07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

355 EPISTOLAE 175—177 356

hoc accipite, si me a vobis pro fratre haberi vultis,

ut solida sit inter vos quae tan to nomini respondeat

coniunctio, ne ministerium illud repudietis quod pro

vestro commodo et ecclesiae salute coactus fui approbare

sine ullo gratiae vel metus hominum respectu.

Quia vero totum illud tempus quo fidelis

et pius collega meus in Domino hic fuit, quia mihi

per ordinarias occupaiiones licuit, colloquendo con-

8umptum est, non potui vobis plonius scribere, ut

volebam. Qnare sic inter nos convenit, ut ego quidem

paucis traderem vobis rectam viam quam hic

teneretis, ipse autem prout expedire iudicaret vos

ad officium coram adhortaretur. Hie igitur vobis

amantissima salute a me adscripta, Dominum Iesum

oro ut vos sancto suo praesidio protegat, vos

suis donis magis ac magis cumulet, vestram eccle-

8iam in rectum ordinem restituât, ac vos in primis

spiritu suae mansuetudinis impleat, ut in vera animorum

coniunfitione omnes ipsius regno promovendo

nos impendere possimus. Argentinae, 25.

Iunii 1539.

Vobis deditissimu8 I. C.

176.

TOSSANUS CAL VINO.

Silentium diuturnum excusat. Calvini exsilium

deflet. Narrât quid sibi acmderit in recenti itinere

cum curato aliquo Sabaudo, et quomodo vix pessima

quaeque effugerit. Addit quaedam de rebus privatis.

(Ex autographo bibl. Genev. Cod. 110, fol. 155.)

Piis8imo ac eruditissimo viro Ioanni Oalvino

fratri suo in Christo Iesu colendissimo

Argentorati.

Gratia tibi et pax a Deo pâtre et Domino nostro

Iesu Christo.

Carissime et observande frater! Quod rariu8

ad te scribam non tarn in causa sunt occupationes,

quam innata quaedam mihi negligentia in

retinendis amicis, quanquam nos firmiore vinculo

iunxerit Dominus, quam ut uteris simus retinendi.

Precor saepe Dominum Deum ut te eo vocet ubi

maior possit esse proventus tuorum laborum quam

istic, si tarnen hodie ulla sit spes fructus ac rosipi8centiae

in hoc perdito ac deplorato saeculo. Principes

no8tri obliti sunt Domini, nee ulla vera habetur

gloriae Dei, pauperum et aequitatis ratio, sed

cuivi8 licet quidvis impune. Foris relinquuntur

rustici sine pastoribus in medio luporum. Hie domi

populus satur est cibi coelestis, imo fastidit et con-

temnit, nee est qui vere meditetur de emendanda

vita, sed relicto timoré Domini sequitur quisque

viam suam malam, ut mihi praeclare facturi viderentur

pastores, et magno cum fructu, si non hic

solum, sed et alibi quoque, ubi tantum vident verbi

Dei contemptum, excusso pulvere pedum suorum

alio sese conferrent. Nee dubito quin tuus et Farelli

abitus Gebennatibus vehementer profuisset, si

ad tempus iterum destituti fuissent pastoribus, nec

fuissent qui sose temere (ne dicam impie) huio

muneri ingessissent. Cogitassent illi nimirum quid

fecissent, et poenitudine dueti rediissent ad Dominum,

flagrantioribus animis verbum Domini et vos

recepissent pietatique studuissent quam unquam antea.

Sed ut mundus totus est in malo constitutus,

ita varus videmus argumentis multos hodie currere

non missos a Domino, qua re nihil puto esse pernicio8ius

in ecclesia Christi.

Intellexisti puto Sabaudum quendam impostorem

curatum (ut vocant) de Monroy ') in hac vicinia

praedicare, falsaque et ementita sanctitatis

specie multis imponere. De quo quum hic rumor

varius spargeretur, et alius diceret favere evangelic,

alius adversari, ut certo scirem quid esset in homme,

volui clam ad eum proficisci, colloquendi gratia

et audiendi sermones eius. Caeterum quum illuc

venissem, celebrabantur exsequiae nobilis cuiusdam

defuncti, ad quas multi nobiles magnaque sacrificorum

colluvies confluxerant, quibus mox non

absque vitae periculo proditus fui, adeo ut nisi

nobiles magis faventes habuissem quam sacerdotes

vix domum salvus rediissem. Sed quum primores

mihi graviter interminati fuissent ne quid novarem

aut loquerer adversus religionem illic susceptam,

permiserunt ut impostorem illum concionantem audirem,

me id petente et orante. Et quoniam sciebat

ille me adesse, ubi missam defuncto celebrasset,

concionem habuit ex professo adversus eos quos

mundus vocat Lutheranos, et veritatem, in qua

universam impietatem papisticam confirmavit, utpote

autoritatem papae et sacrificorum, cultum sanctorum,

imaginum, purgatorium, missae sacrificium

et alia id genus, sed argumentis tarn futilibus ac

frivolis, ut tester Dominum Deum me nunquam

audivisse hominem non solum magis blasphemum

sed miserius ac ineptius concionantem. Iactabat

palam suam sanctimoniam ac poenitentiam. Dicebat

Virginem nobis invenisse gratiam apud Deum.

Et ut missae sacrificium populo magis commendaret,

negabat Christum fecisse satis pro peccatis nostris,

sed ea nobis expianda esse sacrificiis et poenitentia,

hoc est, ut ipse exponebat, corporis macéra- •

tione et ieiunio. Quae quoniam blasphemiae vebe-

170. 1) Hune {Hum ipsum prophetam esse wspicamw de

quo plura dicet ipse Noster ad fimem huius cumi (N. 202).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!