07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

323 EPISTOLAE 162 324

se nihildum potuisse de fratrum ') causa agere;

cupido mihi statim incessit eo usque concedendi:

partim ne fratrum salus negligenter, ut fit in tanta

rerum turba, tractaretur: partim ut cum Philippo

de religione atque ecclesiae ratione commentarer.

Utraque, nisi fall or, ratio iusta tibi videbitur. Accedebant

Capitotiis ac omnium hortationes, praeterea

comitum opportunitas. Nam Sturmius 2 ) et alii boni

viri se mihi comités adiungebant.

Do Domino de N. s ) minus credendum est

quam feratur. Nosti enim quam sit illud verum,

famam eundo Tires acquirere. Unum tantum concionatorem

appetebat, qui hac quadragesima plebem

suam puriore doctrina imbueret. Domina R. illuc

me initio invitavit: sed quia via non satis aperta

videbatur, cxcusavi me hic alia vocatione detineri,

minutula quidem ilia, sed quae ad me obligandum

Bufficeret. Doctor Ulrichus *) iam secundum mensem

procul abest, ut non possim cum eo de literis expostulare.

CauSatus est se eas deposuisse apud N.,

unum, nisi fallor, ex fratribus qui aliquando contra

Solodorenses tuinultuati sunt. Dolet mihi plurimum

eas periisse: siquidem multa continebant, quae

magni interfuit non evulgari. De coniunctione quod

suadebam non est quod tantopere averseris : testabar

enim me nihil magis optare, quam ut longissime se

illinc pii omnes subducerent. Hoc unum contendebam,

ne schismate scindèrent qualemcunque ecclesiam:

quae utcunque esset corruptissima moribus,

doctrinis etiam exoticis infecta, non tamen desciverat

pcnitus ab ea doctrina, qua ecclesiam Christi

fundari docet Paulus. Sed quia res est eiusmodi

quam attingi non expédiât, nisi prolixe et ordine

excutiatur, non ulterius prosequar: nisi quod testatum

volo, me non aliam fratribus unionem suasisse,

quam quae nobis Christi exemplo monstratur, qui

non dubitavit Dei mysteria cum deploratae impietatis

Iudaeis participais. Atque ut intelligas qua prudentia

consilium meum expenderint, id eos in primis

exacerbavit, quod ministrum a plebe discernebam,

illumque dispensatorem esse asserebam a quo prudentia

et fides requiratur. A privatis minus quiddam

et facilius dicebam exigi, ut se unusquisque probaret.

Verum id, si dabitur coram colloqui, inter

nos parvo negotio transigetur. Quod video luculenta

Dei iudicia apparere in sonticas illas pestes quae

miseram ecclesiam vexabant, partim me consolatur

et recréât, partim autcm animum meum perstringit,

quia video non prorsus offcndiculo carere. Est

tamen omnino expetendum, ut quoquo modo

ecclesiam suam talibus excrementis purget Dominus.

162. 1) Gallorum.

2) Joannes nempe, ut ex Melanchthonis epp. apparet.

3) Cf. N. 159, not. 3.

4) Ibid, not 7.

De Oastio mihi frater ad liquidum narraverat.

Male me habet ilia Grynaei facilitas in dandis

commendationibus : nee tarn diu distulissem cum eo

agere, nisi quo tempore literae tuae hue pervenerunt,

parcendum ei censuissem: quia tum uxor eius in

ultimo vitae periculo versabatur, nam gravida quum

esset peste correpta fuerat. Quaeso mihi significa,

quo se bonus ille et infractus Christi martyr proripuerit.

AN. 6 ) video tibi non parum fore negotii,

quamdiu sic varicari perget. Sed quia tolli non

potest, necesse erit tolerari. Puta tibi datum a Domino

qui patientiam tuam exerceat. Habemus tibi

non parvam gratiam, quod nostro nomine Consulem

salutaris : nam id quoque refert, ut intelligat utrumque

nostrum sic esse coniunctum cum Bucero et

Capitone, ut omnia inter nos consilia communicemus.

De bonis ecclesiasticis utinam tibi possem aliquid

melius polliceri, quanquam non est res pessimo

statu: Bucerus enim tanta constantia institit, ut videatur

nonnihil promovisse. PMlippus ilium initio

rei difficultate deterrebat: dimoveri tamen non potuit

quin pergeret. Difficile autem videbatur impetrare,

quoniam nihil id Principes ad so pertinere

putant, qui bona ecclesiastica pro suo arbitrio administrant.

Et alii quidem aegre ferunt sibi de

manibus excuti lucrum cui iam assuéverunt. Alii

tametsi nihil iacturae sensuri sunt, non facile àdducuntur,

ut invidiam eius ordinis, quern magnum

esse in Germania nosti, in se concitent. Bucerus ex

vetusta ecclesiae conBuetudine modum protulit, quo

et ecclesiae et paci publicae Imperii consulatur.

Quoniam ea lege legata sunt bona, quae hodie tenent

canonici primariae ecclesiae huius civitatis, ut

a Comitibus administrentur, permittit ut sit collegium

ex nobilibus familiis, a quohaec possideantur:

qui autem in illud collegium asciscentur, eos nee

sacerdotes esse vult, nee canonicos: sed coniuges

qui tantum fidem suam ecclesiae obligatam habeant,

ut ad tutandam ipsius quietem impendant se ac

sua omnia. Quoniam episcopus est princeps Imperii,

nee tolli potest locus ille, quin magno cum motu

Imperium coneutiatur, putat expedire quod olim

fiebat, ut in eius locum succédât ex collegio illorum

Comitum, cui maneant salvae possessiones, quae

sunt hodie penes episcopum: voceturque Vicedominus,

quod magis sit earum oeconomus, quam proprietarius.

Eius officium sit ecclesiam tueri si alieunde

impugnetur, atque in earn rem fidem suam

solenni sacramento obstringat. Reliquae facultates

in usum magis legitimum redigantur, ut sunt praebendae,

capellae, prioratus et reliqua. Usum appello

magis legitimum, ut ministris et scholis, pauperibus,

aliisque ecclesiae oneribus destinentur. Id si ob-

5) Alexandro fortasse. Ibid. not. 11.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!