07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

389 1539 OCTOBR. 390

memoriis ipsorum praedicare niaxhno studio soliti

sunt), singulari quadam ipsorum sanctimonia velut

extra nos rapiamur, ipsosque sic laudatos tanquam

ob oculos nostros praesentes animo nostro intueri

et suspicere videamur, et ea pium animum quasi

exstasis 51 ) et divorum ceu praesentium admiratione

ut S2 )conseqnitur uteosmens nostra, ut quospraesto

sibi esse et coram intueri videtur, affari etiam incipiat:

quas apostrophas et ethnici scriptores in laudibus

mortuorum fecisse leguntur.

Itaque existimamus sanctos illos patres qui in

suis panegyricis orationibus de divorum laudibus

orationem ad divos converterunt ipsorumque apud

Deum intercessionem rogaverunt, induisisse quum

ardore animi sui in divos quem tam magnificis illorum

laudibus in se ipsis excitabant, tum etiam

more oratorio et susceptae grandiloquentiae, certe

in usum ecclesiae publicum istas appellationes divorum

non transtulerunt, contenu ut ecclesiae Deum

publice orarent sanctorum pro nobis intercessionem

valere. In istis tum suis apostrophis certe perniciosum

exemplum privatis precibus praetulerunt,

quod paulo post et in publicas preces irrepsit. Solenne

enim precibus fuit, in perorationibus orationum

quibus divos celebrabant, minus magnificas

divis ipsis preces offerre. Id quod et apud Gregorium

Nazianzenum et Dionysium etiam videre est,

ut Prudentium et alios taceamus.

Postquam igitur haec res prava posterorum

immutatione in tantam ruinam pietatis et multiplicationem

atque robur manifestissimae anthropolatrias

cessit, nostrum fuerit, ut qui moniti tantis

malis sumus, quidquid ad tantam religionis eversionem,

vel stabiliendam, ubi ea adhuc subsistit,

vel renovandam, ubi submota est, ullo pacto valere

posait, studiosissime adversari tollere et arcere.

Art. 11.

Addebat ad haec Karolus se nullum purgatorium

statuere eoque nee rationem ullam animas

inde liberandi. '

Art. 12.

Proposuit et idem Karolus de precibus pro defunctis,

quibus dicebat ipsis a veteri ecclesia non

remissionem poenarum purgatorii, sed beatam resurrectionem

modo quaesitam esse, quumque haec

omnibus Domino credentibus promissa sit et exspectetur

adhuc nos pro ilia et pro nostris mortuis

orare.

Respondimus: nos non repugnare quin pie optari

queat a nobis, impleri etiam in defunctis rcg-

51) exeidit verbum.

52) ut délendum.

num Christi et regenerationem perfici. At vero

huic rei caeremoniam constituere et publicas in ecclesia

pro peccatis defunctorum preces habere, coenam

Domini celebrare et oblationes offerre, quae

omnia vetus ecclesia factitavit, nescimus quo modo

comprobare liceat. Apostoli enim nihil de eo vel

verbo vel exemplo praecepisse leguntur, sed nee

Moses, per quem Dominus populo suo omnes ritus,

qui religioni quovis modo competere possint, accuratissime

instituit. Luctus quidem suos pro mortuis

priscus populus insignes habuit. Qui illis indubie

defunctis suis resurrectionem precatus est,

attamen abfuit ut publice pro eis ab ecclesia preces

atque sacrifieium figeret, ut Dominus sacerdotes

iusserit a funeribus etiam suorum, nisi ex primo

et secundo gradu proximi essent, prorsus abesse.

Quumque in sacro ornatu essent in Universum nulli

eos funeri, ne parentum quidem, adiungere se passus

est.

Paulus quoque, quum de luctu mortuorum moderando

et ea spe resurrectionis mitigando moneret,

si esse officium caritatis agnovisset publicas preces

facere pro remissione peccatorum impetranda defunctis,

aut saltern pro optata resurrectione, locus

profecto erat peropportunus vel verbulo de eo admonendi.

Maxime quum id quoque ad institutam

de mortuis consolationem non levé momentum habuisset.

Interim autem fatemur, neque id plane pro

nihilo habendum, quod ecclesia primis adeo temporibus

et saeculo Tertulliani, oblationes fecit pro defunctis.

Neque forsan et illud contemnendum quod

est de hac re in historia Macchabaeorum. Sed

iuxta incertum est, an ecclesia ritum hune non indulgentia

quadam carnalis affectus erga mortuos,

vel quadam ethnicorum imitatione potius quam traditione

spiritus sancti susceperit. Neque enim verisimile

est spiritum sanctum adeo nuÛam in omni

scriptura rei huius significationem daturum fuisse,

siquidem officium sit christianae caritatis ab ipso

dictatum. Constat autem ecclesiam Tertulliani tempore

pleraquo observasse in quibus magis humana

se cogitatio quam doctrina spiritus sancti ostentat.

His itaque inter se libratis, ut nolumus impietatis '

damnare veterem ecclesiam, quod mortuis per Christum

remissionem peccatorum et resurrectionem solemniter

et publice oravit, et comitcm etiam verae

precatiönis oblationem pro esuriente et sitiente

Christo adierit, ita nee hodie quemquam impie facere

iudicamus, qui optet suos per Christum dominum

féliciter in regeneratione resurgere. At docere,

esse in officio caritatis, vel publicas vel privatas

pro defunctis preces instituere, quum id nulla

scriptura docet, et cessit ecclesiis tam male, haudquaquam

aguoscimus eis competere, qui restitui

regnum Christi religionisque puritatem prudenter

25*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!