07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

347 EPISTOLAE 171—175 348

Deus bone, quorsum redimus? Non alio affectu discedendum

erat a Christi ministris, quam si viscera

nostra a nobis evellerentur. Nunc res prope lusoria

est, non membra quaelibet, sed ipsa quoque vitalia

a consortio nostro abscindere. Haec apud te, utcunque

tumultuarie et sine ordine congesta sint,

considerabis, et iustam libertatem aequo animo feres.

Caeterum non est quod tibi a me quidquam

metuas. Ea religione retinebo apud me quae scripsisti,

quam in capitis mei periculo servari vellem.

Argentorati, 19. Mai. l ")

172.

OALVINUS FARELLO.

Genevensis' ecclesiae res usque ambiguae. Sonerium

in JRichardi locum substitui sïbi non probatur.

De Buceri et Zebedaei controversies aeque iudicandum.

De ducenda uxore iam serio cogitat.

(Ex thesauro Bessano ed. G-enev. p. 18, Laug. p. 36, Hanov.

p\ 39, Chouet p. 21, Amst. p. 10. — Ed. angl. T. I. p. 115.)

Salve optime ac mihi dulcissime frater. Quae

mihi per literas significasti, intelligere mihi gratum

fuit, etiamsi parum laeta sint magna ex parte.

Nam nee ignorare iuvat, et scire utile est. Ad singula

tarnen respondere nihil interest. De Claudio nihil

audebam divinare, ne me coniectura falleret. Nunc

ex principiis iudico qualis futurus sit in reformanda

ilia ecclesia l ) successus, nisi Dominus ex insperato

affulserit. Quod si bona fide se gesserint nostri

successores, intra exiguum tempus sentient plus inesse

difficultati8 quam cogitarant. Fortasse et nobis

reddore testimonium cogentur bene ac fideliter

gesti muneris. Quod zelo tuo moderantur, nihil

mirum. Nondum enim ita incaluerunt, ut vel ignaviam

tuam currendo assequantur. Tu autem vide

quid temporis ratio ac nécessitas postulet: atque ad

earn amussim zelum tuum compone. De Paterniacensi

ecclesia Sonerio offerenda fuisse cogitatum,

mihi nullo modo probatur. 2 ) Pessimum enim

exemplum est, ut a suis ecclesiis abstrahantur fidi

pastores, quo aliis locus vacuus relinquatur. s nescio quos amare debeamus. Ego certe pluribus

Soneriis longe praeferre ipsum non dubitem. Nunc

quoque dum audio falso atque immerito ad te deiatum,

non possum facere quin suspicer aliquid malitiose

atque ex composito hie esse factum. Multum

nee sine causa hodie de ministem contemptu querimur:

et ipsi saepe insanientem populum nostra

vel stultitia vel cupiditate armamus. Nunquam

mihi placuerunt artes illae, ut alter in alterius locum

arrogari affectaret: quod fieri his oculis palam

animadverti in alia causa. Haec, mi frater, tecum

loquor, ne dum omnia sincere fieri pro tuo candore

putas, videaris connivendo malis artibus suffragari.

Neque etiam velim aliquem odiosius gravare dubiis

mihi criminibus: sed pro nostra amioitia proferre

libère non dubito quae timeo magis quam oredo.

In eum locum assumptum esse placet, quern sine

noxa potuit occupare. Zebedaeum adeo, inclementer

tractari mihi plurimum dolet. Neque, mihi crede,

magnam gratiam a Sucero ineunt, qui tanta tyrannide

libros eius defendunt Multo plaoidius fert ipse

meam libertatem quoties ab ipso dissentio. Quanquam

de iis mallem tecum potius coram: quod futurum

spero, nisi modicum laborem detrectaris.

Indicavi Bucero tecum iniquissime agi, quod omnes

eius amici tibi infesti esse perseverarent: qui vero

amici antea fuerunt, eius causa nunc abs te sint

alienati. Ingemuit gravius quam speraveram. Quum

remedium quaereret, respondi vulnus esse ipso attactu

periculosum: ergo sineret, donee melior ratio

nobis appareret.

De coniugio

) Si

Michardus manet qualis erat, et tarnen displicet,

4 ) nunc apertius loquar. Ante

Michaelis abitum nescio an mentionem ali^uis forte

intulerit istius de qua scripsi : verum semper memineris

quid in ipsa quaeram : non enim sum ex insano amatorum

genere, qiü vitia etiam exosculantur, ubi semel

forma capti sunt^-Haec sola est quae me illeotat pulchritudo,

si pudica est, si morigera, si non fastuosa, si

parca, si patiens/„si spes est de mea valetudine fore

sollicitam. Ergo si putabis conducere, accinge te, s )

ne quis alius antevertat. Sin aliud censes, omittamus.

Nihil posthac scribam donee veneris. Venies

autem nobis omnibus exoptatissimus. Age, animum

tuum hac profectione mirum in modum explicabis:

Et tarnen nihil obstat quominus scribas dum te

comparas ad profectionem. Omnes te plus quam

amice salutant, Capito, Bucerus, Sturmius, Bedrotus,

Gaspar, et Galli quos non nomino, quia nomina non

tenes. Fratres omnes mihi saluta. Dominus vos

omnos sibi suaeque ecclesiae diu servet incolumes.

Argentorati, 19. Maii J539.

Oalvinus tuus.

10) Armum confidenter apponimus 1539.

172. 1) Genevensi.

2) I see no proof that there has been any thought etc.

3) Errat Buchat (V. 128) dum putat Bichardum idea

a Paterniacensi mvnisterio removeri debuisse quod Lutheranizantibus

se opponieret, qymm potius in his Zebedaei adversaries

esset. Hundesh. p. 142.

4) De quo ergo iam tune cogitàbat, maxime Bucero

autore. 5) scü. ad iter, ut ipse coram adspicias, consulas, et

si videatur petas mihi.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!