07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

303 EPISTOLJ

Suo Calvino quam carissimo in Domino

Argentorati.

8. Scripsi et multis, nee puto aliquid superesse,

nisi forte post abitionem nuncii literas Conzeni

exciperem, quibus testatur gratissimas meas fuisse

respondetque amicissime. Zebedaeus ') saricte affirmât

vultum, yocem, gestum et quidquid erat in nomine

mire propensum in nos animum prae se ferre,

idque certe credo. Sed quanto felicius literae ceciderunt

apud Conzenum, tanto infelicius apud Paderium.

Egi apud Viretum ut urgeret negotium, et

nunc apud Grynaewm ago. Istic non est quod adnitar

quum sciam, rem cordi esse quam maxime,

ac rursus te praesente quis alium velit hortatorem?

Sed res supra quam credi potest maturam expetit

actionem: quo plus differtur, eo plus malorum secum

affert. Sonerius miserrime dilaniatur. Tuae

literae ipsi plurimum obfuerunt. Yarie a variis acceptae.

Sed habes fratrem a quo omnia: nimirum

tandem indicatum, et id satis clare, migrandum sibi

fore a Gymnasio, nescio an ex urbe. 2 ) ' Sic potes

intelligere quam sint dissipanda, imo dissipata omnia.

Mederi qua possit via, novit Dominus: tarnen

piorum est modis omnibus contendere, turn precibus

tum alias. Non dubito te tuo in re hac fungi

officio. Quod ut instantius perficias rogo. Nos omnia

impetrasse apud senatum, puto te intelligere.

Sed id superest ut fiat. Ooenas celebravimus duas,

alteram die dominica, alteram die nativitatis, neutram

eo qui decet ordine, nee reverentia et honestate.

Priorem ego dominico, quae famulis porrigebatur,

quae paulo fuit compositior secunda. Sic fuit

miser populus formatas ut redire non possit. Pestes

quae nos vexant ac turbant anathemate sunt

peroussae. Capunculus quid diceret nesciebat. Sunt

et pauci non per ostium ingressi. Causam Domino

committimus. Quam est necessarium ecclesiam restitui,

ut addecet, doctrina et disciplina. Zebedaeus

admissus fuit in pastorem Orbanum. Comes iam

Bernae egit mensem. 8 ). Viretus solus totum Lausannae

nunc onus gestat. Legit et concionatur in

dies. Sic feriatur in primo anno 6uarum nuptiarum.

4 ) Liberatus est nuper vinctus qui tristem

154- 1) Andreas Zebedaeus ex Flandria oriundus, pastor

Orbae nuper admissus, Conzeni literas FareUo attulis.se vvdetwr.

De eo vide Mem. de Pierrefleur p. 186.

2) Sonerius rêvera a Senatu sub finem Decembris

1538 munere abdicatus et urbe pulsus fuit.

3) Beatus Comte pastor Lausannensis apud Senatum

Bernensem accusatus aliquod tempus m vmculis egit, sed

causa cognita mense Augusto 1539 honorifice restitutus est.

A. 1546 munere se abdicavit etstudiis se dédit medicis. Buchat,

V. 122, 297. Caeterum de ilia captivitate hie loqui

FareUum, affirmare non ausimus. Vide infra N. 183.

4) Hoc ipso anno 1538 duxerat Elisabetam Tortus

Orbanam quae obiit a. 1546.

Ï 154—155 304

egit vitam pane tantum et modica sustentatus aqua.

Tantam fert esse inhumanitatem ut nisi post seoundam

post meridiem ieiunium non frangant: pareissime

datur aqua, panis adhuc parcius. Mirum omnes

non perire. Servat suos Dominus. Vix posset

quis referre ut agatur cum Ludovico Gratianopoli.

Scis quamdiu egerit in vinculis ob literas imprudenter

redditas. Sunt et alii non pauci. Quae vel

saxea frangi pectora tanta miserorum calamitate

debeant? Qui possunt christiani censeri qui non

affioiantur, ac patrem orent, ac pro viribus non iuvent

ita omni humano destitutos auxilio? Ages pro

viribus ut ipsis succurratur. Sonerius multa refert

se impetrasse: quod et alias dicebat, verum nihil

experimur. Dominus suis adsit. Vale bene ac salvere

iubeto omnes, Capitonem, Bucerum, Sturmium,

Fimum, Machartum, Staynerum, Casparem, et alios

quos optarem festinare ad opus Domini. Neocomi

27. Decembris 1539. 5 )

155.

Parellus tuus.

LES MINISTRES DE GENÈVE AU SÉNAT.

Ils se plaignent d'être en butte à des calomnies

de la part de gens qui les traitent d'infidèles et de

papistes. Ces calomnies ayant trouvé de l'écho jusque

dans le sein du Conseil, ils demandent des explications,

Us exigent qu'on les mette en présence de ceux

qui les accusent et finalement ils offrent leur démission.

(Archive! de Genève. Pièces historiques. — Knchat, V. 512

et Buiv.)

Magnifiques Seigneurs, nous avons tousiours

estime que fussiez certains de la fidélité de nous en

nostre ministère evangelique et que ne vouldrions

iamais dire ne prescher chose auloune que ne fussions

bien certains qu'elle seroit réglée par la parolle

de Dieu. Et ce pensions nous tant parce que

les magnifiques Seigneurs de Berne vos bons amys

et combourgeois nous avoient reputez et reputent

telz ainsy quo bien avoient cogneu, et a la vérité

telz sommes nous. Que par ce aussy qu'a ceste fin

avons este demandez par vos seigneuries. Nous

5) Quum iam ex supra dictis evidentissime appareat

hanc epistolam a. 1538 fuisse scriptam, hic satis habemus

monuisse turn temporis novum annum a nataUbus Domini

auspicandi morem obtmuisse apud plerosque.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!