07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

369 1539 SEPTEMB. 370

menttts, Porretus, Chambuttis minister

Feissiac. Eynardus Pichonus Baleisoni

autVegiaci mox praeficiendus,

nisi (ut Charmelus) montem conscendere

plus aequo horruerit et iugum

ut ille excusserit. Cum 8 reliquis

classis nostrae ministris.

183.

COMES CAL VINO.

Ex magno discrimine lïberatus et sibi et ecclesiae

gratulatur.

(Ex autographo bibl. Genev. Ood. 109, fol. 1.)

Doctissimo et insigniter pio D. Ioanni Calvino

viro mihi carissimo.

Argentinae.

Oredibile non est nihil istuc ad vos quoque

perlatum fuisse de acerba illa rerum mearum conditione.

Quae quanto minus hactenus mihi fuerat

sperata, eo certe diffîcilius perferri potuit. Et utique,

nisi me Iesus Dominus in non ferendis afflictionibus

iLlis robora8set, defecissem, hercule me! Etenim

eo reB deductae fuerant: sic impius spiritus in nectendis

fraudibus praevaluerat, ut mihi in infernum

fere coniecto, velut alter Abrahamus forem, praeter

omnem spem spes tenenda fuerit. Atque ea quidem

non fuit irrita, nullamque mihi confusionem

reliquit. Ecce enim, dum nos omnes rem hanc vel

deploratissimam languidius frigidiusque tractamus,

divina pietas sic mirabiliter adfulsit, ut in momento

oculique nutu crassissimus quisque impostorii spiritus

technas facile deprehenderit, et sic demum in potenti

Domini dextra ab ore leonum extractus sum.

Deinde oviculis meis non minore gloria ministerii

nostri restitutus, quam dedecore inde me sceleratorum

impietas extraxerat. Caeterum nihil omnino multis

retro abhinc annis actum esse puto quod perinde

vehementer in hac nostra regione cornutae illius

bestiae, Romanum dico Antichristum, vires virusque

represserit atque absterserit. Gratia sit Domino.

Quae autem adhuc scribi hac de re poterant, libenter

silebo, praesertim nactus tam fidum tamque pium

tabellarium, qui id totum tibi melius coram dicere

possit, quam ullis ego Uteris explicare queam. Porro

quis rerum tuarum sit status, quantumque istic tibi

placeas, abs te ipso certior fieri cupio. Yale, salu-

Galvini opera. Vol. X P. IL

tatis piis ac doctis omnibus qui sunt tecum. Lausannae

Idibus Septembr. M. D. XXXIX. ')

184.

Tuus ex asse

Cornes Donzarenn. a )

GRYNAEUS CALVINO.

Commendat Carolum poenitentem.

(Ex autographo bibl. Genevensis Ood. 109, fol. 140. Subscriptio

adest nulla, sed de Grynaeo autoro minime dubitandum,

cuius manum deaperatissimam qui semel export us fuerit primo

obtutu dignosoet.)

. Ioanni Calvino suo. ')

S. Valde te oro per Dominum ut tu singulariter

amplecti ex visceribus caritatis errantem fratrem

velis. Scis gontis et linguae et patriae communio

quantam ad gratiam vim habeat. Apud nostros

Carolus est tanquam apud peregrinos, apud te erit

ut fratrem. Stude per Dominum confirmare animum

vacillantem. Apud eos unde ad nos concessit versari

non sinit Veritas et conscientia: apud nos consistere

ideo non potest, quia qui illum solide

monendo, hortando, complecti ut fratrem valuerit

fortasse nondnm invenit. Tenta quaeso si qua spes

nobis in Domino superest, si solidissime concihari

nobis in Domino possit. Saluta mihi Bedrotum,

Sebastianum. 2 )

183. 1) Ruchat, V. p. 122: Béat Comte, ministre de Lausanne

(nommé en Janvier 1538 à la place vacante depuis la

fuite de Garoli) fut accusé, je n'ai pas pu découvrir de quoi

ni par qui. L'accusation étant grave il fut oité à Berne et

mis en prison. Il se justifia pleinement et prouva son innocence,

en suite de quoi il fut relâché et rétabli en son honneur

et en sa dignité. Les Sgrs. de Berne notifièrent le 29

Août (1539) cette nouvelle aux ministres des six classes du.

pays conquis, savoir de Payerne, Yverdon, Lausanne, Morges,

Gex et Thonon, les exhortant d'en rendre grâces à Dieu.

{Welsch. Missive. 138.) Cf. N. 154. not 3.

2) Donzères vicus in Delphinatu (Herrn. IV. 280).

184, 1) Scripta fuit haec epistola sub finem Sept. 1539, quum

iam primis Octobris diebus Carolus Argentoratum appuleriU

2) Castéllionem.

24

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!