volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
07.06.2013 Views

275 EPI8T0LAE 148-149 276 eorum manibus accipere, turn etiam cum tanta hominum colluvie participare. Mihi cum Capitone nihil fuit in hac re dissensionis. Summa haec fuit: Tantum debere inter Christianos esse odium schismatis, ut semper quoad licet réfugiant. Tantam ministerii ac sacramentorum reverentiam esse oportere, ut ubicunque exstare haec cernunt, ecclesiam esse censeant. Quando igitur Domini permissu fit, ut per illos, qualescunque tandem sint, ecclesia administretur, si ecclesiae signa illic conspiciunt, satius fore si non se a communione aliènent. Nee obest quod impura quaedam dogmata illic tradantur : reliquias enim ignorantiae vix ulla est ecclesia quae prorsus nullas retineat. Nobis sufficit, si doctrina qua ecclesia Christi fundatur, locum habeat atque obtineat. Nee illud nos remoratur, quod legitimus haberi pastor non debet, qui in locum veri miriistri non tantum ii-repserit fraudulenter, sed nefarie irruperit. Non enim est cur se privatorum unusquisque istis scrupulis implicet : sacramenta cum ec- .clesia communicant: per eorum manus -sibi dispensari sustinent. QuOs eum 6 ) tenere locum intelligunt, iure an iniuria, quanquam ad ipsos pertinet, de eo tamen indicium suspendere usque ad legitimam cognitionem possunt. Itaque etiam si eorum ministerio utantur, non tamen periculum erit, ne aut agnoscere, aut approbare, aut ullo pacto ratüm habere videantur. Sed hoc usu patieritiae suae testimonium reddunt, dum scilicet eos tolerant, quos servant 7 ) solenni iudicio damnandos. Initio bonos fratres detrectasse nee mirum est, neque nobis displicet. In eo siquidem fervore animorum quern necesse fuit tunc ebullire, nihil aliud quam Christum scindere fuisset. Deinde ambigebant adhuc quorsum tempestas vergeret, quae tunc omnia permiscebat. Institit postea de se agere, sed tanta contentione, ut yideretur nunquam desiturus, donee extorsisset quod petebat. Cur negaromus, erat manifesta ratio. Nam a ministro penes quern dispensatio est sacri huius mysterii, prudentia in delectu habendo requiritur. Ad hoc, non obscure approbat eorum ministerium, si quis eorum collegium non repudiet. Postremo quum hue quaestio recideret, satiusne foret cedere quam recusare, hoc dilemmate urgebamus: si officium rite faceret, primo quoque die sequuturum exsilium, 8 ) si non faceret, flagitium esse quod nulla compensatione admitti fas esset. Verum quum admonitus fuisset a me firmius obtentum quaeri, facile pvaecidit quidquid illud erat. Experti sumus quam difficile sit eos moderari, qui inani sapientiae opinione desipiunt. Quum omnes tempus hoc alieriissimum iudicarent tractandae fratrum causae, Do- 6) enim edd. 7) sentiant edd. 8) exitum edd. minus spem omnem superavit. Impetratum quidquid petiimus. Videbatur initio Sonerius aegre ferre, quod exigeretur confessionis formula: putabat hoc uno debere nostris satisfieri, quod a se edocti essent. Postea tamen non adeo reclamavit, atque etiam qualem conscripsi eorum nomine, sine controversia approbavit. 9 ) Yereor ne tibi plurimum facessat negotii is cuius partes sunt te iuvare: sed patiendo tandem eluctaberis. Quaeso te, mi frater, in tanta temporum iniquitate, animum adiicias ad retinendos omnes, qui utcunque tolerabiles fuerint. De caeremoniolis effice apud fratres, ne eadem certent cumUrsinis ,0 ) pertinacia. Ita fiet ut omnia nostra sint, nos ab omnibus liberi, servi simus pacis et concordiae. Multa si praetereo quae necessaria erant, eo fit, quod literae tuae nondum a Capitone, cui legendas dederam, mihi redditae sunt. Dominus te servet, ac spiritus sui robore ad omnia sustinenda roboret, frater mihi in Domino dilectissime. Admonet tua pro me sollicitudo, ut tui curam vioissim tibi commendem. Valde enim attritum sibi te videri omnes narrant. Quaeso atque obsecro, mi frater, sic de aliis cogita, simul ut memineris quam sis ecclesiae Christi adhuc necessarius. Saluta millies mihi fratres omnes qui tecum sunt, Viretum, etiam Franciscum et Iacobum quum ad eos scribes. Capito, Sturmius, Firmius te peramice salvere iubent. Argentorati 24. Octobr. ' ') Leges quae invitum ac reluctantem scribere coegit Sonerius ad Genevenses. Intelligis quid celandum sit in his meis ad te Uteris. ,s ) 149. CALVINUS FARELLO. Qui occasione nuptiarum Grynaei congregari debuerat conventus Turicensium, Bernensium, aliorum, locum non habuit, pluribus Buceri de concordia cum Lutheranis ineunda satagentis mdustriam improbantibus. 9) Tota haec de Sonerio pericopa pavio obscurior. Fueruntne haec inter C. et ipswm per literas tractate an coram (Vide not. tut.)? Be guanam loquitur confession«? TJtru/m de iBa Genevensi, an de aligna ab Ârgentoratensibus proposita, scüicet Sonerio ad eos se receptwro? Sic Ruchat, V. 100. Caeterum Genevam evm m. Décembre reUguisse iam supra diximus. 10) i. e. Bernatibu8. Edd. vioinis. 11) FareUus add. 1538. 12) Hoc P. S. àbest ab impressis. Innuit fortasse Ep. N. 143.

277 1538 OCTOBR. 278 Ipse morbo détendus non adfuit. Faretto autor est ut in suo cum Bernensibus commercio cautius de Conzeno loquatur, et omnino circumspecte in omnibus agat. Genevae novi ministri experiuntur qualia non providerunt. Bucerus negotia ecclesiastica per Germaniam persequitur. Bationes C. cum Farello init de communibus impensis Basileae factis iuste dispertiundis. (Ex autographo bibl. Q-enev. Ood. 106, fol. 20 coll. o. apographs Cod. Ill, fol. 13. Arch. Bern. Bpp. VII. p. 277. Simleri vol. 45 et vers, anglica Tom. I. p. 65.) Carissimo fratri Farello Neocomensis ecclesiae ministro fideli. ') Gratia tibi et pax a Domino. Ego vero magnopere gaudeo Grynaei nuptias sub id tempus incidisse quo te tot ac tam graveB causae necessario dorai retinerent. Neque enim is fuit conventus qui sperabatur et nostri post biduum redierunt. Scilicet subolfecerunt Tigurini quid agitaret Grynaeus. Itaque polliciti se adfuturos, ad diem dictum curarunt \it veniret sua excusatio. Postea quum propius urgerentur ad conventum eius spem omnino praeciderunt. Dolendum est bonos alioqui ac cordatos viros non maiore publicae pacis studio affici. Neque enim hoc illis curandum erat ut pia inter se conspiratione cohaererent, sed haec quoque cura pertinebat ad eorum officium ut aliis ecclesiis bene secum, ac sibi vicissim bene cum illis conveniret. Peccet sane Lutfierus, a quo mihi non satisfieri ingenue ipse fatcor. Sed quid tandem fiet si destinato studio certamus utri alteros peccando superent? Deinde Bucero sunt non mediocriter iniurii de quo nihil boni suspicari sustinent. Postremo ut omnibus causae partibus sint superiores, in actione tarnen ipsa delinquunt. Cur enim coetus adeo reformidant? Si quid in Bucero reprehensions dignum vident, ubi convenientior eius admonendi locus? Sed ego haec frustra apud te, qui mecum ea déploras, corrigere non potes. Bernâtes, quia sperabant brevi conventum, magis putarunt expedire, si neque ipsi intéressent nuptiis, ne quid seorsum agitasse viderentur. Itaque ipsi etiam excusarunt. Ego nisi in mortem proiicere me voluissem, eo tempore committere corpus itineri non potui. Corripuerat me pridie quam migrandum foret ita vehemens diarrhoea, ut intra diem unum prope confectus me aegerrime in quiete sustentarem. Bene ergo cecidit quod te non frustra fatigasti. Colloquium quod narras 2 ) tibi fuisse cum consule, omnino detrectandum non fuit. Quanquam 149. 1) FaréUMS adscripsit: mense Octobri 1538. 2) N. 145, not. 14. ex eo parum me voluptatis cepisse fateor. Multa enim video mala quae inde timere, quid boni sperare debeamus non video. Idem in eius verbis animus quem hactenus experti sumus apparet. Aut enim insectatur, aut ubi non est graviori accusationi locus illudit suo more figurate, carpit ac mordet. Deinde istud parum caute abs te factum est, quod quum ad Conzeni mentionem ventum foret, impendio liberius stomachum tuum effudisti. Quantum vereor ne haec tua conquestio, utcunque iustissima sit, magnum nobis det incommodum. Alia tarnen quae urebant hominis animum adeo non sine fructu excusata esse confido ut hoc quoque de Conzeno placidiore animo transmitti potuerit. Quod superest, si nos très s ) audis, ulterius posthac in ipso conveniendo perges, et quantum se dabit occasio in eius familiaritatem te insinuabis. Non poterit tam astute agere quin multa audias quae scire nostra retulerit. Ipse vicissim abs te audire multa cogetur, quibus animus eius vel emolliatur aliquantum, vel frangatur. Quid dioendum sit aut tacendum, quae cuiusque rei tractandae ratio, ridiculus sim si admoneam. Ipse ex longo et interiori usu nosti hominis ingenium. Optima causae nostrae defensio in veritate posita est, a qua si abducere te coner, nihil efficiam. Si Dominum credimus innocentiae vindicem, quando non destituimur apud eum optimo i conscientiae testimonio, hoc unico praesidio contenu simus: nunquam enim consulam ut obliquas artes captemus, quae sunt in inalis causis subterfugia. Tantum ne a nobis negligantur opportunitates, quae a coopto sincere agendi cursu nihil nos impediant. Ut rationem nostri seponamus, magno tarnen lucro apponendum fuerit, talem virum plurimis Christi servis restituisse, a quibus eum magno ecclesiae incommodo falsae improborum delationes alienarunt. Denique, ut illum nee tibi nec illis plane concilies, hoc tarnen ipsum conducet, si te amicum exhibueris. De Conzeno mirum quam belle polliceatur etiamnum Sulzerus. Scribit enim non esse dubitandum quin libenter iam in conventum sit consensurus ac sequestris causam permissurus, ut in soudain concordiam redeatur. Hoc mihi in actione Buceri displicet, quod nimia rigiditate nos peccasse confitetur. Tum subiungit: sed ubi meliores? ubi doctiores? etc. Mallem parcius laudaret, sine ulla vitii nota, ne hanc ille solam arripiat in qua videatur sibi habere victoriam. Ex8pecto ex literis fuis proximis longam historiam eorum quae in conventu vestro turn agitata tum etiam transacta fuerunt. Laetissimus audirem aliquid receptum, quod ad formandam ecolesiam fa- 3) Galvinum puta, Bucerum et Gapitonem. B. G. Ugisse videtur nostros (our friends). 18*

275 EPI8T0LAE 148-149 276

eorum manibus accipere, turn etiam cum tanta hominum

colluvie participare. Mihi cum Capitone

nihil fuit in hac re dissensionis. Summa haec fuit:

Tantum debere inter Christianos esse odium schismatis,

ut semper quoad licet réfugiant. Tantam

ministerii ac sacramentorum reverentiam esse oportere,

ut ubicunque exstare haec cernunt, ecclesiam

esse censeant. Quando igitur Domini permissu fit,

ut per illos, qualescunque tandem sint, ecclesia administretur,

si ecclesiae signa illic conspiciunt, satius

fore si non se a communione aliènent. Nee

obest quod impura quaedam dogmata illic tradantur :

reliquias enim ignorantiae vix ulla est ecclesia quae

prorsus nullas retineat. Nobis sufficit, si doctrina

qua ecclesia Christi fundatur, locum habeat atque

obtineat. Nee illud nos remoratur, quod legitimus

haberi pastor non debet, qui in locum veri miriistri

non tantum ii-repserit fraudulenter, sed nefarie irruperit.

Non enim est cur se privatorum unusquisque

istis scrupulis implicet : sacramenta cum ec-

.clesia communicant: per eorum manus -sibi dispensari

sustinent. QuOs eum 6 ) tenere locum intelligunt,

iure an iniuria, quanquam ad ipsos pertinet,

de eo tamen indicium suspendere usque ad legitimam

cognitionem possunt. Itaque etiam si eorum

ministerio utantur, non tamen periculum erit,

ne aut agnoscere, aut approbare, aut ullo pacto ratüm

habere videantur. Sed hoc usu patieritiae suae

testimonium reddunt, dum scilicet eos tolerant, quos

servant 7 ) solenni iudicio damnandos. Initio bonos

fratres detrectasse nee mirum est, neque nobis displicet.

In eo siquidem fervore animorum quern necesse

fuit tunc ebullire, nihil aliud quam Christum

scindere fuisset. Deinde ambigebant adhuc quorsum

tempestas vergeret, quae tunc omnia permiscebat.

Institit postea de se agere, sed tanta contentione, ut

yideretur nunquam desiturus, donee extorsisset quod

petebat. Cur negaromus, erat manifesta ratio. Nam

a ministro penes quern dispensatio est sacri huius

mysterii, prudentia in delectu habendo requiritur.

Ad hoc, non obscure approbat eorum ministerium,

si quis eorum collegium non repudiet. Postremo

quum hue quaestio recideret, satiusne foret cedere

quam recusare, hoc dilemmate urgebamus: si officium

rite faceret, primo quoque die sequuturum

exsilium, 8 ) si non faceret, flagitium esse quod nulla

compensatione admitti fas esset. Verum quum admonitus

fuisset a me firmius obtentum quaeri, facile

pvaecidit quidquid illud erat. Experti sumus

quam difficile sit eos moderari, qui inani sapientiae

opinione desipiunt. Quum omnes tempus hoc alieriissimum

iudicarent tractandae fratrum causae, Do-

6) enim edd.

7) sentiant edd.

8) exitum edd.

minus spem omnem superavit. Impetratum quidquid

petiimus. Videbatur initio Sonerius aegre ferre,

quod exigeretur confessionis formula: putabat hoc

uno debere nostris satisfieri, quod a se edocti

essent. Postea tamen non adeo reclamavit, atque

etiam qualem conscripsi eorum nomine, sine controversia

approbavit. 9 )

Yereor ne tibi plurimum facessat negotii is cuius

partes sunt te iuvare: sed patiendo tandem

eluctaberis. Quaeso te, mi frater, in tanta temporum

iniquitate, animum adiicias ad retinendos omnes,

qui utcunque tolerabiles fuerint. De caeremoniolis

effice apud fratres, ne eadem certent cumUrsinis

,0 ) pertinacia. Ita fiet ut omnia nostra sint,

nos ab omnibus liberi, servi simus pacis et concordiae.

Multa si praetereo quae necessaria erant, eo

fit, quod literae tuae nondum a Capitone, cui legendas

dederam, mihi redditae sunt. Dominus te servet,

ac spiritus sui robore ad omnia sustinenda roboret,

frater mihi in Domino dilectissime. Admonet

tua pro me sollicitudo, ut tui curam vioissim

tibi commendem. Valde enim attritum sibi te videri

omnes narrant. Quaeso atque obsecro, mi frater,

sic de aliis cogita, simul ut memineris quam

sis ecclesiae Christi adhuc necessarius. Saluta millies

mihi fratres omnes qui tecum sunt, Viretum,

etiam Franciscum et Iacobum quum ad eos scribes.

Capito, Sturmius, Firmius te peramice salvere iubent.

Argentorati 24. Octobr. ' ')

Leges quae invitum ac reluctantem scribere

coegit Sonerius ad Genevenses. Intelligis quid celandum

sit in his meis ad te Uteris. ,s )

149.

CALVINUS FARELLO.

Qui occasione nuptiarum Grynaei congregari debuerat

conventus Turicensium, Bernensium, aliorum,

locum non habuit, pluribus Buceri de concordia cum Lutheranis

ineunda satagentis mdustriam improbantibus.

9) Tota haec de Sonerio pericopa pavio obscurior.

Fueruntne haec inter C. et ipswm per literas tractate an coram

(Vide not. tut.)? Be guanam loquitur confession«?

TJtru/m de iBa Genevensi, an de aligna ab Ârgentoratensibus

proposita, scüicet Sonerio ad eos se receptwro? Sic Ruchat,

V. 100. Caeterum Genevam evm m. Décembre reUguisse

iam supra diximus.

10) i. e. Bernatibu8. Edd. vioinis.

11) FareUus add. 1538.

12) Hoc P. S. àbest ab impressis. Innuit fortasse Ep.

N. 143.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!