volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
07.06.2013 Views

339 EPISTOLAE 169—170 340 tfuarn ut adeo ex facili dissiliant. lam aliqua ex parte sumus assequuti quod primo loco semper quaesivimus, ut pessima ilia inter fratres dissidia, quae ecclesias prorsus lacerabant, componerentur. Gratiam igitur Domino nunquam satis dignam habebimus, qui sua benignitate spem quoque nostram ita superat. De reditu 2 ) puto non procedere quod scripscrat Tdlearis: nullum enim verbum ex eo tempore accepi. Nee dubito quin fratres rem illam tanquam supervacuam omiserint, quum viderunt aliunde contigisse remedium. Proinde quia totam actionem vol refrixisse, yel concidisse suspicor, ea cura minime iam mo sollicitum habet. Nuncium porro ilium quem mihi attulerant litèrae Tdlearis, non sine causa tantopere expavescebam. Non omnes causas tibi recensui : et paucas illas quas notabam, attigi tantum breyiter, non cxposui. Certe quod de te dicebam momenti plurimum secum trahit. Nam aut ambos simui restitui, aut me per veniam restitutum vidori oportet. Ita personae indulgebitur restitutio, non causae dabitur. Sed illa'praecipue cogitatio me consternât, dum ob oculos mihi pono in quantam voraginem ingrederer: nempe qua me absorberi totum sentiebam, quum tarnen dimidio minor adhuc foret. Habeo, fateor, hie mea certamina, 3 ) et ea quidem ardua: sed quibus exercear, non adobruar. Quanquam mihi non parum negotii futurum erat hoc Paschate, si pestis ilia 4 ) de qua quereris adfuisset. Aut enim ad rationem . reddendam compulissem, aut ad coenam Domini admissus non fuisset. Unus ex eius diseipulis, ille quem yoluik in Claudium Nortnanum stimulare, venturus erat, nisi praemonuissem ut mihi antea se purgaret, yel certe resipiscentiam promitteret. Toto mense concionem non audierat, publicum aloae et ebrietatis veluti forum exercebat. De scortationibus etiam Tumor susurrabat: et tarnen prorupisset ad sacrosanetum illud mysterium, nisi viam praeclusissem. Iocatus est apud eum qui denunciabat quod volueram illi indicari, se relinquere confessionem papistis. ßespondi esse quoque genus confessionis christianae. Si redierit magister, erit iam mihi profossum cum co bellum. Nee per me stetit, quominus iampridem cum eo congrederer. Ita eius impietatem palam et aperto etiam pro concione sugillabam, ut nihilo minus aut ipsi, aut aliis dubius esset sermo, quam si yel nominassem, yel digito demonstrassem. Nunc, quia Francfordiam petierat, Bucerum obsecravi nt ab eo non secus ac iurato hoste caveret. Ubi primum se ita traetari senserit, quales turbae mihi praeparantur? Ergo sive hie maneo, siye migro, 2) meo Genevam. 3) Kampschulte, 1. 324. 4) Deperdita FarelH epistola, haec obscuriora. multae semper curae, molestiae, difficultetes, mihi instant. Gratum mihi esse fateor, quod fratres tanta mei sollicitudine teneri yideo, ut supplere nostram inopiam de suo parati sint. Non enim fieri potest quin tali amoris testimonio délecter. Verum tua et illorum beneficentia decrevi abstinere, nisi quae maior nécessitas compulerit. Dabitur mihi a Wendelino typographo, cui libellum nostrum commisi imprimendum, quantum ad extraordinarios sumptus sufficiet. In libris meis qui adhuc sunt Genevae, erit unde hospiti meo satisfiat usque ad hyemem proximam : in posterum Dominus providebit. Quum innumeros aliquando amicos in Gallia habuerim, nemo fuit qui assem mihi obtulerit: et tamen si fecissent, poterant frui gratuita beneficentiae iactantia: nihilo enim illis constitisset offerre quod non acceptassem. Exciderat mihi Lttdovicus, 5 ) ille unus fuit qui obtulit: sed ipso quoque suam largitionem nimis magno yenditabat: siquidem me tantum non ad recantandum hortabatur. Certe clara voce fuisse me ecclesiae transfugam pronunciabat. Eespondi quod debui talibus literis: vereor tamen ne literae interciderint. Tua igitur ac fratrum benevolentia in praesens contentus ero: facultates experiar, si quando erit necesse. Ac vicissim rogo ut pro ista in mo vestra humanitate, animi gratitudine contenti sitis. Dolet mihi periisse coronatum : 6 ) sed est cur socordiam hic meam accusem, nisi quod pudore retineri posse arbitrabar, ne sic abuteretur. Placet maxime vestrum de Claudio 7 ) consilium, ut antequam magis adoleverit, aut etiam induruerit barbaries, quae manent scintillae adhuc bonae institutionis in ilia pueritia, eius opera excitentur. Sed quid fidem meam appellas in adiuvando fratrum conatu ad instaurandam disciplinam ? Ad quos enim scriberem, aut quo stylo? Quare aut viam mihi aperi, aut ne exspectes dum me temere ingeram. Nuper Philippo in faciem 8 ) non dissimulavi, quin mihi admodum ilia caeremoniarum copia displiceret Videri enim mihi formam quam tenent, non procul esse a iudaismo. Quum rationibus instarem, noluit mecum de eo contendere, quin nimis abundarent in ritibus illis aut ineptis, aut certe supervacuis. Sed dicebât id dandum necessario fuisse canonistarum qui illic sunt obstinationi. Caeterum nullum esse in Saxonia locum qui non magis exoneratus esset Wittenberga: et earn ipsam paulatim ex tanta farragine multa abscissuram. Clausula autem erat, Luthero non magis probari quas coactus retinuisset caeremonias, quam nostram in illis parsimoniam. 5i Du Tillet N. 153. 6) Cf. No. 164 versus finem. 7) Portasse de Cl. Chanissier, Delphinate, in tionerii locum substituendo, Bétant p. 11. 8) seil. Francofordiae.

341 1539 AP] IL.—MAI. Utinam vero perspeotuin optimo N. 9 ) esset quantum sit in Philippo sinceritatis. Gerte exueret protinus omnem fraudis suspicionem. Quod Bucerus porro défendit Luilieri caoremonias, non ideo fit quod appetat, aut invehere eas inoliatur. Oantum latinum adduei nullo modo potest ut probet: ab imaginibus abhorret. Alia partim contemnit, partim non curat. Sed non est timendum ut quae semel abrogata sunt, rursus postliminio reducat. Tantum non patitur, ut ob externas illas observatiunculas a Luthero disiungamur. Nee sane iustas esse puto dissidii causas. Foedus germanicum 10 ) nihil habet quod debeat pium pectus offendere. Our enim, quaeso, quas dedit eis Dominus vires non coniungant ad communem evangelii defensionem? Oaeterum in societatem suam aut vi, aut quavis necessitate neminom pertrahunt. Quin potius sunt civitates evangelicae quibus magis placuit foedus cum papistis, et ipsis adeo episcopis, ut Nuremberga. Utinam sciret N. quibus artibus nuper tentati sunt in conventu, et qua constantia restiterunt. Nihil magis conabatur Caesaris legatus, 11 ) quam ut eos ab helveticis occlesiis distraheret. Neque tarnen eas nominabat: sed exigebat ne sacramentariorum causam suseiperent. Responderunt sibi fraternam esse communionem cum iis quos ille sacramentarios vocabat. Iam in ultimo actu quantum animi ostenderunt! Imponebat legem Caesar ut neminem reeiperent in foedus inter eas quas cum ipsis paciscebatur inducias: consenserunt: sed hac conditione, ut si qui reeiperent evangelium, essent tuti etiam extra foedus. Quod si impetorentur, professi sunt se habituros pro foederatis qui causam Christi sustinerent. Id quoque mutuum petebant a Caesare, ut nulla inter id tempu8 foedera fièrent adversus evangelium. Volebat Caesar ut sacerdotibus manerent opes ecclesiasticae, usque ad induciarum finem. Annuerunt nostri, modo ecclesiis et scholis prospiceretur: atque illic ad extremum perstiterunt. Quid si referam insignem civitatis huius fortitudinem? Nam quum allatae essent Caesaris conditiones, ut irrita fièrent foedera quae post Nurembergensem conventum inita fuerant, et ne posthac nova ferirentur inter nostros, utque utraque pars intégra maneret usque dum habito colloquio germanica ecclesia reformaretur: factum est extemplo senatusconsultum, quo edicebant se potius visuros ut liberi et uxores in conspectu suo necarentur, ut facultates omnes disperderentur, exscinderetur urbs, ipsi denique ad 9) Quem hie mnuat alii dispiciant : fortasse Zebedaeum tum temporis acerrimum Lutheramizantium antagonistam. 10) Smcdccädieum. 11) Ioannes Archiep. Lwndensis. De sequentibus cf. Seckendorf, III. p. 202 s. 342 internecionom omnes oaderent, quam admissuros eas leges quibus evangelio Christi via praecluderetur. Mi Far elle, cogita annon faciamus iniuriam talibus viris, qui otiosi eos criminamur, dum periculo aut terrore quovis dimoveri se a recta ünea non sinunt. Itaque iam res proeul dubio ad certamen vergit: et iam impressio facta est in agrum Luneburgensem. Nostrum est, inquis, cavere diligenter omnia quibus in bonorum ac piorum offensionem ineurramus, fateor: sed bonorum est vicissim cavere, ne temere ac citra rationem offendantur. Interim dum scribo, diseipulus ille, cuius memini, redire in gratiam cup it, ac Claudium ultro sequestrem constituit. Spero Dominum daturum ut contumaciam retundamus severa lenitate. Bene est quod a coena Domini absumus quindeeim adhuc diebus, ut eius experimentum ante capiatur. Saluta mihi amicissime Thomam et reliquos fratres. Dominus vos omnes sibi conservet diu inoolumes et unanimes. Date operam ut preeibus intentae sint ecclesiae, quando sie urgent nos undequaque discrimina. Scripta Aprili 1539. 170. LD3ERTETÜS PARELLO. Calvinus tuus. Tota agit de Olivetani haerediolo iuxta testamen~ tum quibus destinatum erat remittendo expeditis venditionis ope rationibus. (Ex autographo bibl. pastorum Neooomensium, fasoio. epp. Fabri N. 35.) Suo G-uilelmo Parello fratri et amico integerrimo. Neocomi. S. Binis nostris ') ad Calvinum et aliis ad te Uteris nihil sane responsum fuit haetenus, carissime frater, praeterquam duobus verbis in postremis tuis intersitis, quibus Calvinum nostrum dicebas tibi ac mihi negotium componendi cum Ioanna 2 ) omnino committere, adeo ut quidquid fecerimus ille gratum sit habiturus. Pia quidem soror (ut non est petax) nullam mihi huius rei mentionem feoit, sed Fratv- 170- 1) Quarum altera deperdita, altera, N. 166. 2) Vide N. 165. 22*

341 1539 AP] IL.—MAI.

Utinam vero perspeotuin optimo N. 9 ) esset quantum

sit in Philippo sinceritatis. Gerte exueret protinus

omnem fraudis suspicionem. Quod Bucerus

porro défendit Luilieri caoremonias, non ideo fit

quod appetat, aut invehere eas inoliatur. Oantum

latinum adduei nullo modo potest ut probet: ab

imaginibus abhorret. Alia partim contemnit, partim

non curat. Sed non est timendum ut quae

semel abrogata sunt, rursus postliminio reducat.

Tantum non patitur, ut ob externas illas observatiunculas

a Luthero disiungamur. Nee sane iustas

esse puto dissidii causas.

Foedus germanicum 10 ) nihil habet quod debeat

pium pectus offendere. Our enim, quaeso, quas dedit

eis Dominus vires non coniungant ad communem

evangelii defensionem? Oaeterum in societatem

suam aut vi, aut quavis necessitate neminom

pertrahunt. Quin potius sunt civitates evangelicae

quibus magis placuit foedus cum papistis, et ipsis

adeo episcopis, ut Nuremberga. Utinam sciret N.

quibus artibus nuper tentati sunt in conventu, et

qua constantia restiterunt. Nihil magis conabatur

Caesaris legatus, 11 ) quam ut eos ab helveticis occlesiis

distraheret. Neque tarnen eas nominabat:

sed exigebat ne sacramentariorum causam suseiperent.

Responderunt sibi fraternam esse communionem

cum iis quos ille sacramentarios vocabat. Iam

in ultimo actu quantum animi ostenderunt! Imponebat

legem Caesar ut neminem reeiperent in foedus

inter eas quas cum ipsis paciscebatur inducias:

consenserunt: sed hac conditione, ut si qui reeiperent

evangelium, essent tuti etiam extra foedus.

Quod si impetorentur, professi sunt se habituros

pro foederatis qui causam Christi sustinerent. Id

quoque mutuum petebant a Caesare, ut nulla inter

id tempu8 foedera fièrent adversus evangelium.

Volebat Caesar ut sacerdotibus manerent opes ecclesiasticae,

usque ad induciarum finem. Annuerunt

nostri, modo ecclesiis et scholis prospiceretur:

atque illic ad extremum perstiterunt. Quid si referam

insignem civitatis huius fortitudinem? Nam

quum allatae essent Caesaris conditiones, ut irrita

fièrent foedera quae post Nurembergensem conventum

inita fuerant, et ne posthac nova ferirentur

inter nostros, utque utraque pars intégra maneret

usque dum habito colloquio germanica ecclesia reformaretur:

factum est extemplo senatusconsultum,

quo edicebant se potius visuros ut liberi et uxores

in conspectu suo necarentur, ut facultates omnes

disperderentur, exscinderetur urbs, ipsi denique ad

9) Quem hie mnuat alii dispiciant : fortasse Zebedaeum

tum temporis acerrimum Lutheramizantium antagonistam.

10) Smcdccädieum.

11) Ioannes Archiep. Lwndensis. De sequentibus cf.

Seckendorf, III. p. 202 s.

342

internecionom omnes oaderent, quam admissuros

eas leges quibus evangelio Christi via praecluderetur.

Mi Far elle, cogita annon faciamus iniuriam

talibus viris, qui otiosi eos criminamur, dum periculo

aut terrore quovis dimoveri se a recta ünea

non sinunt. Itaque iam res proeul dubio ad certamen

vergit: et iam impressio facta est in agrum

Luneburgensem. Nostrum est, inquis, cavere diligenter

omnia quibus in bonorum ac piorum offensionem

ineurramus, fateor: sed bonorum est vicissim

cavere, ne temere ac citra rationem offendantur.

Interim dum scribo, diseipulus ille, cuius memini,

redire in gratiam cup it, ac Claudium ultro

sequestrem constituit. Spero Dominum daturum

ut contumaciam retundamus severa lenitate. Bene

est quod a coena Domini absumus quindeeim adhuc

diebus, ut eius experimentum ante capiatur. Saluta

mihi amicissime Thomam et reliquos fratres.

Dominus vos omnes sibi conservet diu inoolumes

et unanimes. Date operam ut preeibus intentae

sint ecclesiae, quando sie urgent nos undequaque

discrimina. Scripta Aprili 1539.

170.

LD3ERTETÜS PARELLO.

Calvinus tuus.

Tota agit de Olivetani haerediolo iuxta testamen~

tum quibus destinatum erat remittendo expeditis venditionis

ope rationibus.

(Ex autographo bibl. pastorum Neooomensium, fasoio. epp.

Fabri N. 35.)

Suo G-uilelmo Parello fratri et amico integerrimo.

Neocomi.

S. Binis nostris ') ad Calvinum et aliis ad te

Uteris nihil sane responsum fuit haetenus, carissime

frater, praeterquam duobus verbis in postremis tuis

intersitis, quibus Calvinum nostrum dicebas tibi ac

mihi negotium componendi cum Ioanna 2 ) omnino

committere, adeo ut quidquid fecerimus ille gratum

sit habiturus. Pia quidem soror (ut non est petax)

nullam mihi huius rei mentionem feoit, sed Fratv-

170- 1) Quarum altera deperdita, altera, N. 166.

2) Vide N. 165.

22*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!