07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

343 EPISTOLAB 170—171 344

«iscws, 8 ) qui arbitrator aliquid illi dandum ex exuviis,

ob fidelem illius exspectationein, quam vana

quidem spe sustinuit. Nee dubito quin noster

Lod

4 ) illi quidquam legasset, si modo eius

memor fuisset. Ipse vero ita moleste ferens discessum

huius, 5 ) ne de ea cogitabam quidem, totus in hoc

incumbens, ut hominem a tarn importuno cursu

revocarem: adeo ut secederet ad conscribendum

quod catalogo suorum addidit testamentum, quo

medietatem Calvino ac fratri eius 6 ) donat, alteram

vero pus et indigenis fratribus arbitrio Papillionis,

Petri a Fonte et mei disportiendam. Priori vero

testamento (quod dum Valdenses tecum aditurus

esset 7 ) conscripserat) medietatem omnium Ioannae

legarat. De me taceo, cui alteram dederat partem.

Nunc autein très libros, quos in animi mei monumontum

adservaturus sum. Animum quidem meum

voco ilium, quum proprio corpore inibi esset ferme

carior. Utinam sanguine tantum ecclesiae ministrum

revocare lfceret. Dominus tales nobis suscitare

dignetur, nunc maxime necessarios; Ex iis

quae scripsisti de penuria Calvini nostri (quod

m .... s ) vocas colligo . . . esse animum,

librorum partem .... et f'ratris . . . curare vehendam

(quod taediosissimum quidem ac supervacaneum

videretur), verum divendendam potius. Sed

quum provinciam id peragendi mibi non tradiderit,

quod sciam, nondum id aggredi ausus sum. Conatus

sum tamen (quamvis aegre) decern coronatos

hos extorquere ab oeconomo nostro, quos Frumento

fratri tradidi in praesidium sive succidium pii Calvini

nostri tantisper, dum ille significant quid sit

agendum. Tu igitur curabis bos ad ilium una cum

uteris tuto perferendos, monebisque, si placet, ut

schedulam mittat in testimonium. Decrevi enim

dispositis omnibus (quantum dederit Dominus) iuxta

testatoris ac duorum fratrum voluntatem tuumque

consilium, omnia in iudicio comprobanda et in perpetuum

testimonium literas excipiendas curare, ne

quis mihi aut meis bac in provincia, ut fieri solet,

impingat. Rescribe igitur de buiusmodi, precor,

quam mature poteris: sunt enim aliquot fratres librorum

copiam empturi, sed diutius remorari vix

possum illos.

Ton. 8. Maii 1539.

Tuus Ohristoforus Libertetus.

3) Fortasse Fr. Bivius (Martoret du Bivier) V. D.

M. in Moudon et Morat, olim Liberteti eollega dum hic Bolae

ministerio fungebatur. Hermmj. II. 454, III. 215.

4) Charta deficit. De Lodovico (Olivetano) vide N.

166, not. 2.

5) Olivetani iterum Ituliam petentis, condito testamento.

6) Antonio, qui Ioannem sequutus erat, in Helvetiam

se recipientem, rémanente tertio fratre in Gallia.

7) Herzog, Waldenser p. 333. Herminj. II. 448 et

ipse Ohvetanus in Praef. Biol.

8) Charta lacerata.

Castillanum (ut vocant) valoris 10 florenorum

huius monetae cum 4 coronatis tantum extorquere

potuimus : ubi plures nactuB iuero mittam cum Uteris

quas retineo, falsus ab oeconomo.

171.

CALVINUS ZEBEDAEO.

Monet ne nimius sit in concordia circa rem sacramentariam

impugnanda vindicandoque puro puto

Zwingliano dogmate. Buceri conamina défendit, suam

ipsius sententiam iam pridem in mediant et moderatam

docendi formulam inclinasse affirmât.

(Exstat manu amanuensis Hottingcri scripta in Bibl. civ. Turicensi

olim Epp. T. XI. nunc. F. 46, p. 631, unde habuit

Simler vol. 46. Edidit Henry T. I. App. p. 43.)

Ioannes Calvinus ad Zebedaeum ecclesiae Orbanae

fidelem ministrum.

S. Literae tuae quum aliis de causis me conturbarunt,

turn vero animum meum vehementer

ideo perculerunt, quod te adhuc tantopere a concordia

abhorrere video, ') quam putavi esse isthic

apud omnes rife stabilitam. Quia tamen hunc affectum

non videris absque ratione induisse, de iis

quae obiccisti satisfacere tibi primum ut potero conabor,

deinde causam ipsam obiter delibabo. Dicis

eos viros, quorum ingénia et corda tantopere commendo,

suam autoritatcm apud plerosque quos nosti

levés et graves élevasse. Istud quidem fatcor. Sed

quo merito? Utinam non suo, inquis. Atque vide

ne iniuriam facias servis Christi, de quibus ita maligne

suspicaris, quum nullam ipsi tibi causam praebuerint.

Ita se gessit in negotio concordiae Bucerus,

ut multi clament sibi displicere eius actiones,

nemo vol minimum apiculum 2 ) notet in quo peccaverit.

Scio qualcs de eo querimoniae passim apud

eos audiantur qui concordiae reclamant. Verum si

propius inquiras, constabit esse meras criminationes.

Si adeo ex facili damnamus hominem, tot

eximiis dotibus instructum, et cuius ministerio Dominus

ad res praeclaras usus est, quid iis obsccro

fiet qui nullo adhuc specimine se approbarunt?

Quod si indulgere tibi pergis immerentes premendo,

non tamen efficies ut non sinceros esse et sentiam

et pronunciem, quorum sinceritatem oculis video.

171. 1) Cf. N. 165, not. 1. Hundeshagen, p. 142. Ruchat,

V. 128.

2) articulum H.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!