07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

315 EPISTOLAE 158—159 316

muneri obeundo sufficiat. Quum operis mei editionem

procedere securus putarem, ecce mihi a fratre

exemplar redditur quale miseram. Itaque in altéras

nundinas differetur. ') Haec gratia mihi a Roberto

rependitur. Quanquam mea privatim causa

nihil est quod doleam, sed quia publici boni putabam

interesse, ut quam citissime exiret, non possum

non magnopere conturbari, quod spein ac desiderium

tot bonorum virorum, unius hominis morositas

frustrata sit. Nihil enim volo gravius dicere.

Accessit ad eam molestiam mors Olivetani 2 )

nostri, quam mihi uxor Sinapii per literas indicavit.

Proinde ignosces iusto dolori meo si et tumultuarias

et aliquantum concisas literas a me accipis.

Me, ut in rebus moestis fieri potest, valde exhilaravit

quod indicasti de Conzeni responsione. Quaeso,

mi frater, tarn faustis auspicatisque initiis bona fide

insistamus. Nunc enim primum animus in bonam

spem erigi. posait, sed ut dicis conventu opus

est, sine quo instaurari nequeunt collapsae ac misère

dissipatae ecclesiae. Vix aliquid boni sperare

audebam donec intellexi factum esse hune aditum.

Nunc in certam spem adducor optimi exitus, si semel

convenire dabitur. Exspectandus tamen est

Buceri reditus, s ) qui quum non procul domo ab­

quidem illud, sed quod tibi in aurem insusurrabo.

Dux Saxoniae Georgius praeter omnem exspectationem

commentari se de religione ac ecclesiae reformatione

volle cum eo ac Melancthone significant,

diemque condixit quo se Lipsiae sisterent, quo

se quoque affuturum pollicitus est. Itaque clanculum

eo uterque profectus est. Si quid transiget

plerosque alios exemplo suo trahet. Quidam principes

ardent mira rabie belli in nos concitandi, ac

iam omni apparatu instrueti sunt. Verum a prudentioribus

retinentur qui prospiciunt non quieturum

Turcam, si Germaniam intestinis bellis occupatam

viderit. Iam Yallachiam utramque tenet,

ac bellum Régi Poloniae indixit, nisi liberum

transitum per suos fines permittat. Simul ac redierit

Bucerus longa historia te onerabo. Non enim

dubito quin allaturus sit nobis magnam rerum no-

158. Il Cf. supra N. 156, not. 4. Gaeterum haec cimmeriis

tenebris obvöluta. De Roberto isto non constat, quum neque

de Stephano neque de Olivetano cogitari queat, quos nonwulli

hic sïbi videre visi sunt, neque de Catechismo neque de Psychopannychia.

Si quid videmus opus suum alicui fratri Roberto

antequam prelo subiieeretur mspiciendum miserat, qui

tandem et sero non mspectum reddidit, exhausta cupidi patientia.

2) mense Februario 1538 Ferrariae defuncti.

3) a coUoquio Lipsiensi (inter Pontanum et Melanthonem

legaltos Electoris Saxoniae, Carlevitiwm GeorgiiDucis

legatum, et Bucerum, quern cum to. Feigio Landgravius miserat)

primis Ianuarii diebus habito. Vide Corpus Bef. III.

a. h. d. Seckendorf éd. IÂps. 1694, p. 210.

varum copiam. Sonerius et fratres supervacuo

sumptu oneravit, et hic fatigavit irrito labore. Sum

enim in hanc causam intentior, quam ut sit opus

me sollicitari. Sed quid facerem, quum nondum habitus

sit principum ac civitatum conventus, in

quem summa negotii reiecta erat? Nuper civitatum

concilium Eslingae fuit. Sed de aliis rebus. Nec

partis nostrae duntaxat civitates legatos miserunt

sed omnes promiscue. Oomitia nostratium et principum

et civitatum ad ootavum Pebruarii indicta

sunt, 4 ) ante quem diem venturi hue sunt a Sazone

et Landgravio legati. Nobis sic res cordi est ut

nullam occasionem simus omissuri quoad in nobis

erit. Nuper ad publicam professionem invitus a

Capitone protactus sum. 6 ) Ita quotidie aut lego,

aut concionor. Michael ad te scribit. Aliis si detur

aliquantulum induciarum, accèdent postea ad

opus aptiore8. Omnes te amicissime salutant, praesertim

Capito qui nihil ideo scribit quoniam literas

meas sufficere putat. Sturmius quoque et Firmitts

et Gaspar et Henrichus et alii. Vale optime frater.

Dominus te sibi ac suis conservet. Saluta mihi

fratres omnes.

esset, ad novum negotium retractus fuit,

Hinc coniicere potes quamsimcompositoanimo:

ÛJCCQQJJTOV

quod primo loco ponendum erat, mihi inter soribendum

excidit: me por doctorem Ulrichum ad te

ac Zebedaeum scripsisse. Asserit se literas deposuisse

apud fidum hominem. Significabis primo

quoque die, an ad te pervenerint, et ecquid placuerint.

Libenter enim audiam tibi fuisse de offensione

quam responsum meum inter fratres Genevenses

peperit satisfactum.

159.

FARELLUS CAL VINO.

Multus est m iterandis querelis et referendis rebus

minoris momenti. Be concordia in negotio sacramentario

ultro citroque satagitur. Regis Angliae

mira ratio seditionem sedandi.

(Ex autographo lectu difficillimo bibl. paatornm Neocomensium,

epp. Farelli fasc. I. N. 34.)

Integerrimo fratri Ioanni Calvino Christum Grallis

adnuncianti Argentorati.

S. Gratiam et pacem a Deo. Nuncius ille

4) Sleidan. II. 140 ed. am Ende.

5) Schdlae theologicae in Ghymna&io d. 22. Martii 1538

Sturmio redore condito turn temporis haberi coeperunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!