volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE
volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE
volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
249 1538 SEPTEMR 250

instituimus, nonnunquam destruimus. Dominus adsit

tibi, roboret te patientia. Spero fore ut aliquando

conveniamus et omnia pulchre componamus. Interim

Dominus te tranquillet in omnibus. Argent.

II. Sept.

M. Bucerus.

Capito te plurimum salutat.

142.

FARELLUS OALVINO.

Commendat aliquem fratrem. Caspar et Isnardus

Geneva pulsi. Quos qui exagitavit Morandus

ipse Ministerium morïbus suis foedat. Genevae omnia

susque deque. Cura pauperum decoctori crédita.

Collegium fere eversum. Omnia ruere videntur.

(Ex autographo bibl. pastorum Neocomensium. Epp. Farelli

fasc. I. N. 37.)

Ioanni Oalvino pio carissimo fratri

Argentorati.

S. Quod petit frater non est ut multis explicem

ac commendem: satis ipse ages apud fratres

etiam non rogatus, quum id res poscat vel nemine

hortante. Omnes graviter ferimus te tarn procul

abesse tuoque hic privari ministerio. Quod tarn est

nobis necessarium ut maxime. Caspar et Isnardus ')

instàntibus concionatoribus pulsi sunt Geneva: hie

dum scribit in concione Charta ipsi vi eripitur, ille

dum post concionem amice convenit concionatorem.

Furit Morandus qiii a nobis Comitem 2 ) abalienavit,

unde apud Gonsenum incendia, ut iam intelligo.

Sed audi quam sint nobis fatales et ecclesiae Dei

Sorbonici. Vir pius Gallia hue concessit ob ver-

• bum, ac cum eo uxor. Egit apud Comitem post decessum

viri uxor, cui non satis conveniebat cum

uxore Comitis. Abiit rursus cum Morando Gene-

142. 1) Senatusconsulto d. 10. et 17. Sept. 1538 Gaspar et

Isnardus (al. EnarduSj Eynard) Sonerio m GoUegio (de Rive)

adiuncti exsüio multati sunt. Kampsch. p. 348, Betont, hist.

du Coll. 'de Bwe p. 9 : Ensuite on s'en prit à ses deux bacheliers

Eynard et Gaspard qui furent bannis sous prétexte qu'ils

ne faisaient que contrôler les prédicateurs, qu'ils appartenaient

à nne secte de gens qui no cherchaient qu'à mettre

noise les uns entre les autres, qu'ils ne voulaient point obéir

aux magistrats, et qu'ils avaient refusé d'aider à distribuer la

cène. Sonier intercéda inutilement en leur faveur. Ils furent

obligés de quitter la ville.

2) De Ioanne Comité supra vidimus N. 134 et 136.

Erat tarnen etiam alius huius nominis Beatus Comte V. J).

M. apud Lausannenses.

yam. Nuper deprehensus est insidens illius gremio,

manus iniectas habens sinui, idque turpissime, sicut

cum alterius uxore repertus fuerat. Orat ne id in

deteriorem usurpent partem : esse huno Galliae morem.

Sic turpis concionator non tantum foedat ministerium,

sed et Gailiam suae turpitudinis notât.

Alii itidem insaniunt in eos qui de se loquuntur.

Leporarius vir optimus, cum uxore item pia, ablegatus

fuit a cura pauperum: substitutes huic est

Magninus decoctor, qui paternam substantiam non

parvam, ac uxoris, et sororum uxoris consumpsit,

adeo ut miseris elevet suae fidei commissas, ut scis

de ilia quam molitori iungebat, quod non probavimus.

Non poterat scelestius agi cum pauperibus.

Periit iam tota domus, collegium superest dimidiatum:

nisi quod paulo plures habet rasus, quam alii

qui sunt in collegio, de quo iam actum est evertendo,

ac agitur in dies, nee cessabunt turn capita

urbis turn qui sic pascuntur, non cives, quin omnia

subvertant. Sciebat igitur ille optime consultum

Genevatibus. Lupanaria erecta sunt. Catabaptistae

quotidie suas habent conciones. Missae passim

dicuntur. Omnia sunt inversa nee possent deterius

habere. s ) Concionatores tantum agunt de iis a quibus

arguuntur. Ne haec poetae folium puta, quod

nihil de illis audias, si locus aliquis esse posset ubi

non audiatur tanta impuritas. Ruunt et aliae ecclesiae.

Ira est Dei gravissima. Fratres omnes

admonebis si qua possit consuli. Saluta omnes,

Capitonem praecipue, cum Bucero, Bedrotum et Firnum

ac Sturmium. Salutant te fratres. Neoco. 18.

Septembris. 4 )

143.

Farellus tuus.

CALVIN AUX GENEVOIS.'

Lettre pastorale. Les liens par lesquels il s'est

trouvé attaché à eux par suite d'une vocation divine,

ne sauraient être déchirés par la main des hommes.

Il sait par quelles épreuves et quels dangers 'leur

église continue à passer, et leur prêche l'humilité, la

pénitence et la confiance en l'aide de Dieu, devant lequel

il s'incline dans les mêmes sentiments, tout en se

croyant innocent à l'égard de ce qui s'est passé.

3) Farëtlum hic paulo pleniore ore actae rei modum

excedere, quippe qui suae partis hommes solos audierit, et

per se vero simile est etKampschultii.quoque sententia (l.l.).

4) Antiqua manus autographo adscripsit a. 1539 et in

hoc Perrotus in Vita FareUi acquievisse videtur. Kampschultiius

ambiguë de eodem dicit p. 353. Verum professorum

CoUegii nupera eiectio rem aliter defimendam esse docet.