07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

279 EPISTOLAE 149—150 280

ceret. Nostri 4 ) in disciplinae instaurationem magno

conatu sed dissimulanter incumbere pergunt, ne si

intelligant improbi, inter ipsa principia impedimentum

afferant. Si quis tolerabilis ordo constitutus

hie fuerit, bonam eius ad vos traducendi viam prospicio,

si communi fratrum deliberatione primo conrentu

petatur. Sed hoc dispicietur ante annum

vertentem. Spes enim nulla maturioris successus

se mihi ostendit. Nam si conventus post hyemem

iinpetrabitur, cuius spem nobis fecerunt illae Sulzeri

literae, aliis rebus destinabitur. Nisi forte a

concordia ad ecclesiasticum ordinem transitus fiet.

Yideor mihi subolfacere quae causa Morandum

et Marcurtium Bernam traxerit. Quia experiuntur

quod non providerunt, 5 ) ut se citra levitatis notam

libèrent causabuntur nimiam erga se malignitatem

eorum qui causam nostram fovent. Simul tarnen,

nisi fallor opinione, stringent stylum suae accusationis

in totam Genevatium nationem. Ita novam

sibi sedem quaerére necesse habebunt. Faxit Dominus

ut alio quovis se potius exonèrent -quam in

vestram viciniam. Si haberemus hie idoneos qui

possent accessu tales pestes arcere, ego potius mea

manu illuc usque truderem, quam vos obiicerem

tanto periculo quantum imminere vohis cerno, si ad

vos irruperint. Nos primam in ecclesiola* nostra

coenam secundum loci ritum celebravimus, quam

singulis mensibus instituimus repetere. 6 ) Capito et

Bueerus te ac fratres omnes nostros iusserant amicissime

suo nomine resalutari, quorum hie longam

atque hoc tempore anni molestissimam suscepit profectionem.

Ad Landgravium concessit, illinc in

Saxoniam usque perrecturus. Oum Landgravio, civitatibus

quibusdam liberis, Luthero et Saxonibus

causam habet tractandam de bonis ecclesiasticis,

quae cupiunt revocare in legitimum usum. Dedi

ei ad Philippum 7 ) literas, quibus rogavi ut me certiorem

suae sententiae faceret. Articulos duodecim

addidi, quos si mihi concédât, nihil ultra possim ab

ipso aut Luthero hac in re exigere. Si quid accipiam

responsi tecum mox communicabo. Adeo festinanter

scripsi ut retinendi exemplaris facultas non

fuerit. Germania rerum novarum exspectatione

trépidât. Si de ducatu Gueldrensi 8 ) armis decernetur

cum duce Clivensi, periculum est ne nostri

in causam oblique pertrahantur. Quis nobis calculus

cum Oporino fuerit, ex eius Uteris intelliges.

4) scü. GaUi Argentoratenses.

5) sail, se unanimi omnium favore exceptum vri. Factio

calviniana iam turn varia moliebatur et Genevae et Bernae

ef. Kampschulte I. 347 seq.

6) Zwiekius BuUingero 9. Nov. 1538.

7) Melanchtonem. Deperditae sunt sieut et duodecim

articuli UM de quibus mox.

. 8) Bänke, deutsche Gesch. im Zeitalter der Ref. IV.

141. Ed. 3.

Grynaei mens fuit, ne vinum in rationem veniret,

quod ~& se sumpseramus. 9 ) Ego tarnen quum vidi

Oporinum sponte non eo inclinare hiscere nolui.

Tu Septem hebdomadas et biduum apud eum vixisti,

ego menses duos et circiter duodecim dies. 10 )

Quod 1 ') citra notabilem tuam iacturam factum iri

puto, sie partiemur. Ego quinque coronatos, tu

quatuor solves. Octo coronatos dederamus a Balthasare.

n ) Unum qui ex communi peeunia restabat.

Tu sex de tuo numoraveras, ego unum. Ita

abs te profecti erant decern ac dimidius. Recepisti

per fratris manus quinque. Quatuor impensi sunt

in victum. Sesquicoronatum adhuc debeo, quem

solvam simul atque licuerit. Hie, nisi volim fratribus

esse oneri, de meo vivendum erit. Antea tibi

très florenos et dimidium debebam. E qua summa

subducendum erit quod equi domino pretium locationis

persolvi ac dimidium eius quod numoravi

matronae a qua lectum habueramus. Sunt I8 ) autem

solidi basilienses plus minus viginti. Equus

enim sedeeim solidis ac dimidio constitit. Quos in

nepotem tuum sumptus feceram reeepi, exceptis solidis

circiter decern, quos missurus erat mihi Claudius.

Erat enim abunde, unde summam tantulam

conficeret. Nescio quid obstiterit. Td dico ne me

existimes nihil récépissé. Yale, frater mihi dilectissime,

cum fratribus nostris omnibus, quos tecum

Dominus servet incolumes. u )

Tuus Oalvinus.

Sed quid de ludicro hombardarum certamine

audio ? quod in ludibrium totius viciniae ursum I5 )

esse narrant. Quanta, obsecro, impudentia? Scilicet

non satis ubiquo odiosi sunt, nisi novam ex

qualibet stultitia materiam captent. Sic Dominus

hostes suos vel in frivolis ac nihili rebus excaecat.

Migrabo intra biduum ad aedes Buceri. '9)

Has literas servavi decern dies dum non offertur

nuncius.

9) because he had bestowed it himself.

10) Quum fere constet C. et F. initio mensis Iunii Basüeam

vernisse, sequeretur medio mensis Augusti Mum iam

concessisse Argentoratum. Sed notes oportet ttlum non de

statione sua BasUeensi computum mire, verum de tempore

quo apud Opormum commoratus fuit, cuius neque initium

neque fmem novimus.

11) which I think will amount to less than the heavy

expense which you anticipated.

12) Balchazai- had given us eight crowns?

13) I have.

14) FarèUus addidit: Argen, mense Octob. 1538.

15) Cod. Ill etc. versurn.

16) Haec et sequentia in tergo chartae.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!