07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

375 EPISTOLAE 187 376

multis mendia scatet. Saepius singula vocabnla a festinante

soriba omissa videbis, imo nonnnllas phrases omnino corrnptas

et desperatas. Posterius quum evidenter ex priore derivatum

sit, nullius ad crisin textus usus est.)

Cum Dno Oarolo, quo constaret si sit verus

inter nos in doctrina Christi et administrànda eius

ecclesia consensus, contulimus sententias de contro-

Tersiis religionis quae sunt et agitantur inter nostras

et illas ecclesias quae papao romani iugum adhuc

ferunt, hacque collatione in subiectam sententiam

conveniinus.

Primum confessionem principum nostrorum

Caesari Augustae oblatam agnoscit orthodoxam,

deinde aiebat se teneri magna reverentia eeclesiae:

tum veteris tum eius quoque quae hodie per orbem

dispersa est, atque ideo non recedere a communibus

eeclesiae placitis. Proinde sibi suam in subiectis

dogmatis moderationem non debere ab orthodoxis

reiici.

Et primum de libero seu servo arbitrio censebat

sic loquendum. In ecclesiis ne dicerentur

cuncta fidei necessaria, sublata rerum contingentia :

Deum enim cuncta agere libère, nos quoque, sive

bonum sive malum agimus, utrumque agere voluntate

propria et ideo libère. Respondimus, nostros

nee divinis nee humanis actionibus libertatem adimere.

Deum enim non posse ab externo agente

impelli et régi, hominesque, quidquid agunt, agere

motos'a se ipsis etiam suoque proprio arbitrio et

sua sponte, non coacte.

"Verum Deus \_quuni] non possit facere vel

agere quod non bonum sit, nee queat bonum esse,

Deum vel agere quum agit, vel quod agit, dicere nos

Deum agere necessario. Non enim mutatur Deus,

et aeternus ut est, ita aeternus quoque et ab omni

contingentia remotus rationibusque agit facitque quae

etiam in se mutabilia, et si proximas causas spectes

in utramque partem contingentia sunt.

In his si, quod est, Deo plenissima voluntas

nulloque prorsus externo agente impulsa, ita ei quoque

summa libertas est. Nécessitas enim ista, hoc est

aliter habendi vel agendi impossibilitas, est ex illis

qualitatibus profecta quas in unaquaque re melius

est esse quam non esse. Nam nihil est quam ab

omni in malum inclinatione absolutissima libertas.

Ita respondimus, nos hominem quoque fateri ea

esse libertate conditum a Deo, ut nihil possit agere

non libère, non suo arbitrio atque voluntate. Nam

ad quae homo non suum accommodât iudicium et

animi sui ultroneam propensionem, ea nec agit nec

manus. Siout enim exemplar unum habuit ab illis subscriptum,

ita alteram manu sua consignatum apud eos reliquit, quod

hodie quoque servant. (Calv. Opp. VIL p. 297. Cf. eiusdem

Ep. proxime sequentem, ex qua efficimus colloquium istud in

primam Octobris hebdomadem incidisse. Buchat, V. 133.

Kirchhofer IL 16. sq. Perrot, Vie de Farel MS. p. 68.

facit ipse, sed aguntur ea fiuntque in eo per alium,

nec in crimen nec in laudem imputari possunt.

Nam agere hominem facereque aliquid, aliud nihil

est quam agere aut facere id quod sibi ipse bonum

esse iudicat, sicque agendum faciendumve statuit

ut vult.

Interim manet homo nihilominus totua in voluntate

et arbitrio Dei, si quidem Deus agere eum

dignatur ad bonum, ostendit animo eius quae recta

vereque bona sunt, eamque aspirât voluntatem ut

non possit non et sua ipsius voluntate in ea inclinari

ferrique. Si vero tradere constituit in sensum

reprobum, permittit Satanae iugere 2 ) animo eius

spem bonorum quae re vera mala et noxia sunt,

ita ut in illa omnino sua ipsius sponte ruat, seseque

ipse perdat. Quare eum eulpam huius omnem sibi

ipsi, nullamque eius partem ascribere Deo tandem

oportebit. Nam non minus suo ipsius iudicio sponte

et voluntate agit quae mala sunt, quam quae bona,

idque répugnante semper conscientia- vel ignoscente, s )

neque unquam potest nisi affeetatam aut certe voluntaria

ignavia dissimulatam vel neglectam ignorantiam

obtendere.

Cum his nec illa dissentanea sunt: nihil posse

hominem boni ex se, quemadmodum non cognoscere,

nec eligere aut velle, et operari Deum in nobis

velle et operari. Vere enim non potest animalis

homo pereipere ea quae Dei sunt, eoque nec expetere

: at quum Deus nobis sese ea luce *)

quam solis filiis suis immittit, amplectimur ipsum

et placita eius necessario, efficiente ipso in nobis et

cognoscere solide, atque cupere eum et eius iussa

plene. In his autem vera est libertas, quod abest

coactio et adest ultro propendens voluntas. Sic

quum se Deus pro sua [vice] revelat, pleniore illa

solisque electis concessa revelatione, ne quid 4 ) homo

sese ad ipsum salutaremque eius doctrinam attollere,

et necessario fertur in ea quae pro innata naturae

suae et caecitate et cupiditate, atque prava Satanae

huiusque ministrorum suggestione bona sibi esse

falso opinatur, abhorretque ab iis quae, usus eisdem

perniciosis consultoribus, noxia sibi esse falso existimat.

In eo tarnen quod nihil coactus et semper

praeter bonam conscientiam [agif], (tantum enim

verbi Deus omnibus hominibus revelat), dioendus

est et libère ipse se perdere perireque, non Dei sed

sua culpa.

Non potest quidem ratio cognoscere haec inter

se consentanea esse: hominem sine spiritu Christi

non posse non ipsum se perdere, et id tarnen [est] 6 )

ipsi non Deo vitio dandum esse, tametsi homo, nisi

$) lege: ingerere.

3) vox dubia.

4) revelat (?) aut aliquid simile omissum.

5) lege: nequit.

6) deleatur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!