07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

265 1538 OOTOB. 266

Hoc scio ipsum modis omnibus laborare ut nos traducat.

De Conzeno aliud non puto scripsisse, quam

quod dixi apud Consulem. u ) Quid frater egerit

cum Oporino non novi, nee est quod te angas mea

causa. Tantum cura bene lit valeas. Nihil prorsus

audieram de Anglia. Si vera sunt quae scribis,

16 ) est quod Deo agamus gratias. Vicentiae fertur

egregie [Capunculus] concilium exspectare, imo

peragere. Sed id non ita movet sicut id de nonnullis

iussis cedere loco per magistratum, postquam a ministris

declarati sunt indigni, qui nos traducunt

et bilem movent. Fratres vocant novos papas, et

id genus alia agunt indigna. Glandineus ii sunt et

Alexander, I6 ) qui, quum olim gladiis in se concurrerent

hostes, diu persévérantes, nunc conveniunt

ut ecclesias turbent. Quam est necessarium ut disciplina

ecclesiae restituatur, alias praeter motus nihil

sumus habituri. Expertus tecum surda molimina,

nescio quid vereor ut alio ad opem récurrentes

ipsos faciamus voti compotes. O ambitio, quid

tandem monstri paries! Caspar hie noluit haerere,

sed ut magis in unguis formaretur istuc voluit descendere.

Is poterit referre ut gymnasium [evertere'],

ac rasum, qui contra ea quae dudum statuta erant

iuvenes extra collegium perdit non docet, firmare

student, qui per ostium non intrarunt. Plura ex eo

audies quam velis. Nou est quod ipsum tibi commendem.

Sed valde a fratribus mihi iniunctum

fuit, ut Himbertum hunc tibi commendem, et maxime

quum adolescens sit optimae spei, sed exiguarum

virium. Si quid possit auxilii habere ut sua résumât

studia et, ut est animatus, possit in Uteris pergere.

Iubebant ut ad Capitonem et Bucerum scriberem

huius gratia. Sed quid opus est uteris te

praesente? Quaeso ergo, si qua ratione possit stabiliri

ecclesiae disciplina et tot ruinis mederi: olfacimus

amicos nostros quod agunt nobis [asscribere~]

quum longissime absimus, non solum ab ipsorum

actione, imo ne cogitamus quidem. Scelestos et indignos

ministerio armant in nos, ac maxime commendant.

In Alexandro deprehendebamus ipsas voces

et verba cuiusdam. Aiunt Pringinum fabulae

servire. At quid te eneco his quae finem non habent?

Vale igitur optime, valetudinem studiosius

cura, sic te attempera ut. intempestive nihil agas

unquam unde detrimenti patiaris aliquid. Sperabam

te Basileam concessurum, ") ideo scribebam ad te

quae cupiebam fratribus indicata super quibus con-

14) Antequam munus Neocomi adiret, Bernae fuisse

videtur, ibi magistratus favor em sibi concüiaturus. v. Ki/rchhofer

II. 9.

16) scilicet in epistola quadam nobis deperdita.

16) Claude de Glantmis, pastor in oppido Tavannes;

Alex. Le Sei in vico 8. Aubin. Herminj. III. 276. 346.

Buchat, V. 134.

17) Ad nuptias Grynaei (vide sequentem).

suleretur quum maturum omnia poscant consilium.

Sed dum abes puto nihil actum fuisse, neque literas

inspectas: nescio an expediret ad fratres omnes

qui ministrant scribi, ne moverentur, sed pergant

strenue in opere Domini: nam aliqui videntur propemodum

remittere animum et alio intendere. Verum

id per quern fiet apposite, nescio. Per quemcunque

fiat, non exsequetur sine calumnia, idque

potissimum si tu egeris. Hie haereo. Dominus quod

optimum est inspiret. Tu cum piis dispice, ac si

quern noveris Orbanae ecclesiae idoneum, subindica.

Salutabis patres omnes, praecipue Capitonem, Bucerum,

Sturmium, Firnum et Bedrotum. Vale iterum.

Te omnes salutant. Neocomi, 14. Octobris 1538.

Tuus totus Farellus.

Morandus Genevae in Senatu. lö )

Literae ad M. I9 ) — Quoniam principes in quorum

ditione agis verbi ministrum nostris persuasi

et flexi precibus probarunt ut te hue conferres

evangelii praeco futurus, scripseruntque ea de re

ad te, oramus ne nobis desis, sed mox hue te recipias,

rem nobis facturus gratissimam cet.

Acceptis Uteris concessit eo et cum duobus olim

gardianis 20 ) senatum intravit et ita egit : Mihi sunt

redditae vestrae literae quibus oratis ut provinciam

apud vos suscipiam annunciandi evangelii. Oommonefacitis

earum literarum quae huius gratia missae

sunt non ad me tamen, sed ad praefectum cui

pareo. Literarum illarum sententiam aperiam. Scribebatur,

id vos rogavisse quidem (fratres) quorum

precibus non aures occludere atque refragari merito

non possent. Iubebatur praefectus me horum admonere

ut scilicet vos adiuvem concionaturus hie

tantisper dum sedata esset ista contentio et finita

controversia quae fervebat inter vos et ministros

qui tunc vestri erant. Ego vero excusavi meam

infirmitatem propositis argumentis causisque quibus

id ne facerem prohibebar, orans simul ut illain

meam apologiam boni consulerent. Sunt autem plurimae

quae me impediunt quominus sperem me unquam

utilem fore huic ecclesiae quas in praesens

longum foret mihi recensere, et vobis molestum

audire. Poteritis tamen si vobis ita visum fuerit,

discore a fratribus qui hie mecum sunt, quos nihil

horum latet. Ex eo tempore nihil amplius accepi

de ea re, quo fit ut putem abunde satisfactum fuisse

18) Sequentia in scheda peculiars scripta praecedenti

epistolae inclusa sunt et ad eandem pertinere videntur.

19) Fragmentum literarum a Senatu Genevensi ad lo.

Morandum, turn ministrum m Cully, scriptarum, mense Aprüi.

20) quorum alter sine dubio lac. Bernardus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!