07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

373 1539 OCTOB. 374

(Ex autographo bibl. Gothanae Ood. 405 fol. 91.)

Ioanni Oalvino viro et ingenio et pietate exoellentissimo

ecclesiastae Argentoratensi fratri in

Domino observandissimo.

Argentorati.

Gratia tibi et pax a Deo patre per Dominum Iesum.

Exspectabam cum silentio si quid novarum

rerum ') istinc adferretur, ut ex scriptis tuis respondendi

occasionem nanciscerer. Sed quando mea me

fefellit exspectatio, non ausus sum temere quidquam

scribere. Partim quod varii et incerti de te spargerentur

rumores, te scilicet modo Basileae, aliquando

Tiguri, rarenter vero Argentorati agere. 2 ) Partim

vero ob tabellariorum improbitatem, qui me bis

diebus etiam in vitae periculum ooniecerunt. Accedifc

quoque tenuitas ingenii mei, quae me non parum

a scribendo avocassct, nisi de tua sinceritate animique

candore plane confisus essem. Verum quum

in manus venisset ilia tua ad epistolam Sadoleti

responsio (quae ut est elegans ita summopere necessaria

boo praesertim saeculo), non potui facere

quin ecclesiae nomine tibi gratias agerem. Et certe,

ne rudibus et latinae linguae imperitis tantus excideret

thesaurus, ad versionem gallicam animum

adplicui. Si temere, nescio. Hoc tarnen scio, id

supra meam eruditionem positum esse. Neque enim

potest ilia tua scribendi dexteritas a quoquam transferri,

nisi qui féliciter versatus sit in Uteris. Verum

banc culpam facile ignosces. Testor enim coram

Domino, me non mei sed rei publicae studio id

oneri8 suscepisse. Catecbismi tui felicem editionem

tibi gratulor, sed interim dolemus secundam impressionem

nobis denegari. s ) Conquestus est enim

apud me Micbael Sylvius, se hactenus pependisse

a tuis exemplaribus, tempusque protraxisse quo

primitias calcograpbiae suae libris tuis nominique

tuo dedicaret ac veluti consecraret. Habet quidem

vario8 idque exquisitos characteres, non inferiores

certe typis germanicis. Nee dubito quin accuratius

et magis elaborate prodeant libri ex eius officina

(absit tarnen dicto invidia) quam ex alia qualibet

typographia. Quidquid enim ad artem calcographioam

pertinet, bac rêvera potest egregie praestare.

Proinde, Calvine frater, obtestatum te veliin ut

Gallus Gallis tuas lucubrationes commendare non

186. 1) *'. B. librorum recens editorum.

2) Ecce quam frequentia esse debuerunt inter has urbes

commercial

3) Novam Catechismi editionem hoc tempore prodiisse

ex h. I. aliquis coniecerit. Verum quo pacto de tarn* exigui

opusculi felioi editione iste gratulari poterat, simul quod Genevae

non reperiaiur queri? Evidenter de Institutione loquitur,

cuius rar a aliqua exemplar ia eo pervenerant per Sulvium (Du

Bois) divendenda. I)e Catechismo ipso v. N. 144, not. 20.

dodigneris. Id enim debes et iure patriae. Quod si

felix Germania nos tuo privavit consortio, non sumus

adeo tygres ut iure nos Calvinus abiecisse videatur.

Age ergo, et libellum tuum adversus bypnosophistas 4 )

mittito, quo somnum veternosis istis excutiamus, et

nebulonibus ansam calumniae praeripiamus. Si quid

praeterea erit sub incude Michaeli 5 ) servato, qui

certe tantus quantus est studet expoliendae typograpbiae,

quo nomine omnes pii bene debent illi

cupere. Ecclesia nostra utcunque se sustentât.

Fratres omnes sunt unanimes et spirant in unum

et eundem Cbristum. Genevae nescio quis latet

anguis in berba, qui qualis sit in medio relinquo.

De Nurembergensi synodo nibil certi audimus 6 ) :

quod unus ait, alter negat. Tu ergo pro tua humanitate

non detrectabis ad nos scribere, qua ratione

gesta sint omnia, quid Martinus agat, quam féliciter

se gerat Gallorum istic ecclesia. In summa, si quid

est quod faciat ad ecclesiae consolationem, hoc ipsum

diserte significato. Salutant te fratres omnes, praesertim

Iacobus Carmelus, Micbael Sylvius, et universa

nostra familia. Salutabis observandissimum

praeeeptorem meum Ioannem Sturmium, Casparein,

caeterosque bonos fratres. Gratia Domini tecum,

frater. Genevae 4 a Octobris 1539.

187.

Tuus in Christo frater

Antonius Pignetus.

CONSENSIO CUM OAROLO ARGENTORATI

INITA. •)

(Apographon Argentorati factum ex quo textum describimus

exstat in Cod. 145 bibl. Gcnevensis civica fol. 18 seqq.

Ibidem fol. 30 seqq. sequitur aliud exemplar. Utrumque

4) Cf. N. 21.

5) M. Du Bois exeudit a. 1540 utramque Genevensem

editionem Ep. ad Sadoletum, et gallicam et latinam, et a. 1541.

Editionem prineipem Institutionis gallicae (Prolegg. T. Illt

p. 29. V. 45).

6) quod minime mirandum; non enim congregata fuit

nisi anno sequenii, et quidem Hagenoae. Cf. Seckendorf, III. 204.

187. 1) Post acta Agathopolitana (N. 177) Carolus MonbeU

gardiam se contulerat conditionem sibi quaesiturus. Quod

quum ex voto non cessisset, Argentoratum se tanquam in

ultimum asylum recepit. Literas cominendatitias quum reddidisset

Capitoni Bncero et Calvino tempus sibi ad colloquium

dari petiit. Quod concessum est, tametsi Calvinus intéresse

noluit quo liberius effutire auderet C. si quid haberet adversus

eum, quemadmodum biennio ante praetexuerat Aota

de his rebus confeota, quibus perscriptum fuit, C. ipsum se in

apostasiam lapsum esse confiteri: huius peccati veniam cum

lacrymis petere, constantiam in fide in posterum polliceri, ao

nominatim in perpetuum eiurare sacerdotium papisticum et

missas caett. Quis fidem h or um actorum faciet? Ipsa Caroli

24*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!