07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

353 1539 IUN. 354

vooatio non accidit sine Dei voluntate. Quamvis

enim mutatio ilia quae nostro disoessu facta est,

diaboli artificio deputanda sit, ut quidquid earn est

consequutum yobis merito suspectum esse possit:

in ea tarnen singularis Domini gratia agnoscenda

vobis est, qui destitui vos plane non sustinuit: neque

vos relabi sub Antichristi iugum, a quo TOS seniel

asseruit. Sed potius et doctrinam eyangelii

apud vos exstare adhuc voluit, et aliquam ecclesiae

formam vigere, ut pacata conscientia agere

istic liceret. Admonuimus vos semper ut agnosceretis

illam ecclesiae vestrae eversionem ut Visitationen!

Domini et vobis et nobis necessariam: neque

tam attenderetis ad improbos et Satanae instrumenta,

quam ad propria peccata, quae non leviorem

poenam, imo longe etiam graviorem commenta

sint. Idem igitur vobis nunc etiam suggero.

Praeterquam enim quod illud est singulare remedium

et appositum ad obtinendam a Domino misericordiam

et relaxationem ab illius iusto iudicio quod

incumbit vobis, alia etiam ratio subest quae hue

vos debet adducere: ne videlicet oblivioni mandare

videamini tantum illud Domini erga vos beneficium,

quo factum est ut aedificium evangelii plane non

corrueret apud vos, quum illud ita substitit, ut miraculi

loco habendum sit exemplum illud potentiae

ipsius, qua una ab extrema calamitate tantum abfueritis.

Quidquid sit, Dei providentiae opus illud

est quod exstant ministri istic qui locum pastorum

animarum et ecclesiae vestrae regimen teneant.

Accedit et illud quod servi Dei qui verbi ipsius

ministerium exercent in vicinis ecclesiis, ut moderarentur

tam perniciosis concertationibus, ipsi illorum

vocationem comprobaverunt. Quorum etiam

sententiae subscripsimus, quum nulla nobis alia melior

ratio appareret qua vestro commodo et saluti

consuleremus. Quin integritas conscientiae nostrae

comporta sit vobis non dubito, ut statuere debeatis

hic nihil non ex animo et sincere factum esse.

Praeter affectum vero, ipsa etiam rei disquisitio

perinde sincera ex me quidem fuit, ut nihil hic involutum

a me habeatis. Quare vobis serio prospiciendum

est ne facile improbetis quod Dei servi ad

vestrum et ecclesiae commodum et conservationem

esse necessarium iudicärunt. Alterum est ut inspiciatur

quam legitime fungantur partibus suis, ut

ministerium ecclesiae impleant. Atque hie, fateor,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!