07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

325 1539 MART. 326

tinetur, erit ut in rebus adeo dissipatis tolerabilis

conditio. Aliqua et quidem iani magna spes est,

quod Principes coeperunt animum inclinare, civitates

autem rem cordi habent, quae vident ecclesiarum

suarum bona tarn misère dilapidari. De Basïlio

scripsit ad me Talearis, 6 ) ilium petij^se nuper Genevae

publicam disputationem, sed repulsam passum

esse: quod equidem libenter audio, no in gente

phis satis alioqui novitatis cupida falsa dogmata'

evulgentur, quibus refutandis nemo sese opponat.

Nunc ad secundam epistolam, 7 ) quam ab aenigmatibus

exordiris. Qui'sint enim illi excubitores,

ebriosi, fures, minime assequor, nisi apertius exposueris.

Proiude quaeso ut' mihi primis Uteris

edisseras. De ilia Comitis et Genani Jlegatione 8 )

nihil aliud potuit exspectari, quam ut irriti reverterentur.

Nescio an in fratribus tantum sit consilii,

quantum animi esse non dubito. Si Comitem sine

formula certa dimiserunt, mihi factum eorum penitus

improbatur : scis enim quid parère noverit ilia inanis

grayitatis affectatio. Feramus omnia tentari, ne

per nos stetisse videatur quominus ecclesiae melius

haberent. Abs te hoc iure postulare nequeunt, ut

ministerium eorum approbes, quos ecclesiasticae

censurae relinquendos nemo non videt. Sed yeris- '

simum est quod ais, omnes qui sibi male conscii

sunt nihil magis expetere, quam ut omnia in obscuro

demersa lateant, ne sua quoque foeditas detegatur.

In tantis involucris videndum quid possimus : caetera

Domino permittenda. Cuperem sane ut malorum

omnium sepulta esset memoria, quae citra noxam

retractari non possunt. Sed quid prodest, odia,

dissidia turn doctrinae turn animorum, obtrectationes,

caeteraque haec mala in ecclesiae visceribus conclusa

retineri, quae tandem in pessimum ulcus

erumpant? Optandum potius ut cum acerbitate

aliqua discutiantur, si aliter fieri non potest. Sed

quid yetat medium aliquod tenere, ut honor ministerio

nostro suus restituatur, remedium ecclesiae

illi miserae ac perditae adhibeatur, quae inter fratres

sunt offendicula tollantur, dissimulatis ac suppressis

malis, quae nihil opus est de integro exagitari?

Sunt enim quaedam vulnera, quae attactu magis

recrudescunt: quiete melius et oblivione sanantur.

Quid sibi obsecro vdlunt boni yiri, quibus hoc venit

in mentem, ut ego sine te redeam, qui tecum sum

eiectus? Ut in operis communicationem manum

praebeam iis, a quibus volo esse alienissimus, donee

ecclesiae satisfecerint? Sic enim rem instituunt ut

ex quatuor duo nobiscum remaneant, ut nullo ecclesiae

iudicio quasi per yeniam restitutus, locum sine

6) N. 132, not. 16.

7) deperditam.

8) Genevam puta, ad restituendas res. Titer is fuerit Comitum,

et quis Genanus, nescimus.

ulla autoritate teneam. Quid enim faciemus? unde

sumemus exordium, si res collapsas velimus instaurare?

Si yerbum fecero quod displicuerit, mox

silentium imperabunt. Sed nolo apud te haec et

similia stylo prosequi, quae melius ipse reputas

quam dici queant. Rursum si id procedit, fratrum

iurgia vix potero sustinere: summam enim solo

meo reditu confectam existimabunt. Proinde optarim

ut aliud potius quidvis agant ii qui hunc lapidem

moliuntur. Nihil enim quam magnam molestiam

mihi accersunt, idque frustra.

Ut promisi, breriter tibi perscribam. Statum

rerum Francfordiae hunc comperimus. Aderant e

domo Saxoniae Elector, eius frater, et nepos ex

Henrico, quern Mauritium yocant. Hi très in suo

comitatu habebant oquos quadringentos, Lantgravius

aecum totidem équités adduxerat: Luneburgensis

minore pompa. Aderat et Brandeburgensis iunior

frater Electoris, Brunsvicensis iunior, aliique très

quorum nomina non teneo. Hi omnes foederati:

caeteri qui in foedere continentur legatos miserant,

ut Rex Daniae, Dux Prussiae, aliique nonnulli.

De iis nihil mirum yidobatur quod domi remanserant,

quia rebus tarn dubiis ac periculosis proeul

abesse tutum illis non erat. Yerum nemo erat qui

non indigne aeeiperet, Wirtembergensem malle yenatione

sua et nescio quibus lusoriis oblectamentis

frui, quam consultationi intéresse, in qua et patria

eius, et caput fortasse agatur, quum biduo tantum.

abesset. Qui yolebant excusatum, dicebant non

dubitasse curam in reliquos reiieere, quibus negotium

cordi esse noyerat. A civitatibus primarii viri missi

fuerant. Primis deliberationibus bellum omnium,

suffragiis decernebatur, donec intervenerunt Electores

duo, Comes Palatinus, et Ioachimus Brandeburgensis,

cum Oaesaris uteris, et legato episcopo

Hispano, quem Londensem appellant. Principio

mandatum Caesaris exposuerunt, quo illis permittebatur

yel pacem vel inducias cum nostris pacisci,

quibus rationibus ac legibus optimum fore existimarent.

Deinde longa oratione ac yalidis argumentis

conati sunt animos ad pacem inflectere:

praoeipue tarnen caput hoc premebant, quod Turca

non quieturus sit, si videat Germaniam intestinis

bellis implicatam. Et iam aditum habet patefactum,

cum Walachias teneat, transitas illi a Polono ex

foedere debeatur. Ita ergo iam nunc Germaniae

imminet. Pacis conditiones ut nostri exeogitarent,

voluerunt. Si pax confici non posset, rogarunt ut

ad inducias decurreretur. Utriusque fides ac sinceritas

nostris est explorata. Nam Ioachimus in

causam evangelii omnino propensus est, Palatinus

non iniquus. Verum quia mandata quae ab

Hispania veniunt minus fidei habent, maluissent

rem ab Electoribus universis compositam, penes

quos summa in Imperio est potestas. Id impeditum.

21*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!