volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
07.06.2013 Views

395 EPISTOLAE 187—188 396 vel nostras eoclesias per bullam illam vel alias quocunque modo criminando, aut saltern Don ut oportebat defendendo, et apud adversarios haerendo, aut quovis pacto alio toto illo tempore suae perturbationis peccasse, quum ipse sibi conscius esse posset, tum vel nobis vel aliis videretur. Abiurabat diserte et graviter omnem consensum cum papa romano et cum cunctis eius crcaturis et administris qui illi in ista in qua est regni Christi oppressiono sanctorumque persequutione conspiciunt e2 ) et verissimis antichristis: quos universos et singulos, dum in ista sceleratissima et immanissima ecclcsiarum devastatione et evangelii Christi oppugnatione persévérât, 6S ) coram Domino et nobis anathemate devovebat, seßeque pro veritate Christi, de qua ipsi nobiscum non conve.nisset, ac omnium instauratione ecclesiarum 8taturum nobiscum ac pugnaturum, pro portione spiritns Christi quae ipsi contigisset, dum uti se Dominus in hoc ministerio et in hac vita dignetur, qua papam et cunctos antichristos impietatisque assertores, 64 ) sanctos licet qui dispersi sub istorum tyrannide sunt, ut omnes filios Dei vera caritate et Christi visceribus amplectatur et salvos optet. Postquam igitur ad hunc quern praemisimus modum de omni doctrina Christi eiusque administratione Carolo nobiscum convenisset suumque lapsum, quum in recedendo a nobis et nostros traducendo, turn se ad hostes Christi recipiendo, veniamque ab illis quod apud nos fuisset petendo, et quidquid in ista sua perturbatione peccavit, ingenue confessus esset, antichristosque et cunctam illorum impietatem diserte damnasset, seseque constanter posthae perstiturum atque dimicaturum nobiscum contra papisticam et omnes religionis nostrae perversiones et pestes pollicitus esset, gravi etiam exsilio et multis aerumnis lapsus sui poenas dedisset, denique cum iis ipsis fratribus cum quibus certamen gravius habuit et a quibus ad pontificios discessit iam in gratiam rediisset, de quo illorum literas dudum acceperamus, quique petebant ipsi Christi lenitatem et caritatem benigne impendi, visum nobis est, esse lenitatis et dilectionis christianae fratri sic nobiscum de regno Christi consentienti eiusque se propugnationi addicenti casumque suum cognoscenti veniam praecipitationis suae et reconciliationem cum ecclesiis Christi quam tantopere flagitabat nequaquam denegare. Proinde quantum ad nos attinere potest, et salva confirmataque ea conventione qua Agathopoli a fratribus nostris in gratiam receptus est et con- 62) conspirant? 63) persévérant. 64) äsest verbwm, fortasse plura, nam et quae seqimntur manca videntur. sensionem Christi admissus, in nomine Christi remi8sionem peccatorum suorum addiximus nostraeque eum ecclesiae ac nobis reconciliamus, 6â ) et ut fratrem et symmystam amplexi sumus: quod etiam eo fecimus libentius quod evidentibus argumentis deprehendimus eum, dum apud adversarios fuit, Christum praedicaro non destitisse, atque quam primum ipsi huius facultas plane negari coepit recta ad nos rediisse, potiusque dixisse apud nos in libera sinceraque Christi confessione cum summa vivere paupertate et gravibus exerceri aerumnis, homo iam paulo minor sexagenario, quam apud 'AVICXQKSZOÇ 66 ) honoribus affluere et delitiis. Dominus Iesus eum et nos omnes conservet et spiritu suo in dies augeat. Amen. Volphgangus Capita. Martinus Bucerus. , Casparus Hoedio. Matthias Zell. Ioannes Calvinus. Iacobus Bedrotus. Ioannes Sturmius. (datum pro copia.) 188. CALVINUS FARELLO. P. Karolus. Acta cum Carolo enarrat, in quïbusdam paulo aliter atque in praecedenti documento perscripta sunt, in quïbusdam locupletius. Simul amicum severe vitupérât quod erga hominem istum tarn facilem se praestiterit. (Ex antographo Bibl. Gene v. Cod. 106, fol. 30. — Eecentiora exemplaria habentur ibid. Cod. Ill, fol. 151, in Archiv. Bern. Ep. T. VU. p. 300, nnde descripsit Simler Vol. 47. — Anglioe legitur in edit. Edinb. I. 127 sqq.) Optimo fratri meo Farello Neocomensis ecclesiae pa8tori fidelissimo. ') Ego quum his diebus novum subinde argumentum scribendi occurreret abstinere a scribendo volui, donee ad exitum aliquem perductum esset Caroli negotium, cuius tractatio nostros distinebat, me vero cura vehementer anxium habebat. Non visum est Bucero expedire ut ullis actionibus interessem, donee ventum foret ad spem aliquam concordiae, vel saltern incli- 188, 65) reconciliavimus (?) 66) avtlxQiarov, vel àvtiXQtotovç. 1) Fareüus adscripsit: 8. Octobris 1539. de Oarolo.

397 1539 OOTOB. 398 natio aliqua in utramvis partem facta esset. Id a me impetrari non difficulter passus sum: ne quid asperius dicerem, quod maiores etiainnum turbas excitaret. Et hoc ipse expetere vidcbatur, quo liberior esset adversum nos dicendi locus. Inceperant, quantum intelligere potui 8 ) a doctrina. Sciscitati enim sunt, numquid in ea quam praedicamus fide desideraret. Ille de certis capitibus contulit, quae ordine recensentur in actis quae postea perscripta sunt et nostra subscriptione comprobata. Inde ad eius defectionem descenderunt, quae erat epitasis actionis. Conatus est modis omnibus excusare. lactabat enim iustissimam causam se initio contra nos suscepisse: non enim protinus ad accusationem prorupisse, sed amice postulasse ut subscriberemus tribus symbolis: nos vero non tan tum detrectasse, sed vexasse multis cachinnis symbola ilia, quae perpétua bonorum consensione autoritatem firmam in ecclesia semper habuerant. Exceperunt nostri, non tarnen fuisse illi causam cur ad papistas deficeret. Deinde severissime castigatum hortati sunt ad resipiscentiam. Quum vocatus essem respondi ad eius obieeta. Et primum quidem totam rem, ut erat, ab initio exposui. De symbolis nos purgaro, paulo fuit difficilius. 3 ) Erat enim illud odiosum, nos ea répudiasse, quae quum totius ecclesiae suffragiis sint reeepta extra controversiam esse debent. Quanquam id quoque diluere promptum erat, nos non respuisse, multo minus improbasse, sed ideo tantum detrectasse subscriptionem ne ille, quod captaverat, de ministerio nostro triumpharet. Manebat tarnen semper aliquid invidiae. Praesertim vero id favorem illi conciliabat, quod paulo antequam nos vexasset reeeptus fuerat in ministerium Claudius,*) quem constabat ab omnibus ecclesiis fuisse toties iure damnatum. Ergo, tametsi malitiose fecisse ipsum ostendebam, efficere non potui ne praetextum aliquem habuisse 5 ) viderelur nos impetendi. De battalogiis satisfacere meum fuit. Ego vero nullo negotio comprobavi 6 ) esse illic battalogiam. Confessus tarnen sum, me non fuisse dietnrum nisi eius improbitate coactus fuissem. Sed volumen conscribere opus esset, si referre omnia vellem. Summam enim 2) Hinc élicere possis colloquium ipsum non ita systematice ut in Actis perscriptum est, sed magis desultorie processisse; Actis enim ipse Calvinus nomen subscripsit, citra dubium amtea perlectis. 3) Primum seripserat: De Bymbolis diluere studui quod erat maxime odiosum. Nos illa respuisse negavi. Quae in archetypo deleta non leguntur in apographis, negue apud Anglum. 4) Glandineus, nunc in agro Vadensi minister (N. 145 not. 16). 5) I could not take away from him every pretext for attacking ns. 6) by no means have I admitted that there was here any useless battology etc. quod ess diametro sententiae autoris répugnât. totius nostrae contentionis retexui, 7 ) ac ita ordine digessi, ut facile appareret malum a nobis non prodiisse. Nunquam melius sensi quantopere nos gravassent suis delationibus amici nostri Bernenses 8 ) quos nosti. Nemo erat nostrorum qui de innocentia nostra dubitaret. Vexabant me tarnen de symbolis, quod subscribcre noluissemus, quum id sine periculo esset, ac nos magna suspicione eximere posset. Consilium ergo nostrum uno ore improbabant. Haec absente Cardio. Rogavit deinde Bucerus ut ea omnia notarem in quibus deliquisset. Id nolui. Habebat enim semper aliquid quo vel elaberetur vel extenuaret delictum. Quando igitur nihil profuturum me videbam ea ratione, praetexui me nolle instruere contra eum accusationem : satis mihi esse, si se peccasse profiteretur ex animo. Verum quia exitum mihi fore difficilem providebam, nihil magis urgebam quam ut sine me transigèrent. Nihil me velle impedire, modo ne assentiri cogérer. Hoc quia existimabant esse impedimentum, non concesserunt. Confecti ergo sunt articuli in quibus nonnulla ipse deprecatus est, 9 ) quae eius rogatu fuerunt expuncta. Tum ad me missi fuerunt multa nocte. Quum legissem, uno loco sic fui consternatus, ut non meminerim toto hoc anno maiori in moerore fuisse. Postridie mane vocavi ad me Sturmium. Dolorem illi meum exposui. Retulit ille ad Bucerum. Condixerunt mihi horam in aedibus Matthiae, 10 ) qua exponerem quid me gravaret. Illic graviter peccavi quod non potui modum tenero. Ita enim totam mentem meam occupaverat bilis ut omni ex parte acerbitatem effundercm. Et erat sane aliqua indignationis causa si adhibiïa fuisset moderatio. Expostulabam quod Cardio iam abituriente defungendi causam ' ') illos articulos mihi obtulissent, quod pronunciarent bonos sibi videri me inaudito, quod sententia iam lata subscriptionem a me peterent, quam si recusarem illos adversarios essem habiturus. Res tarnen ipsa praecipue me commovebat, quod illic dicebat Cardlus se commendare Domino offensiones quibus impulsus ad defectionem fuerat, ideoque commendare quod ex parte ad alios pertincrent. Clausula orationis meae fuit: mihi decretum esse potius perire quam illud obsignare. Illic tantus utrinque fervor fuit, ut non fuerim futurus asperior in Garolum ipsum, si adfuisset. Tandem proripui me ex coenaculo. Soquutus est Bucerus, qui postquam me suis sermonibus mitigavit, retraxit ad alios. Dixi me velle amplius considerare antequam plane responderem. Ubi domum rcdii, correptus sum mirabili paroxysmo, nee aliud solatii occurrebat 7) Apographa omnia, et post ea Anglus add. iis. 8) Conzenus et Meierus. 9) he had proposed himself. 10) Zellii. 11) sic in arclietypo. Caeteri: causa.

397 1539 OOTOB. 398

natio aliqua in utramvis partem facta esset. Id a

me impetrari non difficulter passus sum: ne quid

asperius dicerem, quod maiores etiainnum turbas

excitaret. Et hoc ipse expetere vidcbatur, quo

liberior esset adversum nos dicendi locus. Inceperant,

quantum intelligere potui 8 ) a doctrina. Sciscitati

enim sunt, numquid in ea quam praedicamus fide

desideraret. Ille de certis capitibus contulit, quae

ordine recensentur in actis quae postea perscripta

sunt et nostra subscriptione comprobata. Inde ad

eius defectionem descenderunt, quae erat epitasis

actionis. Conatus est modis omnibus excusare. lactabat

enim iustissimam causam se initio contra nos

suscepisse: non enim protinus ad accusationem prorupisse,

sed amice postulasse ut subscriberemus

tribus symbolis: nos vero non tan tum detrectasse,

sed vexasse multis cachinnis symbola ilia, quae

perpétua bonorum consensione autoritatem firmam

in ecclesia semper habuerant. Exceperunt nostri,

non tarnen fuisse illi causam cur ad papistas deficeret.

Deinde severissime castigatum hortati sunt

ad resipiscentiam. Quum vocatus essem respondi

ad eius obieeta. Et primum quidem totam rem, ut

erat, ab initio exposui. De symbolis nos purgaro,

paulo fuit difficilius. 3 ) Erat enim illud odiosum,

nos ea répudiasse, quae quum totius ecclesiae suffragiis

sint reeepta extra controversiam esse debent.

Quanquam id quoque diluere promptum erat, nos

non respuisse, multo minus improbasse, sed ideo

tantum detrectasse subscriptionem ne ille, quod

captaverat, de ministerio nostro triumpharet. Manebat

tarnen semper aliquid invidiae. Praesertim vero

id favorem illi conciliabat, quod paulo antequam nos

vexasset reeeptus fuerat in ministerium Claudius,*)

quem constabat ab omnibus ecclesiis fuisse toties

iure damnatum. Ergo, tametsi malitiose fecisse

ipsum ostendebam, efficere non potui ne praetextum

aliquem habuisse 5 ) viderelur nos impetendi. De

battalogiis satisfacere meum fuit. Ego vero nullo

negotio comprobavi 6 ) esse illic battalogiam. Confessus

tarnen sum, me non fuisse dietnrum nisi eius

improbitate coactus fuissem. Sed volumen conscribere

opus esset, si referre omnia vellem. Summam enim

2) Hinc élicere possis colloquium ipsum non ita systematice

ut in Actis perscriptum est, sed magis desultorie processisse;

Actis enim ipse Calvinus nomen subscripsit, citra

dubium amtea perlectis.

3) Primum seripserat: De Bymbolis diluere studui quod

erat maxime odiosum. Nos illa respuisse negavi. Quae in

archetypo deleta non leguntur in apographis, negue apud

Anglum.

4) Glandineus, nunc in agro Vadensi minister (N. 145

not. 16).

5) I could not take away from him every pretext for

attacking ns.

6) by no means have I admitted that there was here

any useless battology etc. quod ess diametro sententiae autoris

répugnât.

totius nostrae contentionis retexui, 7 ) ac ita ordine

digessi, ut facile appareret malum a nobis non prodiisse.

Nunquam melius sensi quantopere nos gravassent

suis delationibus amici nostri Bernenses 8 )

quos nosti. Nemo erat nostrorum qui de innocentia

nostra dubitaret. Vexabant me tarnen de symbolis,

quod subscribcre noluissemus, quum id sine periculo

esset, ac nos magna suspicione eximere posset.

Consilium ergo nostrum uno ore improbabant.

Haec absente Cardio. Rogavit deinde Bucerus ut

ea omnia notarem in quibus deliquisset. Id nolui.

Habebat enim semper aliquid quo vel elaberetur

vel extenuaret delictum. Quando igitur nihil profuturum

me videbam ea ratione, praetexui me nolle

instruere contra eum accusationem : satis mihi esse,

si se peccasse profiteretur ex animo. Verum quia

exitum mihi fore difficilem providebam, nihil magis

urgebam quam ut sine me transigèrent. Nihil me

velle impedire, modo ne assentiri cogérer. Hoc

quia existimabant esse impedimentum, non concesserunt.

Confecti ergo sunt articuli in quibus nonnulla

ipse deprecatus est, 9 ) quae eius rogatu fuerunt

expuncta. Tum ad me missi fuerunt multa nocte.

Quum legissem, uno loco sic fui consternatus, ut

non meminerim toto hoc anno maiori in moerore

fuisse. Postridie mane vocavi ad me Sturmium.

Dolorem illi meum exposui. Retulit ille ad Bucerum.

Condixerunt mihi horam in aedibus Matthiae, 10 )

qua exponerem quid me gravaret. Illic graviter

peccavi quod non potui modum tenero. Ita enim

totam mentem meam occupaverat bilis ut omni ex

parte acerbitatem effundercm. Et erat sane aliqua

indignationis causa si adhibiïa fuisset moderatio.

Expostulabam quod Cardio iam abituriente defungendi

causam ' ') illos articulos mihi obtulissent, quod pronunciarent

bonos sibi videri me inaudito, quod

sententia iam lata subscriptionem a me peterent,

quam si recusarem illos adversarios essem habiturus.

Res tarnen ipsa praecipue me commovebat, quod

illic dicebat Cardlus se commendare Domino offensiones

quibus impulsus ad defectionem fuerat, ideoque

commendare quod ex parte ad alios pertincrent.

Clausula orationis meae fuit: mihi decretum esse

potius perire quam illud obsignare. Illic tantus utrinque

fervor fuit, ut non fuerim futurus asperior in

Garolum ipsum, si adfuisset. Tandem proripui me

ex coenaculo. Soquutus est Bucerus, qui postquam

me suis sermonibus mitigavit, retraxit ad alios.

Dixi me velle amplius considerare antequam plane

responderem. Ubi domum rcdii, correptus sum

mirabili paroxysmo, nee aliud solatii occurrebat

7) Apographa omnia, et post ea Anglus add. iis.

8) Conzenus et Meierus.

9) he had proposed himself.

10) Zellii.

11) sic in arclietypo. Caeteri: causa.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!