantur. Vale, mi frater. Argent.,

8. Octob. Salutant te omnes fratres, Capito, Bucerus,

Sturmius et reliqui.

Calvinus tuus.

190.

LUTHERUS BUCERO.

Sturmium et Calvinum reverenter salutari iubet.

(Sumimus hoc anoanaafiâxiov solius epistolae in qua Vir

summus Calvini nomen cum laude commémorât ex Tom. V.

Bpp. Variorum in Arohivis Thomanis Argent. Integram

reperies ap. De Wette Tom. V. p. 210. Ipse Noster non

semel de hoc elogio sibi gratulatus est.)

Bene vale. Et salutabis D. Iohannem Sturmium

et loh. Calvinum reverenter, quorum libellos l )

cum singulari voluptate legi. Sadoleto optarem ut

crederet Deum esse creatorem hominum etiam extra

Italiam. Sed haec persuasio non pénétrât corda

Italorum, quum tarnen soli prae caeteris exuerint

plane humanuni sensum prae superbia. Iterum vale.

Die Calixti 2 ) 1539.

191.

OALYINUS GRYNAEO.

T. Martinu8 Luther.

Be optima methodo S. S. in usum theologiae

studiosorum enarrandi. Quam sibi proposuerit finem

in interpretanda JEp. ad Bomanos, et cur post aliorum

eximios labor es sunm non inutilem fore putaverit.

De Commentariis Melanthonis Bullingeri et Buceri

modestum indicium.

(Est dedicatio Commentarii in Epistolam Pauli ad Bomanos,

a qua Noster soriptorum suorum exegeticorum seriem auspioatus

est. Excudcbat Argentorati Wendelinus Rihel. 1539 —

1540, mense Martio opus absolvens quum haec epistola iam

Ootobre exarata fuerit. Recentiores editiones commentarii alio

loco recensebimus.)

Ioannes Calvinus Simoni Grynaeo viro ornatissimo

S. D.

Memini, quum ante triennium de optimo enarrandae

scripturae genere inter nos familiariter com-

189. 1) pro Gallis fratribus.

mentaremur, earn quae plurimum tibi placebat

2) Shaxtonem Sarisberiensem, et Latimer um Worcestriensem,

qui sex Articulis a Parlamente) m. Iunio 1539 protnulrationem

mihi quoque prae aliis probatam tunc

gatis se submittere recusarunt. Salig, Augsb. Conf. II. 372. fuisse. Sentiebat enim uterque nostrum praeeipuam

3) De tali ediclo eo anno in rebus religionis promulgato interpretis virtutem in perspicua brevitate esse

nobis non constat. Videtur fuisse apocryphon, quod ipse G.

suspicatur.

190. 1) Seil. Calvini Ep. ad Sadoletum de qua P. Henri/

non cogitasse mireris (i. 268), et Sturmii Epp. de dissidiis

religionis, Arg. eodem mense Sept. éditas.

2) 14. Oct. non vera 16. April, ut suo marte Walchius

addidit (XXI. 1465).

Calvini opera. Vol. X. P. II.

26

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!