07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

313 1539 IAN. 314

iusserunt vel scortatorem vel quovis scelere infectum

abstinere, pertranseuntes id quod scribitur

de eiusmodi, sicut et id quod est de sui probatione.

Forte Bernardus solus hoc attigit et legit, alias a

se omissum, alii praeterierunt. Annotati sunt exteri

4 ) qui non interfuerant: magnis clamoribus egit

Marcurtius de illis perdendis, palamque testatus est

si magistrates esset, iam pelleret eos, sed corpora

perderet aut graviter vexaret: iussi sunt sub horridum

frigus turn viri turn mulieres ac parvuli solum

vertere: civibus parcitum est, soli exteri gravissime

mulctati. Furebant concionatores : ipsa magistrates

impietas et iniquitas aequior erat et mitior rabie

concionatorum. Iam turn his turn aliis rationibus

valde offensi plerique ita loquuntur, pastures qui

nos docuerunt proprio sanguine parati erant quam

nobis proposuerunt doctrinam tueri et confirmare:

quid fit ubi nunc impugnantur tarn aperte quae nos

docuerunt, quod non tuentur et non asserunt suam

doctrinam, quam vis persequutionem passi in una

civitate in aliam debeamus concedere? Quod a nobis

est factitatum: tarnen non paucorum timentium

Dominum conscientiae ita perturbantur talibus et

eiusmodi multis, ut, nisi succurratnr, vereor valde

ne pereant. Praeterea nisi ante pascha consulatur,

idque brevi, gravissime patientur pii, quod in nullo

non esset vitandum ob Christi gloriam, ac modis

omnibus contendendum ut succurreretur, multo igitur

magis in iis quos Dominus per nos voluit salutis

admonitos. Spem optimam concepi de Conzeno

ex suis Uteris et ex iis quae omnes referunt de eo.

Propter Christum Iesum incumbant fratres omnes

ut furor tantus compescatur, sicque per omnes agatur

ut satisfiat conscientiis infirmioribus, ut tarn disiuncta

coniungantur per Christum. Quid tot et

tantis moris 5 ) locus ita dater Satanae, ut sic dissipet

omnia, ita saeviat et furiis omnia exagitet?

Quae vel saxea pectora non flectuntur tarn tristi

ecclesiarum facie? nam non una tantum sic laborat,

sed plures: ministri non solum pars sunt, sed autores

nonnulli. Nullus est gallus qui Petrum cantu

admoneat: pulli sunt tantum et cappi, qui palato

sapiunt epulonum, quibus tantum carus est venter.

Omnes vires huic operi intendes, ac exterminium

extremum ut vitetur apud fratres omnes adniteris.

Et interea non negliges fratrum qui in Gallia sunt

causam, quin mature absolvatur. Nam multa imminent

fratribus. Qui cum Sonnerio istuc venerat

carceribus est mancipatus, et alii non pauci, ac de

vita periclitantur. Quantum amas Christum, tantum

fratribus adesse velis, ac fratres urge. Literis

agerem, sed ubi ades, quid est opus? Omnia nosti,

et si hi ad te venerint pii fratres, qui huius gratia

magnum iter sunt emensi, referent tibi omnia. Plus

satis te fatigavi, sed quid, si vel centesimam eorum

quae audivi referrem, te conficerem. Precemur Dominum,

ac gratias ipsi agamus de omnibus, studiose

consulentes iuxta id quod Dominus dat. Vale bene,

ac tecum pii omnes, quos cupio optime valere. Capitonem

praecipue, Bucerum, Sturmium, Firnwm, et

quidquid est Gallorum et omnium. Neocomi, 15.

Ianuarii 1539.

Farellus tuus.

Fuit hic Sonerius. Deus bone, quam sunt deploratissima

omnia ! Corderius 6 ) provinciam hie suscepit

iuventutis initiandae, quamvis provincia suis humeris

non respondeat: tarnen vel coepisse aliquid erit.

Omnes to plurimum salvum esse cupiunt, ac cum

his Ghristophorus ac Gaucherius, 7 ) per quos intellexi

cognatam sanctimonialcm vinculis esse mancipatam

et carceribus perpetuis adiudicatam. Thomas, 8 )

Fatonus 9 ) et omnes fratres salutem tibi dicunt plurimam.

Iterum vale.

158.

CALVINUS FARELLO.

Operis sui editio Boberti morositate in altéras

nundinas differetur. Olivetani mortem luget. Laetiora

de Conzeno et ex Germania, unde mox plura et

magna.

(Ex autographo Bibl. Genev. Cod. 106, fol. 27. Apographs

exstant ibid. Cod. Ill, fol. 16, Bernae in Archiv. Epp. VII.

p. 293, Turici ap. Simlernm vol. 46. — Anglice edidit Bonnet-

C. T. I. p. 80.)

Optimo fratri meo Farcllo Neocomensis ecclesiae

ministro fideli.

Gratia Domini tecum, frater integerrime.

Haberes a me longiores literas, nisi me ita distringeret

animi dolor, ut nee mens nee manus suo

6) De Mathurino Corderio olim Calvini Parisiis professore,

postea Burdigalae, denique Genevae 1537 ubi Sonerii

coUega fuerat, et exsüii consors, v. Bétant I. 1. Bormet in

Bulletin T. 17 et Nouveaux récits du 16

4) GaUi Genevae degentes, quorum odio factio Genevensium

antiealviniana prae caeteris flagrabat.

5) vox dubia.

e Siècle 1870 p. 1.

7) Fareïïi frater, olim greffier de la cour episcopate

in urbe patria, 1533 religionis causa in vincula cordectus

1534 liberatus, nuper apud Valdenses et Comitem de Fürstenberg

commoratus, iam Neocomi apud fratrem.

8) N. 35 not. 4. An Barbarinus Bodriaci pastor ?

9) Io. Faton, pastor ecclesiae in oppido Colombier in

agro Neocomensi.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!