volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
07.06.2013 Views

335 EPI8T0LAE 166—169 336 iam pridem (ut ex ordine ad te scripsi), dum ex paroecia ad alteram festinaret, violenter raptus, circa decimum captivitatis suae diem mira Domini Providentia e faucibus huius leonis Anissiaci 4 ) ereptus est dum Nicenum pergerent. Ita dispensarat Dominus ut tyrannus, vias quaerens indirectas per scopulos, nihil de rapto fratre cuipiam aperiturus, coactus fuerit per urbes et pagos se ubique iactans transire, adeo ut in dicta urbe potus ex uno diversorio alterum mox abiturus ingrederetur, ubi frater omnibus ingredientibus fidei suae rationem reddebat ingenue: cui per voluntatem Domini praeses, qui alios enecat, vitam servavit, accedente mox diligentia quidem non exigua magnificorum legatorum 5 ) atque praefecti qui tune Genevae erant. Rerum novarum rumor hic, multus est, qui nihil non belli atque tumultus saevissimi ubique portendit, vel puerorum (quod vulgare est praesagium) quotidiani exercitus per compita id v indicant. Persequutionem quidam a Delphinatu profecti recrudescere aiunt, non solum in nostris partibus, sed et in Provincia, maxime in Waldenses. Chananatium quendam ludi moderatorem cum Peïïissone Viviaci rogo consecratum aiunt : Gratianopoli aliquot, Avenione unum, et.alibi alios capite detruncatos, alios vero carceribus crudelius quam antea varus divexatos modis. Nunc, nunc nostra possumus erigere capita, quoniam proxime instat redemptio nostra. Vale, mi carissime Calvine, et te ad proximam messem eximiam prudenter servato. Dominus id et omnia faciat pro sua bona voluntate. Ioannes Rhoma rediit Genevam, e cuius colloquio deprehendi me eodem mense superiore Aug. eodemque fere die de vita périclitasse bis aut ter, quo amicissimus, 6 ) imo animus meus, sive dimidia mei, ut ais, pars ex hoc migravit saeculo. Utinam simul utrumque Dominus iunctissimum ex hac valle miserrima • sustulisset. Sed ad alia nos parat summus opifex, cuius voluntati perpetuo parère nos faciet sua in nos tarn immensa benevolentia. Salutabis, si placet, nomine nostro D. Capitonem et D. Bucerum, Aedionem et alios viros eximios, non omissis Caspare Hymb. et Henrico, quibus velim pro viribus consulere. Tononii, 11. Aprilis 1539. Tuus quantus quantus est Christof. Libertetus. Arbitror Fareüum tibi ex ordine scripsisse quid cum Genevensibus ministris egerimus. Ego mox ab ipsa reconciliatibne Genevam concessi, ut pro mea tenuitate conventis satisfacerem : quod probe 4) Annecy. 5) Bernemium. 6) Olivetanus. successit. Sed aegre«tandem a multisidexoravimus: parati potius erant caput et vitam exponere, non solum exsulare, quam ad coenam convenire cum aliis, nisi intercessissent pii fratres quibus fidunt. Ilia ministrorum reconciliatio. Viretus demum ante Pascha quoque reliqua illic egregie perfecit, bis item aut ter magno fructu concionatus. Nunc pacatis omnibus Satan insanire incipit quod sic perstringatur. Tu, mi frater, urgebis (ut plurimum potes) negotium. De restauratione eorum quae tarn misère corruerunt cum ministris contuli, sed parum spero vulnus id gravissimum per huius autores (ut habentur) sanatum iri. Vale rursus, et si videretur tibi ut Caspar hue ministraturus verbum accederet, impelle eum. Desunt enim nobis très aut quatuor ministri, tribus etiam paroeciis singulis designatis ministris. 167. LD3ERTETUS BARBARINO ET PATONO. Mittit hanc simul cum praecedente ad Calvinum ah ipsis quoque legenda. Libros quosdam tarn medicos quam alios sibi ad tempus poscit. (Ex autogr. bibl. pastorum Neocomensium, fasoic. epp. Fabri N. 46.) Carissimis fratribus Thomae Barbarino ministro Bodriaci et Ioanni Patono ecclesiastae Columbariensi. Pontareusae.*) S. Tarn variis occupor negotiis ego imbeoillis viribus, optimi fratres et amici integerrimi, ut FareUo nostro ac vobis nunc (ut decreveram) scribere non liceat. Quamobrem, si velitis, poteritis has' ad Calvinum reserare et perlegere, quum eadem vobis scribere non possim, atque demum Farello nostro tradere, quern rogo ut tuto et sigillo suo insignitas mox mittat. Articulorum JBasilii confutationem a Zebedaeo non recepi. Moneto eum, si liceat, ut ad me mittat. Sperabamus vos hac aestate hue usque exspatiaturos, sed vos urgendo equorum intractabilium more magis retrocedere videmini. Thoma, si contingat tabellarius et commode carere poteris, De orando Deum Chrysostomi cum Methodo Galeni, quern circumferre posthac cogar, 3 ) et com. Oribasii 167. 1) Pont-à-Reuse, vicusprope Colombier, in quo, utvidetur degebat Fatonus, pastor oppidi huius (157, not. 9.). Thorn. Barbarin, Delphinas ob religionem exsul, iam V. D. M. in oppido Boudry. 2) Libertetus olim tnedicinae operam dederat in academia Montis Pessulani.

337 1539 APRIL. 338 in Aphorismos mittito precor, vicissim missurus. Si quid ita tibi necessarium fueritv libellum de Morbis et symptomatibus ooiitto, non minus quam alii mihi necessarium ob praxim medicam, oui a quibusdam importune adigor incumbere, animo tandem invito. Sic omnibus usibus proximis nostris inservire cogimur et libenter facimus quantum suppetis. Valete. Tononii, ll.Aprilis 1539. Salutate omnes. 168. OALVINUS FARELLO. Tester Ch . . . «) Multis negotiis obrutus raptim novissima tradit de conventu Francofordiensi deque rebus ecclesiasticis Argentoratensium. (Mann scripta non exstat. Impressa legitur Gen. p. 16, Laus. p. 31, HanoT. p. 34, Ohouet p. 18, Amst. p. 8. — Gallice in edit. Colon, p. 4. Anglice in edit. Edinb. T. T. p. 108.) Non memini hoc toto anno fuisse diom unum, quo magis obrutus fuerim variis negotiis. Nam quum hie nuncius voluerit prineipium libri mei secum auferre, circiter viginti folia relegere me oportuit. ') Ad haec legendum fuit et concionandum, 2 ) scribendao quaternao literae: transigenda quaedam controversia, s ) respondendum plus decern interpellatoribus. Excusabis ergo si et breviter et minus accurate scribo de omnibus rebus. Quid in conventu 4 ) deliberatum fuerit, non prius intelligemus ad liquidum quam redierit Bucerus, quem ex eius literis exspeetamus ante Septem dies. Scripsit tarnen nobis nunquam se vidisse paratiore animo principes nostros ad evangelii defensionem. Certe Smalcaldiae facinus in re non magna ediderunt, quo prodiderunt animi sui magnitudinem. Erant enim illic impurae quaedam imagines, quas cum suis altaribus diruerunt. Sustulerunt etiam in coena elevationem, quam hactenus retinuerant. Eant nunc qui moderationes 3) charta abscissa. 168. 1) Hic liber non potest esse nisi Institutions recensio altera quam fortasse aliquis crediderit Galvinum Genevensi prelo destinasse. Nam de iam impressis foliis cum amico communicandis non dixisset se ea relegere debuisse antequam nuncio traderet. Attamen etiam simpliciter Farelli polerat iudicio submiitere opus manu scriptum iam tum Bihelio reservatum. Vide ep. seq. 2) Plura de Calvini lectionibus aliisque laboribus Argentorati susceptis praebet Sturmii Antipappus IV. 1580. p. 20. 3) Quotes fuerunt quae in coetu Gallorum de disciplina exortae sunt. 4) Francofurdiensi. Calvini opera. Vol. X. P. II. nescio quas somniant, ad quas nos revocent. Hoc tibi volui in gustum praebere, ut intelligas eos procul abesse a trepidatione. Senatus quoque noster cordatum se praebet. Nuper Abbatissam, 5 ) quae dilapidare coeperat bona monasterii, in custodiam dedit. Camera imperii Episcopi rogatu earn dimitti iussit. Oontemptum est mandatum. Socii foederis factum approbarunt, et se causam recepturos testati sunt. Missus inde nuncius ad cameram qui denunciet non staturum Senatum illius iudicio, qualecunque tandem fuerit. Exspeetamus ergo dum lusorium suum fulmen iaculentur. Cura obsecro ut Balliotus pecuniam mittat, unde Wendelino 6 ) satisfiat. Non possum nunc ulterius pergere. Saluta omnes fratres diligenter. 20. Aprilis 1539. 169. CALVINUS FARELLO. Calvinus tuus. Be rebus Genevensibus suoque ipsius reditu aliqua spes affulget sed nondum splendida. Neque magis est talis conditio Argentorati. Negotia germanica tarn politica quam ecclesiastica explanantur, Argentoratensium constantia laudatur. (Manu scripta non exstat. Typis expressa est Genev. p. 16, Laus. p. 32, Hanov. p. 35, Chouet p. 18, Amst. p. 9. — Anglice édita est. T. 1. p. 109.) Plus iam boni ab ista qualicunque concordia ') sperare incipio quam prius. Quoties reputabam quibuscum hominibus negotium nobis foret, simul quam lubricam ac fluidam eorum fidem toties experti essemus : inde colligebam nos ista quoque reconciliatione aut nihil, aut quam minimum profecisse. Ad quod leges utrinque positae, etiamsi nihil haberent maioris indignitatis, mihi tarnen non omnino probabantur. At nunc, si verum est quod narras, sollicitari ad defectionem duos illos, necessarium profecto erat, vel iniquis legibus inter nos transigendo, talibus malis occurrere. De firmiore autem constantia nonnullam spem concipio, quod quum fidem suam omnibus istic ecclesiis obligarint, validius tenentur, 5) ad S. Stephani, Annam de Schellenberg de qua vide Boehrich. II. IV. 6) Wendelinus Bihel, Bernardi filius, Theodosii pater, insigne typographorum genus, cuius initia Basileae et Hagenoae fuerant, donee Wendelinus prelum suum circiter a. 1530 Argentoratum iransportaret ibique inter alios Nostri et Sleidani editis operibus darum redderet. 169. 1) cum Genevensibus, Kirchhofer, Farel, II. 19. 22

337 1539 APRIL. 338

in Aphorismos mittito precor, vicissim missurus.

Si quid ita tibi necessarium fueritv libellum de

Morbis et symptomatibus ooiitto, non minus quam

alii mihi necessarium ob praxim medicam, oui a

quibusdam importune adigor incumbere, animo tandem

invito. Sic omnibus usibus proximis nostris

inservire cogimur et libenter facimus quantum suppetis.

Valete. Tononii, ll.Aprilis 1539. Salutate

omnes.

168.

OALVINUS FARELLO.

Tester Ch . . . «)

Multis negotiis obrutus raptim novissima tradit

de conventu Francofordiensi deque rebus ecclesiasticis

Argentoratensium.

(Mann scripta non exstat. Impressa legitur Gen. p. 16, Laus.

p. 31, HanoT. p. 34, Ohouet p. 18, Amst. p. 8. — Gallice in

edit. Colon, p. 4. Anglice in edit. Edinb. T. T. p. 108.)

Non memini hoc toto anno fuisse diom unum,

quo magis obrutus fuerim variis negotiis. Nam

quum hie nuncius voluerit prineipium libri mei secum

auferre, circiter viginti folia relegere me oportuit.

') Ad haec legendum fuit et concionandum, 2 )

scribendao quaternao literae: transigenda quaedam

controversia, s ) respondendum plus decern interpellatoribus.

Excusabis ergo si et breviter et minus

accurate scribo de omnibus rebus. Quid in conventu

4 ) deliberatum fuerit, non prius intelligemus

ad liquidum quam redierit Bucerus, quem ex eius

literis exspeetamus ante Septem dies. Scripsit tarnen

nobis nunquam se vidisse paratiore animo principes

nostros ad evangelii defensionem. Certe Smalcaldiae

facinus in re non magna ediderunt, quo prodiderunt

animi sui magnitudinem. Erant enim illic impurae

quaedam imagines, quas cum suis altaribus diruerunt.

Sustulerunt etiam in coena elevationem, quam

hactenus retinuerant. Eant nunc qui moderationes

3) charta abscissa.

168. 1) Hic liber non potest esse nisi Institutions recensio

altera quam fortasse aliquis crediderit Galvinum Genevensi

prelo destinasse. Nam de iam impressis foliis cum amico

communicandis non dixisset se ea relegere debuisse antequam

nuncio traderet. Attamen etiam simpliciter Farelli polerat

iudicio submiitere opus manu scriptum iam tum Bihelio reservatum.

Vide ep. seq.

2) Plura de Calvini lectionibus aliisque laboribus Argentorati

susceptis praebet Sturmii Antipappus IV. 1580. p. 20.

3) Quotes fuerunt quae in coetu Gallorum de disciplina

exortae sunt.

4) Francofurdiensi.

Calvini opera. Vol. X. P. II.

nescio quas somniant, ad quas nos revocent. Hoc

tibi volui in gustum praebere, ut intelligas eos

procul abesse a trepidatione. Senatus quoque noster

cordatum se praebet. Nuper Abbatissam, 5 ) quae

dilapidare coeperat bona monasterii, in custodiam

dedit. Camera imperii Episcopi rogatu earn dimitti

iussit. Oontemptum est mandatum. Socii foederis

factum approbarunt, et se causam recepturos testati

sunt. Missus inde nuncius ad cameram qui denunciet

non staturum Senatum illius iudicio, qualecunque

tandem fuerit. Exspeetamus ergo dum

lusorium suum fulmen iaculentur. Cura obsecro

ut Balliotus pecuniam mittat, unde Wendelino 6 )

satisfiat. Non possum nunc ulterius pergere. Saluta

omnes fratres diligenter. 20. Aprilis 1539.

169.

CALVINUS FARELLO.

Calvinus tuus.

Be rebus Genevensibus suoque ipsius reditu aliqua

spes affulget sed nondum splendida. Neque magis

est talis conditio Argentorati. Negotia germanica tarn

politica quam ecclesiastica explanantur, Argentoratensium

constantia laudatur.

(Manu scripta non exstat. Typis expressa est Genev. p. 16,

Laus. p. 32, Hanov. p. 35, Chouet p. 18, Amst. p. 9. —

Anglice édita est. T. 1. p. 109.)

Plus iam boni ab ista qualicunque concordia ')

sperare incipio quam prius. Quoties reputabam

quibuscum hominibus negotium nobis foret, simul

quam lubricam ac fluidam eorum fidem toties experti

essemus : inde colligebam nos ista quoque reconciliatione

aut nihil, aut quam minimum profecisse. Ad

quod leges utrinque positae, etiamsi nihil haberent

maioris indignitatis, mihi tarnen non omnino probabantur.

At nunc, si verum est quod narras, sollicitari

ad defectionem duos illos, necessarium profecto erat,

vel iniquis legibus inter nos transigendo, talibus

malis occurrere. De firmiore autem constantia nonnullam

spem concipio, quod quum fidem suam

omnibus istic ecclesiis obligarint, validius tenentur,

5) ad S. Stephani, Annam de Schellenberg de qua vide

Boehrich. II. IV.

6) Wendelinus Bihel, Bernardi filius, Theodosii pater,

insigne typographorum genus, cuius initia Basileae et Hagenoae

fuerant, donee Wendelinus prelum suum circiter a. 1530

Argentoratum iransportaret ibique inter alios Nostri et Sleidani

editis operibus darum redderet.

169. 1) cum Genevensibus, Kirchhofer, Farel, II. 19.

22

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!