07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

311 EPISTOLJ

a Sodoma, neque in horas exaudires clamorem non

ferendum. Sed nunc maxime cogor, quum manus

Domini desaeviat quam maxime: tantum abest ut

conquiescat, ut multo magis intendatur. Quis non

illaorymas8et super colluvie ebriorum et perditissimorum,

dum passim magistratui obganniret contempto

verbo Domini? Sed amarior fuit magistratui

tantae iniqüitatis partus. Quid de eiectione

pastorum? Aedes pauperum cui sunt creditae, ac

per quos reguntur? Supercrat iuventutis aliqua

spes : at nunc tota periit dissipato gymnasio, ] ) pulsis

omnibus formatoribus pus, quos non tantum pelli

volebat non minus in literas affectus, quam in pietatem

Marcurtius, imo prorsus perditos confici.

Aiebat enim: suspendito, occidite nequam hos, nam

multo melipres inveniemus qui iuventutem forment.

Hactenus actum fuit in nos, ac Christi doctrinam

per nos adnunciatam, clam et tecte: nunc apertissime

damnantur omnia, ministerium nostrum funditus

evertitur, conculcatur. Confessio ac iusiurandum

super ea praestitum neque praecepto Domini

neque exemplo scripturae potest approbari. Sic

aperte Morandus: adducentibus scripturae loca non

respondit nisi e suggestu, ubi secum délibéra vit.

Tunc conviciis proscindens, Affer, inquit, ubi iuratum

sit in legem Domini interpretatam iuxta voluntatem

duorum aut trium? Iurarunt illi quidem

in legem Domini nudam. Si dixeris eos, qui docent

hoc vol illo die feriandum, et rursus qui id

genus, pseudoprophetas et proditores, ego te ac omnes

qui iurarunt proditores Dei dicam. Marcurtius

nihil facit reliqui ipsi ecclesiae, sed omnia tribuit

magistratui, ac potissimum ubi multitudine res geritur,

se nunquam minorem sequuturum numerum,

sed maiori consensurum semper; esse magistratus

pastures instituere ac destituere, et non alterius:

ad hunc unum spectare omnia, constituera, ordinäre,

hodie cessandum, eras laborandum, adeo ut

nihil liceat agere nisi per magistratum id concedatur:

etsi uxor ac liberi domi sint, mihi non licet

quacunque ratione ipsos adire nisi per magistratum,

cuius est admonere, corrigere, ac omnia tandem

peragere: sicque velle omnia dicebat magistratui

permittere, ut si triginta hie essent scortatores, nollet

vel unum admonere ut vitain immutet, verum id

tantum indicaret magistratui, cui omnia quae volumus

emendata sunt indicanda. Alii rursus, puto

Bernardum esse, qui aperte detonat in omnes exteros,

quos nequam asserit relegatos in exsilium,

non ut dicunt, ob verbum Domini, sed propter scelera

sua, quiaudent filios urbiset concionatores arguere.

Ego, inquit, hoc dico: si me rogos non tibi

responsum dabo, sed ad magistratum mittam. Henrichus

alia etiam via agit ne arguatur: indignum

157. 1) N. 142 et 154.

3 157—158 312

affirmant ac non ferendum, biblia ab aliis legi quam

a peritis, esseque gallica prohibenda, quandoquidem

et ipsae mulieres audent ipsa tractare ac concionatores

arguere, pro soliditate biblica. Planctum et

apparatum ilium mortuorum in funere iam restituit

in parte, acurget, forte sperans pro more emuncturum

se pecunias mortuorum nomine a mulierculis.

Dici non potest quo furore agantur, ut narrant non

vani fratres, quorum pars, inter quos Zebedaeus,

dum rogantur a nonnullis, deprecantur: ad id adigit

quod expedire non possit, nee recitari sine gravi

dolore. Morandus pro liber täte capillorum 2 ) velut

pro summa fidei contendit : iniquissime, perditissime,

et quid non, ait introductum ut velentur, in eversionem

libertatis. Interea ubi scelera regnant omnia,

dum posceret pius ut sceleris quondam admoneret,

respondit: admone tu si velis, ego textum

meum persequar. Imo et Marcurtius cum eo, dum

admoneretur super iniquitate, respondit monenti:

crepabis, tui quoque tecum, nee aliud fiet. Sancta

iam dicitur esse missa, sanctissimus et Gregorius,

qui tarn sancte et recte super sacramento altaris

scripsit, essetque congruum altare erigi in quo

vera cantaretur missa. Sane in hoc sunt omnes ut

odio nostri quidquid per nos Dominus egit evertere

contondant et omnia dissipare: nihil curant, corruant

omnia, offendantur omnes, modo suis indulgeant

affectibus. Sonerius in hoc erat ut omnes

coenam Domini accédèrent, quod quum facturos se

negarent pii, quod nihil commune *habere vellent

cum iis qui apertissime evangelium subsannant ac

verbum Andreae 3 ) vocant verbum Domini, stercus

caprinum Dei sermonem, a quibus vita et fide seiuncti

prorsus esse volunt, ut alia taceam non levia

quae merito conscientiam movere debent, nimirum

ad postulationem ecolesiarum nolle vel pastores,

quos ecclesia approbat, audire, tarnen fratribus insolentia

perseverantibus decreverat ipse vel solus ad

mensam ipsorum accedere coenamque cum illis celebrare,

tanta intempérie dominico ante diem nativitatis

omnes egerunt ac tam inique, ne dicam impie,

adeo ut sanguinarios diceres, ac sanguinis sitientissimos,

ut coactus fuerit sententiam mutare,

testatusque fuerit potius mortem se obiturum quam

participare cum eiusmodi, qui post coenam peractam

ubi damnassent omnes ut scelestissimos qui cum

tali coetu non fregerant panem, invitatis omnibus

ac subsannatis qui dicerent se non esse paratos ad

coenam, a qua vel in ipsa exhortatione neminem

2) ex ctdvmiana disciplina certis regulis adstrictorum.

(Il est deffendu aux femmes et filles toute frisure relèvement

et entortillement de cheveux) V. Gaberel hist, de l'Eglise de

G. I. 339. Buchat, V. 58. Kirchhofer, Farell. 238. Grenus,

fragments biographiques p. 4.

3) num. Zébedaei ad concordiam hortantis?

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!