volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
07.06.2013 Views

319 EPISTOLAE 159—162 320 sit, siquidem cives cum principe oontendunt graviter super ecclesiasticis bonis, unde fit ut minus ipsi prospectum sit. Vereor ne diutius apud nos agat. Viretus ipsum ambit. Tractabamus de Caspare u ) qui istic est, quum pii fratres vel non habeant, qui se et iuventutem formet. Visum igitur fuit espedire ut eo concédât. Tu huius admonebis ut quam citissime itineri se accingat, nisi vobis aliud videatur magis expedire: sed vix puto posse vos sanius consilium isti dare. Si venturus est Michael, lA ) ne différât diutius. Prospiciendum est Montibelligardensibiis, nam Nicolaus 16 ) scripsit -propediem sperare se per principem curam pastorum et pauperum suscipiendam, post quam inissa est abrogata. Praeterea non pauci destituti sunt pastoribus, quos nemo curat, sed brutorum instar vivunt. Scis enim a Bernardis et Henrichis, ut alios taceam huius farinae pastores, scorta potius parari et curari quam pastores. Quam est necessarium et Bucerum et alios bonos adesse conventui, si ob&neri possit, ut subinde possint admonere, affectibus ne tantum tribuatur,- nee sic agatur cum sponsa Christi, ne conspurcanda tradatur cuivis pestilentissimo in posterum: sed quanto magis inces8are videtur concio, tanto plus despero. Verum sacrae Domini plagae fugabunt fucatam negotii evangelii curam. Egi cum consule his diebus : satis propensum animum déclarât. Si non sic intempestive ipsum adiissem, fusius omnia fuissém prosequutus. Si dabitur iterum occasio salutandi, plenius agam. Salutavi Capitonis, Buceri et tuo insuper nomine, quod ipsi ingratum non fuit, sicut nee puto vobis non esse. Viretum et alios hortabor ut incumbant, ac ipse adnitar si res expediri possit. Si ante pascha non fiat, miserrime agetur. Ouperem, si fieri posset, ut haeo ecclesia sedata foret super ecclesiasticis bonis. 17 ) Agas quaeso cum fratribus, si qua via consuli possit ut pauperibus, iuventuti formandae, et aliis ecclesiasticis negotiis ecclesiastica relinquantur. Valde metuo ne, qui adesse debent, non satis adsint. Anglus fertur mira ratione sedasse seditionem nuper ortam: nimirum quod postmultos, quos praemiserat celeribus equis, tandem in mediam prorupit turbam affirmans, non sine iusta causa sic convenisse, quo conspecto vix unus eloqui potuit. Alii omnes poscentes veniam domum dimissi sunt, ultro promittente rege nemini futurum fraudi: episooporum et alio rum rasorum qui causa fuerant vel quadringenta aut sexingenta 18 ) plexa fuerunt: sic pacatum est regnum. Burgundiones iam insolescunt ac liberius evangelium proscindunt. Sunt qui tra- 14) De hoc Galvinus supra N. 145. 15) Quern cave confundas cum supra notato. 16) Nie. de la Garenne de quo Tossanus supra N. 128. 17) De hoc negotio v. Buchat, III. 63. 18) sic. Vocabulum sequens valde dubium. dant in Mediolanum apparari militem, alii in pios. Varii sunt fumi, sed ad resipiscentiam qui advertat nemo est, pauci qui hortentur. Neapoktanus, qui Basilius dicitur, hic fuit: is nonnulla in catabaptistis approbans, alia etiam damnans, vafre im petit pietatem ac omnia suspecta contendit reddere. Omninö mihi videtur ex pontificiis hue omissus, ut tentet quam sint firma nostra, quaque via, si conveniendum sit, nos possint adoriri : nam postis antichrÏ8ti quum videat non posse subsistere socium, vult omnem perire pietatem. Hypocrita est appo- sitissimus et si quid videatur posse insultu se devolat? et alio se transfert. Si causa responderet iniquitati ac simulationi, quid non efficeret? At variât saepe, ut est mendaci natura. Egit cum Corderio qui, ut est candidus ac ex iis quae foris videntur iudicat, sic non parum in hominem fuit affectus. Sed iam nuncius urget. Vale bene. Saluta mihi omnes in Domino, Capitonem, Bucerum, Sturmium, cum Gallis omnibus. Salutant te omnes fratres. Neocomi 5. Februarii 1539. 160. Tuus Farellus. BEDROTÜS GUALTHERO. Nova de Argentoratensïbus Francofordiam profectis, de rebus anglicis aliisque plus minus fida et certa. (Ex autographe» bibl. civic. Turic. MS. F. 80 olim Bpp. Tom. XLV. p. 23. Habet quoqne Simlerus vol. 46.) Rodolpho Grualthero Tigurino iuveni optimo amico suo apud D. Myconium. Basileae In eius absentia D. Myconio. S. Has tibi inscriptas heri textor quidam in aedes meas, misit. Per Frobenium igitur ad te easdem remitto. Si nescis, Martinus ') noster Francfordiam ivit ante dies aliquot, Caîvino, Sturmio, Cratone 12 ) et Grallis aliquot Melanthonem salutaturis 19) vox dubia. 160. 1) Si Bucerum intélligit, faUitur: is enim Calvinum in eo itinere praecessit. v. hune ad FareUum 16. Mart. 2) Quisnam hic sit, nescimus. De cel. Cratone Vratislaviensi nos cogitare vetat huius aetas, quum eo tempore vim undeviginti annos natus et Vitébergae studiis operam dans tantis viris Argentorato proficiscentibus Francfordiam comitem se adiungere non potuerit. Neque Melanthonis epistolae auquem Cratonem produnt, neque GHUet, V. D., in vita Cratonis toi nâvv de tali itinere aliquid habet. Cf. etiam N. 197. not. 14, unde coUigimus fuisse chàleographum aliquem Argentoratensem. 19 )

321 1539 MART. 322 comitatus. Adiunget se Martinus Phüippo Wittenbergam redituro comitem. TJtinam idem et tibi liceat. Sed serum boc est votum. Philippum decumbere lecto Fraxicofordiae rumor est, sed incertus. s ) Nostri enim nihildum bac de re scripserunt. Ex Anglia audio, quae utinam sint falsa: regem nuper combussisse quondam virum et magnum et pium, ob dogma quod vocant Zwinglianum. Sed et Grimualdum secretarium esse in periculo, atque alios viros optimos. Tonstallum 4 ) contra et Londinensem 5 ) in summa apud regem autoritate esse. Scripsit baec Calvino Bucerus, ne a me confingi suspiceris. O reges, o tyrannos! D. Myconio dicito ex me plurimam salutem, meque nibil habere iam rerum novarum quod ei communicem, verum brevi habiturum. Nostri enim postas instituerunt, ut intra paucas boras ultro et citro literae perferri possint. Abiit pridie Francofordiam comes Guilielmus 6 ) cum suis aliquot capitaneis, declaraturus se nostrarum partium esse. Alii pacem sperant et earn quidem honestam, alii bellum metuunt. Quidquid rescivero Myconio non celabo, quod viro optimo velim meo nomine dicas. Rationem nostram non consignavi probe. Tu igitur, quantum mihi debeas, obsecro, vel verbulo indica. Tenes enim ista melius, opinor, quam ego. Excidit mihi plane quantum tibi in viaticum dederim mutuo. M. Ottonem 1 ) diligenter saluta ex me : ei dicito postridie Prothasium Wittenbergam rediturum. Tu in Domino vale, mi Rudolphe. Oursim Argentinae dominica prima Martii. 8 ) 161. Bedrotus. BULLINGERUS RUMLANGIO. Praeter alia, de concordia agit Helvetios inter et Lutlieranos promovenda, cui ipse eo tantum pacto suum cdlculum se adiecturum affirmât, ut de Luthero libère iudicare permittatur, utpote homine non deo et alioquin de ipsa S. S. temere iudicante. (Ex autographo bibl. civ. Zofingensis cod. 14. Tom. II. N. 5.) 3) imo falsus sicut etiam sequentes ex Anglia. 4) Tonstall, ep. Durhamensis, teste Strype in Vita Cranmeri I. 105. Alius huius nominis prof. Oxoniensis, Tho. Mori famüiaris, divortium Regis et Catharinae Aragonensis vindicavit scripto. 5) Stokesley. Strype I. I. p. 95. 6) Wolfgangi filius a Fürstenberg, mercenariorum Capitaneus modo Imperatoris modo Regis vexitta sequutus. 7) 0. Werdmüller Turicensis, posted prof. Basileae, denique in patria V. JD. minister. 8) quae fuit 2. mensis. Cdlvini opera. Vol. X. P. 11. Et génère et eruditione claro viro Eberharto a Rumlang scribae Bernensi amico sincero. Dem Seckelschryber zu Bern. Gratiam et vitae innocentiam a Domino. Non est, Eberharde mi, ut D. Sebastiano ') de tuo quidquam numeres. Froschoverus illi satisfaciet. Quum enim ipsi quod scripseras suggererem, ille dixit se bomini satisfacturum. De aliis ne sis sollicitus. Interim modestia tua novit seni aliquid condonare. Frustra vero ipse metuit offendi Lutherum. Pluris enim Veritas quam Lutherus babebitur a theologo. Nemini autem obscurum est quam temere de quibusdam libris S. S. pronunciarit Lutherus. Ego non video quid peccarit D. Sebastianus. Quod si concordiae conditiones id possunt, ut nemo pro veritate contra Lutlierum vel os aperiat, quum bomo sit Lutherus, non Deus, pereant concordiae conditiones. Ego agnosco Lutherum esse bominem qui et falli possit et fallere, qui de errore admonendus sit et revocandus. Non probo illos qui ex ipso nobis novum pectoris scrinium fabricare statuunt. 8. Martii anno 1539. 162. OALYINÜS FARELLO. H. Bullingerus tuus. Respondet* ad duas nuperas amici epistolas quarum altera tantum exstat. Be subita Francofordiam profectione eiusque causis narrât, ibidem tractata fuse exponit. Speciatim res anglicas: Regis petitionem ut Melanckthon sïbi concedatur, et coniurationem a Card. Polo factam. Obiter de negotio bonorum ecclesiasticorum, deque legatione in ipsorum causa Genevam versus facta autoribus amicis. (Manu scripta non exstat. Edita est a Beza Gen. p. 13, Laus. p. 25, HanoT. p. 27, Chouet. p. 13, Amst. p. 6. — Anglice legitur 1. c. I. 92.) Postridie quam mihi reddita fuerat penultima tua epistola, dedi me in viam, ut Francfordiam peterem. Adeo autem tumultuarius fuit discessus, ut tibi respondere non vacaverit. Id quod in subitis con8iliis fere evenire solet. Profectionem vero illam .suscipere mihi nunquam in mentem venerat nisi pridie quam exsequutus sum. Verum quum literas a Bucero recepissem, quibus indicabat 161. 1) Meyero, pastori Bernensi, Conzeni in negotio concordiae procurandae asseclae. 21

319 EPISTOLAE 159—162 320

sit, siquidem cives cum principe oontendunt graviter

super ecclesiasticis bonis, unde fit ut minus ipsi

prospectum sit. Vereor ne diutius apud nos agat.

Viretus ipsum ambit. Tractabamus de Caspare u )

qui istic est, quum pii fratres vel non habeant, qui

se et iuventutem formet. Visum igitur fuit espedire ut

eo concédât. Tu huius admonebis ut quam citissime

itineri se accingat, nisi vobis aliud videatur magis

expedire: sed vix puto posse vos sanius consilium

isti dare. Si venturus est Michael, lA ) ne différât

diutius. Prospiciendum est Montibelligardensibiis,

nam Nicolaus 16 ) scripsit -propediem sperare se per

principem curam pastorum et pauperum suscipiendam,

post quam inissa est abrogata. Praeterea non pauci

destituti sunt pastoribus, quos nemo curat, sed brutorum

instar vivunt. Scis enim a Bernardis et

Henrichis, ut alios taceam huius farinae pastores,

scorta potius parari et curari quam pastores. Quam

est necessarium et Bucerum et alios bonos adesse

conventui, si ob&neri possit, ut subinde possint admonere,

affectibus ne tantum tribuatur,- nee sic

agatur cum sponsa Christi, ne conspurcanda tradatur

cuivis pestilentissimo in posterum: sed quanto magis

inces8are videtur concio, tanto plus despero. Verum

sacrae Domini plagae fugabunt fucatam negotii

evangelii curam. Egi cum consule his diebus : satis

propensum animum déclarât. Si non sic intempestive

ipsum adiissem, fusius omnia fuissém prosequutus.

Si dabitur iterum occasio salutandi, plenius

agam. Salutavi Capitonis, Buceri et tuo insuper

nomine, quod ipsi ingratum non fuit, sicut nee puto

vobis non esse. Viretum et alios hortabor ut incumbant,

ac ipse adnitar si res expediri possit. Si

ante pascha non fiat, miserrime agetur. Ouperem,

si fieri posset, ut haeo ecclesia sedata foret super

ecclesiasticis bonis. 17 ) Agas quaeso cum fratribus,

si qua via consuli possit ut pauperibus, iuventuti

formandae, et aliis ecclesiasticis negotiis ecclesiastica

relinquantur. Valde metuo ne, qui adesse debent,

non satis adsint. Anglus fertur mira ratione sedasse

seditionem nuper ortam: nimirum quod postmultos,

quos praemiserat celeribus equis, tandem in mediam

prorupit turbam affirmans, non sine iusta causa sic

convenisse, quo conspecto vix unus eloqui potuit.

Alii omnes poscentes veniam domum dimissi sunt,

ultro promittente rege nemini futurum fraudi: episooporum

et alio rum rasorum qui causa fuerant vel

quadringenta aut sexingenta 18 ) plexa fuerunt: sic

pacatum est regnum. Burgundiones iam insolescunt

ac liberius evangelium proscindunt. Sunt qui tra-

14) De hoc Galvinus supra N. 145.

15) Quern cave confundas cum supra notato.

16) Nie. de la Garenne de quo Tossanus supra N. 128.

17) De hoc negotio v. Buchat, III. 63.

18) sic. Vocabulum sequens valde dubium.

dant in Mediolanum apparari militem, alii in pios.

Varii sunt fumi, sed ad resipiscentiam qui advertat

nemo est, pauci qui hortentur. Neapoktanus, qui

Basilius dicitur, hic fuit: is nonnulla in catabaptistis

approbans, alia etiam damnans, vafre im petit

pietatem ac omnia suspecta contendit reddere.

Omninö mihi videtur ex pontificiis hue omissus, ut

tentet quam sint firma nostra, quaque via, si conveniendum

sit, nos possint adoriri : nam postis antichrÏ8ti

quum videat non posse subsistere socium,

vult omnem perire pietatem. Hypocrita est appo-

sitissimus et si quid videatur posse insultu se

devolat? et alio se transfert. Si causa responderet

iniquitati ac simulationi, quid non efficeret? At

variât saepe, ut est mendaci natura. Egit cum

Corderio qui, ut est candidus ac ex iis quae foris

videntur iudicat, sic non parum in hominem fuit

affectus. Sed iam nuncius urget. Vale bene.

Saluta mihi omnes in Domino, Capitonem, Bucerum,

Sturmium, cum Gallis omnibus. Salutant te omnes

fratres. Neocomi 5. Februarii 1539.

160.

Tuus Farellus.

BEDROTÜS GUALTHERO.

Nova de Argentoratensïbus Francofordiam profectis,

de rebus anglicis aliisque plus minus fida et

certa.

(Ex autographe» bibl. civic. Turic. MS. F. 80 olim Bpp. Tom.

XLV. p. 23. Habet quoqne Simlerus vol. 46.)

Rodolpho Grualthero Tigurino iuveni optimo

amico suo apud D. Myconium.

Basileae

In eius absentia D. Myconio.

S. Has tibi inscriptas heri textor quidam in

aedes meas, misit. Per Frobenium igitur ad te

easdem remitto. Si nescis, Martinus ') noster Francfordiam

ivit ante dies aliquot, Caîvino, Sturmio,

Cratone 12 ) et Grallis aliquot Melanthonem salutaturis

19) vox dubia.

160. 1) Si Bucerum intélligit, faUitur: is enim Calvinum in

eo itinere praecessit. v. hune ad FareUum 16. Mart.

2) Quisnam hic sit, nescimus. De cel. Cratone Vratislaviensi

nos cogitare vetat huius aetas, quum eo tempore vim

undeviginti annos natus et Vitébergae studiis operam dans

tantis viris Argentorato proficiscentibus Francfordiam comitem

se adiungere non potuerit. Neque Melanthonis epistolae auquem

Cratonem produnt, neque GHUet, V. D., in vita Cratonis

toi nâvv de tali itinere aliquid habet. Cf. etiam N. 197. not.

14, unde coUigimus fuisse chàleographum aliquem Argentoratensem.

19 )

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!