07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

345 1539 MAI. 346

Frustra auteni decurris ad locum ilium communem,

ne hominum admiratione a certa religionis veritate

deducamur. Neque enim ullius hominis tarn praepostera

caecaque admiratione teneor, ut me a recto

iudicio, nedum a fidei dignitate abripiat. Et scio

Farellum esse constantiorem quam ut eum dimoveri

hoc modo posse a verbo Dei timeam. Verum quum

omnes qui stant a partibus Lutheri nimiae calliditatis

suspectus esse nostris sciebam, nolui permittere

ut supervacua dubitatioue Farellus angeretur. Quid

autem attinet eius astutiam formidare cuius ingenuitas

tibi certa esse potest? Ergo non desinam

praedicare eius virtutem quam mihi in Melanthone

perspicere videor. Interim nonnulla esse fateor

quae ipse quoque in eo desidcro, tantum abest ut

qucmpiam velim in eius leges adigere. Hie enim

mihi animus est, ut sublatis quae nos impediunt

suspicionibu£ secure ultro citroque nos audiamus,

rem ipsam, donee compertum fuerit verum, integram

nobis servantes. Metum Gironi 3 ) immanem esse

scio, quantum ad Bucerum attinet. Yerum istud te

male habet quod doctrinam nuper 4 ) isthic optime

constitutam concussit, eoque indignior ea res tibi

videtur, quod dogma olim constantissime abs se defensum

adversus contumacissimos homines ipse in

dubium revocet. Qualis Veritas apud nos nutet, non

video. Verum audeo 5 ) dicere, optimam nobis ac

solidam concordiam cum Bucero, ut nihil de sana

dootrina nobis depereat. Quid est in ea quam aliquando

conscripsimus formula, quod scripturae simplicitati

repugnet? Quid est in meis articulis 6 )

quod omnino te offendere queat? Et tarnen nihil

obstat concordiae, nisi quod qui videri constantiores

volunt earn doctrinam toto pectore aversantur. Si

quid putamus esse fuci in Martino, 7 ) cur non ilium

penitus excutimus? Concedamus simpliciter quod

scriptura docet, vel ilium, velit nolit, in lucem attrahemus,

vel tergiversari certe non poterit, quin

prodat si quid intus alat veneni. At nos, si Deo

placet, quia nondum bene habemus exploratum eius

sensum, ne videamur ei aliquid assentiri, verum quoque

fateri exhorrescimus. Quid periculi esset, si

diserta de corporis et sanguinis Domini participatione,

quam fidèles in coena recipiunt, scriberetur

confessio? Atque aut earn amplexari Martinus cogeretur,

aut merito ilium valerc iuboremus. Buceri

retractationibus 8 ) non est ut tantopere succenseas.

Quia in tradendo sacramentorum usu erraverat,

iure earn partem retractavit. Atque utinam idem

facere Zwinglius in animum induxisset, cuius et

falsa et perniciosa fuit de hao re opinio. Quam

quum viderem multo nostratium applausu arripi,

adhuc agens in Gallia, impugnare non dubitavi. 9 )

Quod mollire conatur Oecolampadii et Zwinglii sententiam,

in eo peccat, fateor, quod paene facit consentieutes

cum Luthero. Sed hoc non reprehendunt

qui odiose exagitant alia eius omnia. Nihil

enim illis cordi magis est quam ut integer Zwinglius

mancat. Ego autem optarim, ut omissa tarn

sollicita defensione simpliciter darent in nuda veritatis

confessione gloriam Deo. Nihil fuisse asperitatis

in Zwinglii doctrina, tibi minime concede Siquidem

videre promptum est, ut nimium oecupatus

in evertenda carnalis praesentiae superstitione veram

communicationis vim aut simul disiecerit aut

certe obscurarit. Proinde maiori eius illustratione

opus fuit. Id te non iniuria urit, quod Lutherus

ipse nihil rétractât, nihil mitigat, sed pertinaciter

sua omnia retinet. Verum quid faceret Bucerus?

Exspectasset, inquies. At satius fuit exemplo suo

et Lutherum et alios ad officium provocare. Quo

pertinet saneta ilia obtestatio? Nam postquam sua

retractavit, eos quoque per nomen Dei hortatur, ut

vicissim corrigant quidquid deliquerunt. Lutheri

liber adversus Arianos quid contineat nescio, nisi

quod ex ipsa inscriptione coniicio argumenti summam.

In quo traetando si Carolstadium sugillavit,

in eo non caret ratione. Quare non possunt illi

excandescere, nisi quod dolendum est, inutili veterum

certaminum memoria rursum animos exaeerbari.

Stulto illo dogmate vexatam fuisse a Carölstadio

ecclesiam Witembergensem, certo certius est.

Buceri librum latinum non habemus. Si tales sunt

moderationes, et tibi iure displicent, et mihi nihilo

magis arriderent, si viderem. Sed non ex qualibet

dissensione continuo sequi debet dissidium. Proinde,

uteunque te refragari aliqua ex parte eius

sententiae cogat conscientia, danda tarnen opera est

Ut fraterna tibi cum eo coniunetio maneat. Non

enim temere dissilire nos oportet ab iis quos nobiscum

Dominus in operis sui societatem copulavit.

Atque in unum id abs te peto, ut sie constanter

earn, in qua hactenus stetisti, veritatem retineas, ne

dissidium sponte appetere videaris cum iis quibus

detrahere istud non posses, quum sint tibi ac bonis

omnibus inter primarios Christi ministros habendi.

3) Fuit is Bernensium archigrammateus, v. N. 49,

not. 2.— H. male: Gorgoms.

4) mense Sept. 1537 quo etiam édita fuit formula üla

de qua mox.

Cf. Loeseher, hist. mot. I. 236, IL 18. Kirchhofer, Mycon.

b) audio S.

p. 285. Hundeshagen, l. I. p. 67. 78.

6) N. 111.

9) Quid hoc sibi velit, tu videos. Num de libello ali-

7) Bucero.

quo dicit edito? Ita efßcies Institutionem iam in Gallia

8) Insertae sunt altera Mtarrationibus in quatuor evv., exaratam fuisse, quae olim, vulgata fuit opinio. Armon po-

altera Enarr. m Ioann. utraque Tomo Anglicano p. 643 seqq. tius de sententia viva voce expressaquum occasio se offerret?

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!