07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

383 EPISTOLAE 187 384

veritate de poenitentia sua ecclesiae satiafacerent

qui in graviora et manifesta peccata inoidissent, et

audirent a fidelibus pastoribus, ieiunia ilia, vigilias,

accubationes in humo ect. quibus humiliabantur ii

qui in professione poenitentiae erant, esse remédia,

quae peccata, 2S ) quibus, quum vera fide suscjperentur

et fièrent, meritae afflictiones temporales interdum

redimerentur, et futuri lapsus, edomita sic carne et

impetrato spiritu iustitiae robustiore, caverentur,

monebantur ut si quando paria mala admisissent,

quanquam id clam esset ecclesia aut ministris,

paribus item poenitentiae operibus et studiis cuperent

se purgari et contra similes casus confirmari.

Istud autem faciebant libère et sua sponte, non

aliqua ecclesiae lege adacti, sed paterna modo hortatione

invitati, nee quod ita fieri compelleret salutis

nécessitas, sed alliceret certis conscientiis in

re desperata utilitas. Si enim ista observatio habita

fuisset ad salutem hominum necessaria, vel ex illis

demum verbis: 'Quorum remiseritis peccata, ita ut

baptismus et eucharistia in Universum fidelibus

commendata sunt, indubie ecclesia Constantinopolitana

earn non removisset, aut certe D. Chrysostomus,

quod praedecessor eius in inconsulto sustulisset,

qua erat religione, statim restituisset. Sequi igitur

libet veterem et meliorem ecclesiam, quam oonstat

ad occultorum peccatorum, quorum homines apud

tribunal ecclesiae convinci per testes non possunt,

confessionem et satisfactionem paternis exhortationibus

invitasse, non lege aliqua compulisse. Nam

Innocentais III. primus legitur de hac re legem

tulisse in concilio suo Romano quod celebravit anno

Domini 1216.

Nam ut sancti patres nullam eius neccessitatem

feoerunt, sed utilitatem modo ostenderunt, ita nee

nobis fas fuerit affirmare, nullis remitti peccata

posse nisi ea ministris nominatim et in specie confessi

fuerint. Neque ea vocatur veteribus peccatorum

confessio qua homines quid peccarint enarrent, sed

qua se peccasse fatentur et déplorant. Quum enim

publicam f'acerent exomologesin eorum malorum

quae autem ecclesiae non erant nota, ad quid utilis

ftUBset admissorum narratio? Non itaque requirebatur

ut exponerent quid fecissent, sed ut faterentur

se male fecisse et promitterent se deinceps nihil tale

admissuros.

Scimus illud a schola dici solitum, si ab ecclesia

remitti pecoata oportet, cognosci etiam ab ea

oportere, ut ilia sciat quid remittere debeat. Sed

hie paralogismus accidentis est. Oognosci quidem

ab ecclesia oportet quantum tarnen ad eius Cognitionen!

deduoi confessione potest, tum quern pecca-

23) Hie quoque errorem latere manifestum est. Vel deest

verbum.- quae pecoata obliterarent, aut aliquid simile, vel pro :

quae reponenda alia particula, ex. gr. contra.

torum absolvere debet peooasse idque agnosoere, sed

non quid peccarit: nam ad id ut homines percipiant

absolutionem et remissionem in nomine Christi

non requiritur ut ipsi sciant quidnam quavis in re

peccarint, ut nemo etiam id scire potest, sed quod

peccarint in omni vita sua, quod ea etiam vitiositas

ipsis innata sit, ut nunquam possint quod ad ipsos

attinet non peccare, adeo ut semper illis oranda Bit

vis spiritus Christi ad ea quae recta sunt ducentis

et impellentis, et iuxta etiam peccatorum remissio

omnisque salutis fiducia in uno Christo qui nostra

peccata expia vit ponenda. Eo enim valet depravatio

naturae nostrae, ut in his quoque factis, quae acti

spiritu Christi bene agimus, legi tarnen non satisfaciamus

et peccatum semper admisceamus: quapropter

Dominus ipse nos docuit continenter orare:

remitte nobis débita nostra.

Art. 7.

Referebat ad ista Carolus: quum tamen ad remissionem

peccatorum requiritur agnitio peccatorum

et maxime quae 24 ) peccata sint quae admisimus,

earn agnitionem acriorem utique fore, si in singulis

etiam male admissia consideretur quantum sit peccatum

quantumque mali perpetratum. Deinde (lignum

quoque esse ut veniam pro quolibet delicto, cuius

conscientiam habere possimus, a Domino oremus:

proinde posse etiam singula utiliter ministris indicari,

ut ilia ex lege quam graviter peccatum sit

doceant, et ad agnoscendum eo plenius, et ad expetendum

eo ardentius Christi beneficium excitent.

Ad quae respondimus, et in nostris ecclesiis

doceri, ne homines quae prave faciunt dissimulent,

et ut pro singulis etiam peccatorum, quoad fieri

potest, veniam a Domino orent, at ut immorentur

diu in consideranda gravitate cuiusque peccati pro

se et ex suis circumstantiis et velle inde poenitentiam

excitare et augere, non doceri, ut id nec veram

nec salutarem poenitentiam vel suscitât vel auget,

si vel libidinem peccandi revocat, vel legalem modo

poenitentiam, quae fiduciam somni 26 ) sui trahit,

ingerit, autem 26 ) certe etiam ad perniciosam desperationem

impellit. Quocirca ita nos de MB homines

docere. Primum si quid peccarint, quamlibet id

minutim videant, ne id contemnant, si 27 ) ex eo per

legem Dei quod malum sit cognito, statim sese

immittant in considerationem radicis peccatorum,

unum 28 ) et id quod tantum admisisse se dolent,

et omnia alia suppullulant, et perpendant quaenam

ilia et quanta sit: earn vero raaicem docemus vere

24) vox dubia.

25) sic-

26) aut (?)

27) sed (?)

28) Sensus postulare videtur: ex qua et id unum ....

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!