07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

309 1539 IAN. 310

dos, qui ad praesentem causam nihil pertinent, omittamus.

Agendum mihi fuit cum fratribus quae esset

iusta ratio sacramenta Domini participandi : pi'o

confesso assumo extra ecclesiam noD esse eorum

usum, ut ipsorum dispensationem Dominus illic deposuit.

Rursus nee illud negari potest, esse piam

sacramentorum participationem ubi est ecclesia.

Nunc danda est ecclesiae definitio, quae praesenti

argumenta conveniat. Dico igitur illic esse ecclesiam,

ubi praedicatur doctrina qua velut fundamento

suffulta sustinetur. Utcunque etiam naevis aspersa

sit praedicatio, mihi satis est salvam et illibatam

habere fundamentalem doctrinam, quantum ad stabiliendum

ecclesiae nomen. Si ecclesiam mihi Genevae

concedis, quid fidèles prohibebit, quominus

sacramenta Domini participent? At ego palam sacrilegium

potius fore quam sacramentum pronunciavi,

si coenam Domini distribuèrent inter eos : nee

certe aliud nunc Tel sentio vel loquor. At huius

sceleris rei sunt cum ministris tantum ii qui indigni

accedunt: nam quum illis commissa sit dispensatio,

fidem ac prudentiam adhibere debent, ne promiscue

sacrum Domini mysterium exponendo profanent.

Hi, quia non discernunt corpus Domini, damnationem

sibi suam manducant. Piis vero quale datur

mandatum? Nempe ut se quisque probet, et sic

de pane illo edat, et de calice bibat. Qui ergo puram

habent conscientiam pravo aliorum abusu,

praepostera quoqne administratione, non arcentur,

modo secundum Domini institutionem praeeunte

verbo celebretur. Itaque qui me dissidere mecum

putant, nunquam assequuti quid vellem. Difficultas

mea in ministerio vertebatur. Isti, dum ministrum

a privato ecclesiae membro non distinguunt, misera

confusione et se et totum negotium involvunt.

Adde quod non hortor ad earn communionem qua

testentur bene compositam ecclesiam sibi videri, sed

qua tantum reverentiam Christi evangelio ac mysteriis

eius déférant, ne se temere ab ecclesia aliènent.

Argumenta et testimonia quibus haec sententia

satis superque roboratur, ad FaréUum et Zebedaeum

perscripsi: tibi indioasse sufficit, quod sine

causa excandescant boni viri, qui utinam veram pii

zeli regulam tenerent.

Novi nihil habeo quod tecum nunc communicem,

quum nondum rediit Bucerus qui oneratus, ut

spero, veniet.

Quum apud me adhuc literae istae iacerent,

tuas 8 ) quoque mihi frater meus reddidit, quibus

video te non secus atque alios fuisse affectum: neque

tarnen in praesentia per temporis brevitatem

atque occupationum turbas disceptare tecum longius

licet. Pauois tarnen admonebo, ut tecum iterum atque

iterum reputes qualis ecclesiae calamitas fuerit

3) deperditm.

in populo israelitico, quum aliis compluribus saeculis,

tum aetate Christi, neque tarnen unquam desierunt

pii aut circumeidere illic suos liberos, aut sacrificia

ritusque colebrare: ac ne Dominus quidem

ipse eiusque apostoli a sacramentorum participatione

abstinuerunt, quamdiu quidem Pharisaeorum improbitate

ac tyrannica saevitia non sunt impediti. Idque

merito: residebat enim illic foedus Domini, legis

doctrina utcunque locum retinebat, nulla erat

idololatria, impietas in hominibus erat potius quam

in ministerio. Ergo ecclesiae honore societatem

eiusmodi licet valde corruptam dignabatur. Causam

autem totam prosequi neque animus est, neque

necesse pu to. Non enim dubito quin eas partes

su8cepturus sit Faréllus. Quin etiam valde miror

adeo tibi obtusa videri mea argumenta, ut pungere

ducas, non perforare. Me certe non pupugerunt

modo, sed toto pectore constrinxorunt: proinde supervacua

est ista exhortatio, ne veritatem in conscientia

mea cuiusquam autoritate perimi patiar.

Quod coram Domino sentiebam, pure ac sine ambagibus

professus sum. Si quibus non probatur

mea sententia, viderint ii ne sine ratione frustra

reclament. Ego nunquam adducar ut schismatis

sim autor, donec ecclesiam plane a Dei cultu ac

verbi praedicatione defecisse cognovero. Haec festinanter,

atque adeo raptim subtexui. Buœerum

adhuc exspectamus. Ecclesia nostra utcunque se

sustentât. Operis mei editionem in altéras nundinas

differri necesse erit. 4 ) Haec est fides. Sturmius

et Gaspar te salutant. Yale. Dominus te

conservet. Argentorati 5. Ianuarii 1539.

157.

FARELLUS CAL VINO.

Calvinus tuus.

Genevae status rerum omnino deploratus. Ecclesia,

schdla, disciplina omnis et mores corruunt, pereunt,

evertuntur, ipsis ministris pessima quaeque molientibus,

quos singulos et nominatim traducit.

(Ex autoerapho bibl. pastorum Neocom. Epp. Farelli faso. I.

N. 33.)

Quam carissimo fratri Io. Calvino Christum

G-allis pure adnuncianti

Argentinae.

S. Gratulabar tibi prius quod procul ageres

\ 4) Opus lioc est Institutionis éd. IL, quae propter

I typographi tarditatem serius quam vohiisset proditwra erat.

20*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!