07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

267 EPISTOLAB 145-147 268

primis illis uteris, idque iam exspirasse quod continebant.

Nam non is erat sensus ut me hue reciperem

futurus concionator, nisi quoad usque composita

essent dissidia et odia quibus urbs tumultuabatur,

et vobis essent ministri reeonciliati. Nunc

vero postquam nulla spes est ut vobiscuin iredeant

in gratiarn, iudico me iam nulla in re illis urgeri

uteris. Quod si mibi principes imperarent, non ausim

quideni detrectare et illorum iussa aspernari,

tametsi probe mihi conscius sim meac tenuitatis,

neque videarn qua ratione hie queam subsistere.

Vos igitur oro ut omnia in mcliorein partem interpretemini,

et ubicunque fuero, sive apud vos, sive

alibi ubicunque gentium, me vestrum et ad omnia

in gratiarn vestri paratissimum existimate.

Postquam sic peroravisset rediit laetissimus,

et ut videbatur pauca admodum improbans eorum

quae illic agebantur et quae prius improbaverat, nihil

obscure probans, *spei bonae plenissimus. Vides bonos

viros, modo damnant, modo probant-. Audio

alias rursus literas praefecto missas quibus iubetur

iterum Mo. admonore ut eo concédât, quod si nolit,

non cogère 21 )

Tandem cum uxore et domicella quadam multo

equitatu Genevam adiit, ut ferunt. In conciohibus

omnia quae conati sumus erigere, evertere student.

Interea unum uni et aliud aliis dicunt. Ioannes

Cornes amarissime nos taxabat quod accepta pecunia

ut Lausannam peteremus ludentes .... alio concessimus.

Ad Columbariam usquè venit ut suum

effunderet virus. Literas Marcurtii et potissimum

huius urbis remittes. Cuperem et postremam figuram

hebraeam cum libello super ea edito. Si bonus

esset faber vellem ut malleum similem isti quem

refeceram emeres ac mitteres: nam hic omnia sunt

erigenda, nihil prorsus est non dissipatum. Oollega

sese adformat pro viribus, Dominus gratiarn addat.

146.

FARELLUS GRYNAEO.

Goraldi mors, Liberteti letalis morbus, Genevae

de Gymnasio lucta partium, etiam Neocomi turbae, ubique

tristia et dubia; meliora orando potius quam sperando

occupanda.

(Ex autographo bibl. pastorum Neocomeuaium, Farell. fascic.

I. N. 30. Exstat quoque ap. Siralerum vol. 45 et in bibl. civ.

Tarie. B. 217, p. 86.)

21) Seqmin&ur nonnuUa in quibus enucleandis frustra,

desudavimus.

Et pio et erudito Simoni G-rynaeo cum primis

observando

Basileae.

S. Gratia et pax a Deo. Galvinum quum sperarem

tuis nuptiis ades.se, scribebam ad eum quae

cupiebam vobis nota. Nam invitus hic detinebar a

fratribus, qui sane iusta moti ratione non passi sunt

me abesse a conventu, quamvis priusquam omnia

perlicerentur impetrarim ut Choraldum inviserem

una cum Vireto: sod dum sumus in via eo d[ie]

quo Orbam intramus et moritur et sepelitur, non

sine omnium moerorè, siquidem omnes propensi in

ipsum erant. Vereor no fratri contigerit quod apud

pontificios Romae fit: ') nempe qui non aliter looa

occupant ac concionantur quam illi sacerdopes] ventris

gratia, sublatos student eos a quibus polluntur,

vel quorum loca ambiunt. Ouculae an hoc tribuerim,

vel potius quod non cooperunt in Choraldo hominum

vitae insidiari. Alius item frater nobis periit

valde pius. Christophorus tantum non periit:

vix post gravem decertationem cum morte potest

respirare. Quo sublato actum esset de ecclesia cui

praeest. Quum duo illic ministrarent additus est

tertius doctorculus qui neque natare neque literas

novit nisi vanas et nihili voces quibus clara obducit.

Is per zizania non eradicanda docobat ebrios,

scortatores, adulteros et id genus, a magistrate non

puniendos. Et haec licet impune docero, quia doctor

et sine consensu et examine classis suae est introductus.

Hunc iuvenem 2 ) nosti vere pium ac

recte initiatuni in unguis, per quern iuventus probe

instituebatur Genevae, ut multa liceret sporare. Sed

funis exagitati ministri, dum in alios saevire pro

voto non possunt, totis nervis conati sunt exturbare,

praecipitandum in lacum aientes, et interea

rasum impium, perdentem prorsus iuventutem, quum

sit omnino sine Uteris, approbant, ut. gymnasium,

ubi sunt solertissimi iuventutis formatoics, quos

nesciasmagis coinrnendesa pietate vel doctrina, perdant

ac dissipent. Sed audi verum testem omnium

qui nee in causa propria ausit aliud quam verum

loqui. s ) Lausannae res melius habent, quamvis ob

offendicula nihil minus speraretur. Illic et ministri

probe conveniunt, ac qui docent literas et linguas,

non secus quam olim nobis Genevae contigit. Nos

hic pergimus satis unanimes, licet turbent nonnulli

ministerio privati etiam magistrates autoritate, quos

armant in nos amici et interea queruntur se pati

14Ö. 1) Si quid videmus, suspicatur Coraldum veneno striatum.

Cf. 145.

2) Nempe eum qui hanc epistolam ad Grynaeum deferebat.

3) De turbis circa Gymnasium Genevense turn tempore

motis quae hie obscurius tractantur v. Bétant notice sur le

College de Sive p. 11. Kampschulte p. 348.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!