07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

377 1539 OCTOB. 378

Deus ultro hune spiritum donet, rogare ne quid

pro eo possit. 7 )

At quum utrumque diserte seriptura praedicat,

et nihil posse nos bonum facere nisi id operetur

Deus in nobis, et tarnen quum mala facimus, quod

solum ex nobis valemus, nos nostra non Dei culpa

perire, par est nos scripturae haec praedicanti simpliciter

assentire, et idem quoque ingenue praedicare,

id quod tandem nostra ipsorum conscientia, velit

nolit, facere compellet. Certe Iudas, in agnitionem

sceleris sui adductus, non Deo, qui non tantum ipsi

de suo spiritu quantum Petro contulisset, sed sibi

8uum exitium attribuit dicens: peccavi ego, non

peccare me fecit Deus.

lata 8implicia nobis Tidentur et in scripturis

ita tradita: ipsis igitur libenter inhaeremus, eaque

libère profitemur et rationi humanae, quum iis

offenditur, respondemus : illud non est iniquitas apud

Deum. Item: quis es tu qui disputes cum Deo?

Et: o altitudo divitiarum.

Art. 2.

Deinde dicebat Carolus, sibi videri nos magis

missarum correctionem quam abolitionem profiteri

debuisse. Nam vitiis correctis pie illas retineri posse,

ita ut pie quoque veteres sancti célébrassent: ad

eum enim modum minori novationis offensione veram

huius sacramenti administrationem restitui in ecclesiis

potuisse.

tlespondimus: nos de nomine cum nemine, qui

de ipsa veritate consentiat, delitigare velle, quumque

divus Ambrosius et alii maiorum gentium patres

administrationem eucharistiae vocarunt missarum

solemnia, forsan propter missas fidelium oblationes

quas tum pro pauperibus Ohristi mittebant, nulli

nos vitio dare si eodem nomine sed pari etiam

veritate et pietate utatur, modo agnoscat etiam nos,

quum coenam Domini hanc caeremoniam apellamus,

autorem sequi apostolum, quum eucharistiam et synaxin

celebrationem corporis et sanguinis Domini

[dtcifj: probatos item sequi ecclesiae doctores.

Si itaque conveniat, missas vel missarum celebrationem

dici panegyrin earn qua sancte et nomine

Christi conveniunt, peccata sua praeeunte ministro

confitentur et absolutionem ab eodem percipiunt;

deinde sacras leges et prophetarum atque evangelicorum

librorum lectiones atque explicationes audiunt,

psallunt et fidem confitentur, suaque consecratione

qua se Christo addicunt, oblatis pro egentibus donis

testantur, turn communiter pro omnium ecclesiarum

necessitate preces fundunt, et recitatis verbis Domini

sacram 8 ) corporis et sanguinis percipiunt, gratiasque

Domino agunt, et percepta benedictione dimittuntur,

7) lege: ne rogare quidem pro eo posait.

8) lege: sacramentura.

hanc panegyrin, caeremoniam et actionem si conveniat

missarum vel celebrationis missarum nomine

intelligendam, non certe abolitionem sed correctionem

missarum profiteri nos testati sumus.

Quum autem vulgo et 9 ) autoribus adversariis

nemo missarum nomine eiusmodi caeremoniam intelligat,

ut quae nusquam etiam apud eos tot iam

saeculis exstet, et nostram veram eucharistiae administrationem,

eandemque quam preces 10 ) missarum

solemnia vocaverunt caeremoniam et actionem adversarii

missarum nomine dedignarentur, confirmavimus

nos hac in re fecisse quod Aristoteles prudenter

docet: retenta enim sententia sapientium etveterum,

sumus hac voce usi more vulgi pro horrenda ilia

eucharistiae perversione quam adversarii missarum

nomine venditant, utque ea prorsus tolli ab ecclesiis

Christi debet, ita etiam abolitionem eius non correctionem

professos nos esse.

Nam adversarii istis suis missis primum communionem

corporis et sanguinis Christi nee praedicant

verbis nee exhibent sacramentis, deinde sacras preces

et lectiones, quas ibi recitant, ea lingua recitant qua

populus nee excitari nee institui potest, nam earn

non intelligit. Postremo, quod omnium est pernicioeissimum,

faciunt homines ea ipsa sua actione

fidere pro Christo. Nam videmus maiorem partem

hominum, qui in ipsorum adhuc ditione sunt, quamvis

in atrocissimis persévèrent sceleribus sintque ab

omni poenitentia alienissimi, tamen quotidie audire

missas: quod indubie non facerent, ut sunt religionia

inanes, nisi illis sperare se posse [crederenf] meritam

iram Dei evadere et ea sibi Dei bénéficia mereri,

scilicet vitam diuturnam et beatam, praeterimus,

quodque ' ') offerenda erant esurienti et sitienti

nudoque, extorri, aegroto et captivo Christo et minimis

egenis dispensanda, faciunt offerri sibi abliguriendo

12 ) cum omne genus sceleratis hominibus,

levitatem item et non dignitatem 18 ) turpissimam.

Proinde nemo Studiosus Christi missas istas non ut

summam abominationem exsecrari possit.

Ad haec Carolus testificatus est, se has abominationes

ex animo exsecrari, ac propterea, ab eo

quum primum Galliam reliquit et ad nos pervenit, '

nullam missam fecisso nee porro facturum, sed de

hac ipsa re sic loqui propter bonos qui passim

Christo serviunt in vera fide, et facilem correctionem

rituum receptorum ac praecipue huius caeremoniae

admittere possint si non nimia novatione offenderentur,

et ea ipsis relinquerentur quae per se

9) ex.

10) priores? prisci? patres?

11) lege: Praeterimus quod quae . . .

12) abligurienda.

13) lam in margine eodicis eonieetura proponitur haec:

foeditatem item et nundinationem.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!