07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

261 1538 OCTOB. 262

nisi ooniunctnm id est ut silente me ac connivente

meo ministerio nota inuratur. Bed video nullum

certaminum finem futurum, si ad tales rabulas compescendos

16 ) animum semel adiiciam. Ne tarnen

aut Gastius ") aut eius similes niniis confidenter

insultent, sciant nee mihi causae bonitatem,

nee eius asserendae 1S ) ac propugnandae facilitatem

déesse, non favore theatri defici, ac ne professis quidem

sunragii.s gravium autorum, si meo iure agere

libeat, et nisi me retineret Christi atque ecclesiae

respectus, sentirent profecto quis sit successus imbecillae

temeritatis. Verum altera ex parte reputo,

me nimis morosum merito visum iri bonis viris, si

conscientiae meae apud Dominum testimonio, si ecclesiae

iudicio non contentus, ob raucos inanium

hominum strepitus extemplo ipse quoque tumultuer.

Causam nostram quod non dubitamus ad ecclcsiarum

cognitionem déferre, ea fiducia testati sumus,

qualis futurus sit eventus si cum levissimis istis

erronibus congrediamur. 19 ) Sequutuin est ecelesiae

iudicium, non dico quam nobis honorificum: satis

habeo quod ministerium nostrum approbarit. Non

recitabo quam publice ac privatim qui primarium

in praecipuis ecclesiis locum tenent nobis reddiderint

testimonia. Hoc tarnen dico, quamdiu conscientiae

innocentia et eçclesiae iudicio fretus lucem

non refugiam, susque deque mihi fore quid canes

isti latrant in angulis: quanquam non diu illis impune

futurum confido. Aderit enim, atque ut spero

iam instat, dies quo veritatis patrocinium exaudietur.

Vestrum tarnen forte fuerit sine ulla vel contentionis

vel certaminis specie deliberare, an aequum

sit a Gastio lacerari, quern Argentinensis ecclesia in

ministrum comparavit.

Catechismi nostri editio valde me anxium habet,

praesertim quum iam instet dies. Quae ad me

nuper missa sunt, perversissime sunt transscripta.

Hie fidem tuam, mi frater, implorare cogor, ut non

mihi modo sed piis omnibus 20 ) te totum impendas.

Haec adoo tumultuarie effudi ut ne ad relegendum

quidem satis spatii fuerit; sed apud te

, 2 ') qui lituris '- 2 ) meis atque etiam men-

16i cabalas conipescemlus H.

17) Idem qui supra N. 88 not. 3 non vero Ioanm.es

pastor Basileensis.

18) afferendae H.

19) erroribns ingrertiamui 1 H.

20) aiiiniis H. — Pignaeus correctoris officio defungebatur.

Caeterum potius de aliqua editione gallica quam latma

eum loqui crediderivius. Quam enim alii hie innui putant

Institutionem Calvinus ipse vix Catechismum dixisset

quum iam libellum peculiarem sub hoc titulo edidisset, et Institutionis

ed. II. ipso superattendente Argentorati excuderetur.

Gatechismus latinus atitem Basileae iam ante hunc

mensem Octobrem prodierat.

21) vox dubia. Caeteri legerwnt: precntor. Vide an

sit: peccatur, vel: deprecabor.

22) Uteris W.

dis prolixe es assuetus. 23 ) Proximis Uteris testabar,

quam grata mihi iucundaque fuerint tua officia,

quo ad pergendum exstimulem. Vale, optime frater,

ac vestros omnes amantissime mihi saluta, collegas

tuos nominatim, ac eos quos in uteris tuis

nominasti. Iam ad alias literas propero. Argentine

Cal. Oct. 1538.

Calvinus tuus.

145.

FARELLUS CAL VINO.

Ex itinere redux enarrat quae passim Tononii,

Lausannae, alibi tarn vidit quam audivit tristia magis

quam laeta. Coraldi misera sors. Genevensium ministrorum

diversa élogia. Capunculi Neocomensis suspiciones.

Morandi vocatio et oratio ad senatum.

(Ex autograplio bibl. pastorum Neocomensium, Farell. fascic.

I. N. 31. Textus passim dubius. Alibi non exstat.)

Io. Calvino quam carissimo fratri Christum adnuncianti

Argentorati.

S. Gratia et pax a Deo. Sonerius, ni fallor,

iam te omnium certiorem fecit quae utinam faustiora

essent ac tarn laeta, ut erant Vireti nuptiae.

Nescio intellexeris quam inhumaniter egerit Fortunatus,

l ) cum tam pio fratre Choraldo, quem omnes

plangunt, utpote hac tempestate valde necessarium.

Divexatus fuerat graviter ab uxore Fortunati ante

adventum viri, sed ubi is adventavit gravius multo

fuit, adeo ut pius frater praesentiam ipsius ferre

non posset, quamvis sese perpetuo ingereret ac cibos

parare vellet. Quod impulit fratrein ante decessum

suum dicere, veneni aliquid propinatum ab

eo sibi fuisse. Accedunt coniuncturae non levés,

nam miser (monachus) dicebat se iniuste pelli loco

suo. Sed Domino brevi id indicaturum, minitans

nescio quid Cfioraldo. Et dum Tonnonio redirem

ac indignabundus quererer de iniuria fratri illata,

quodque veneno impetitus fuisset, verum Dominum

veDeficum palam facturum etsi se fratrem dicat, hie

exhorruit, sicut et apud Viretum, dum audiret referri

quaedam audita de occiso puero et aliis, ac

expilato conventu, cuius bonam partem habuit Fortunaius.

Vides quem habemus fratrem et quam

digna ultio saeviat in ecclesias talibus ministris.

loanne8 Begalis praeterea Massiliam ministrans ve-

23) astutu8 Apogr. et H.

145. 1) Cf. N. 135, not. 3 et N. 138. De Uxore eius adeas

Herminj. IL 304. 377. Goraldus obierat d. 4. Octobris.

17*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!