07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

381 1539 OOTOB. 382

bare ut mimstri veniam peccatorum hoc symbolo

facta peccatorum exomologesi petentibus addicant,

ita ut maiores nostri et ecclesia Christi soliti sunt

facere. Videmus enim Dominum Ohristum et omnes

ministres eius quum veteris turn novi testamenti

hoc symbolo impositionis manuum, tanquam generali,

ad reddendos homines certos de favore ac beneficiis

Domini adque ea ministerialiter exhibenda usos fuisse.

Dominus sane precando et manus imponcndo, favorem

patris et donum redemptions, quam parabat,

contulit. Ita apostoli eodem signo tradebant spiritum

Samaritanis et sanitatem aegrotis, sic et donum

spiritus sancti iis quos praeficiebant sacris ministeriis.

Mose quoque Iosuae împositis manibus initiavit.

ltaquc hoc signo ad exhibenda ea dona Domini,

quorum habeinus certas promissiones, uti ecclesias

salutariter posse iudicamus, quamquam de eo nee

Domini nee apostolorum mandatum exstet: quod

enim Dominus et apostoli tum ecclesia vetus sic

isto symbolo usi sunt, id nobis satis ostendit quid

hac in re non 1M ) probetur et queat a nobis utiliter

usurpari. Quia scimus et ecclesiis hanc libertatem

esse, ut commendandis promissionibus Domini firmandaeque

in eas fidei quibusvis etiam signis uti

possint, modo ea ad commendandas promissiones

Dei et fidem in his roborandam vere faciant nee

quidquam vel superstitionis aut offendiculi secum

trahant. Sed nee de appellatioue sacramenti nos

pugnare testati sumus, quandoquidem tot praeclarae

nobis a Domino promissiones factae sunt, nos ab

ipso bonum spiritum et dona atque facultates spirituales,

et quibuscunque opus sit ad bene exsequendum

quae ipse iniunxit, siquidem fide oremus, iinpetraturos.

lam ministrorum Christi atque dispensatorum

mysteriorum eius et 20 ) hasce promissiones verbis et

signis confirmare credentibus et ipsa haec dona

nomine Christi exhibere. Nam Dominus hos vult

esse administres spiritus, peccata remittere et charismata

sua dispensare. Inde est quod Paulus scribit

ad Timotheum: donum praedicandi evangelii datum

ipsi et ei inesse per impositionem manuum presbyterii.

Divus quoque Augustinus in 2. contra cpistolam

Parmeniani libro Ordinationen! sacramentum vocat:

quum enim probare vult, haeresi ut non baptismum

ita nee ius dandi baptismi amitti, hanc rationem

adfert quia utrumque sacramentum sit et quadam

consecratione utruinque homini detur, illnd quum

baptizatur, istud quum ordinatur, ideoque in ecclesia

catholica neutrum liccre iterari.

Respondimus igitur Carolo, nos neque si ecclesiae

ista symbola ita ut pracmisimus usurpent, neque

etiam si sacramenta vocent repugnare, sed studere

etiam ut ubique ad euui modum rostituantur : tahtum

19) nunc? vel fortasse: com . . .

20) lege: est.

ut absit omnis superstitio, meritique et virtutis

Christi, qui caput ecclesiae suae in ea omnia suo

ipse spiritu virtuteque perficiet, obscurâtio, et confirmandis

promissionibus illius excitandisque animis

ad suscipieuda ipsius dona vera fide omnino facient, 2 ')

nee dicantur facere quum re vera serviant superstitioni.

Cur enim damnaremus in se quod Christus

et apostoli tanta religione observarunt? Quapropter

in plerisque nostris ecclesiis ministri impositione

manuum ordinantur et a peccatis qui ea confessi

sunt et veniam petunt absolvuntur, sed et confirmantur

iarn eodem symbolo qui de religione instituti

coram ecclesia professionem Christi publice faciunt:

quum in ecclesiis papae adhuc servientibus pro vero

istius symboli usu nihil quam abominanda quidem

superstitio et ludibrium quoddam exhibeatur praesertim

in confirmatione.

Art. 6.

Monebat deinceps Carolus de confessione et

absolutione privata, videri sibi (aiebat) et has debuisse

in ecclesiis retineri et propter erudiendos

qui in cognitione religionis rudiores adhuc sunt, et

propter confirmandos eos qui habent conscientias

gravius perculsas. Magni enim debet esse nobis

quod Dominus dicit: Quorum remiseritis peccata,

iis ea remissa erunt etc. Nam videri sibi Dominum

his verbis quoddam in ecclesia instituisse tribunal

de peccatis iudicandi, eoque inde vel remittendi vél

retinendi.

Ad hoc diximus: magni quoque haberi hanc

Domini sententiam et quaecunque de remitfendis

peccatis ministerio ecclesiae in evangelicis Uteris

exstant, eoque docere nos, neminem extra ecclesiam

et contempto eius ministerio remissionem peccatorum

percipere posse. Sed adiecimus hunc in veteri

ecclesia ordinem observatum fuisse, ut cum remissione

peccatorum primum baptismate exhibuissent. 22 )

Nam quae eo primum peccata abluuntur, turn remittendi

peccata ministerium praeterea praestarent

quum ii qui in graviora peccata lapsi ea vel postquam

abstentione fuissent correcti vel antea se peccasse

coram ecclesia confessi et veniam admissi ab .

ecclesia precati essent. Ut vero occulta admissa

quispiam sacerdoti aperiat neminem adactum fuisse,

quod ex scriptis sanctorum patrum et ecclesiastica

historia abunde cognosci potest. Id enim satis

apparere plerosque, quos iudicii divini metus plusculum

agitabat, ultro etiam occulta sacerdotibus

aliquo modo confessos fuisse et aliquod ab eis poenitentiae

exercitium suscepisse, cum consolatione

absolutionis. Nam quum hi vidèrent quanta se-

21) faciant.

22) Locus desperatus. Haec et seguentia Oedipo opus

haberent, et probabüüer nonnulla interciderunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!