07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

327 EPISTOLAE 162—164 328

fuit, quod Moguntinus multas ob causas a Saxone

repudiatus est: Ioachimus in comitia consentira

ausus non est, a quibus patruus excluderetur. Ergo

nostri articulos obtulerunt, quibus se invitos ad

belli cogitationem descendisse ostendebant: siquidem

iniurias exponebant quibus fuerant ad id consilium

necessario adacti. Pacis leges dicebant, ut suas sibi

ecclesias administrare liceret, sub qua administratione

bonorum ecclesiasticorum dispensationem volebant

contineri. Integrum deinde sibi servabant, ut in

foederis societatem possent admittere qui adiungere

se vellent. Quum oblati iam essent articuli, discessiinus.

Postea significavit Bucerus Electores duos

plus aliquanto concedere quam Caesaris legatum.

Katio est, quod Caesar, quum hostium nostrorum

opibus indigeat adversus Turcam perinde ac nostrorum,

cupit utrique parti sine alterius offensa gratincari.

Summa tarnen postulati eius est, ut citra praesentis

status mutationem, viri docti ac probi et minime

contentiosi conveniant, inter quos ae capitibus religionis

controversis disceptetur : postea res ad Comitia

Imperii referatur, ut de sententia omnium ordinum

ecclesiae germanicae reformatio transigatur. Inducias

ad ea peragenda anni unius paciscitur. Nostri

nee brevibus adeo indueiis contenti sunt, et aliquid

certius sibi dari postulant. Ita omnia sunt adhuc

in suspenso: nee extra belli periculum sumus, nisi

Caesar ulterius procedat. Iuliacensis nupèr patre

orbatus, legates misit cum huiusmodi mandate, se

ducatum Geldriae, cuius legitimus erat dominus, Dei

beneficio récupérasse: nunc sibi de eo controversiam

moveri turn a Caesare, turn a Lofharingo, sine ullo

satis specioso praetextu. Lotharingum enim nihil

iuris posse obtendere, nisi quod sit haeres postremi

Ducis. Atqui ilium per vim, contra ius et fas,

ducatum possedisse, qui sententia Imperii familiae

Iuliacensi adiudicatus erat. Caesarem praetexere

quidem emptionis titulum : sed quam vel commentitiam,

vel nimis fraudulentam esse appareat: nempe

quum pretium fuerit 50 millium coronatorum, quo

vel sola urbs aestimari queat: certe earn summam

infra anni unius reditum esse. Rogabat ergo

nostros ut apud Caesarem intercédèrent, ne prineipem

Imperii sine causa lacesseret. Quod si Caesar nollet

precibus acquiescere, auxilium eorum ad tuendam

communem libertatem implorabat. Nihil adhuc responsi

tulit: quando consilium capere ex rerum

suarum inclinatione necesse habebunt. De foedere

tarnen nulla fiebat mentio, etsi non est a religione

alienus. Angli petitio fuit ut legatio ad se nova

mitteretur, cui adiungeretur Bhilippus: ut haberet

cuius consilio uti posset ad ecclesiam melius constituendam.

9 ) Non erat dubium quin legationem

9) Cf. Corpus réf. III. 671. 676. Seckendorf III. p.

225. Schmidt, Mel p. 351.

missuri essent Principes. Melanchthonem mittere

non placebat, quod mollitiem animi eius suspeotam

habeant. Neque vero qua in opinione sit aut nescit,

aut dissimulât: tametsi mihi sanctissime deieravit

vanum esse hunc timorem. Et sane ut videor mihi

eius animum perspicere, non minus illi fidere ausim

quam Bucero: aum negotium est cum iis qui sibi

indulgeri aliquid volunt. Tanto enim studio propagandi

evangelii fiagrat Bucerus, ut quae praecipua

sunt contentus impetrasse, interdum sit aequo

lenior in iis concedendis, quae minutula quidem

ipse putat, sed habent tarnen suum pondus. Rex

ipse vix dimidia ex parte sapit. Sacerdotes et

episcopos severis sanctionibus, non tantum ministerii

privatione, arcet a coniugio : missas quotidianas

retinet: Septem sacramenta vult salva esse: ita

habet mutilum et semilacerum evangelium, ecclesiam

vero multis adhuc nugis refertam. Iam quod

sani cerebri non esse omnes vident, scripturam vulgari

idiomate haberi in regno non patitur: ac novum

interdictum nuper publica vit, quo ab eius

lectione plebem arcebat. Atque ut intelligas ilium

non iocose insanire, nuper virum quendam probum

et doctum exussit ob negatam praesentiam Christi

carnalem in pane: cuius mors ab omnibus piis

et eruditis valde comploratur. Nostri tarnen utcunque

eiusmodi facinoribus graviter offendantur, eius

regni rationem habere non desinent. Video de

coniuratione 10 ) nihil ad vos pervenisse praeter

obscurum et ambiguum rumorem. Cardinalis Bolus

fratrem 1 ') habebat virum et primariae nobilitatis, et

autoritatis inter proceres maximae. Siquidem eorum

familia Regem propinqua cognatione attingit: ipse

vero rarae cuiusdam prudentiae et gravitatis habebatur.

Ita sibi in causa fratris moderates erat, ut

nihilo esset apud Regem détériore loco. Quum

Régi minime suspectus esset, quia palam dissidium

cum fratre prae se ferebat: omnium opinionem sua

calliditate fefellit. Ita inter se pepigerant, ut Cardinalis

exercitum duceret per Galliam : simul atque

accederet ad finem regni, tumultum frater eius cum

aliis coniuratis excitaret: quo Rex occupâtes in

placandis intestinis motibus adversus externum

hostem defendere se non posset. Cardinali facile

erat armare militem Papae sumptibus. Verum

priusquam adventaret, détecta est ab indice conspiratio.

Nam quo se rite instruerent, necesse habuerant

complures facere conscios. Nepos vir strenuus

quum audisset pactiones esse deprehensas, voluit

sibi mortem consciscere. Sed quum impeditus

misset, saevitiam quaestionis ferre non potuit. Se-

10) utrum vera an fieta, ambigitwr. Weber, Gesch. der

altkath. K. und Secten in Grossbr. I. p. 470.

11) Imo duos: Lord Montague et Sir Geoffrey Pole,

qui suam vitam caeteris traduis redemit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!