07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

247 EPISTOL.

täte, nequitia, eiusmodi ruina procurata fait. Litenter

ergo apudDeum et pios omnes fatebor, dignam

fuisse nostram turn inscitiam turn incuriam,

quae tali exemplo castigaretur: culpa nostra corruisee

miseram illam ecclesiam, nunquam sum concessurus.

Longe enim aliter sumus nobis 1 conscii

in Dei conspectu. Neque enim quisquam hominum

est, qui nobis ullam culpae portiunculam transscribere

queat. lam in futurum quis non videat ludibrio

nos expositum hac rati one iri? Nemo enim

non protinus clamaret, nihil probri nos recusare,

modo restitueremur. 3 ) Sed Dominus, ut spero,

meliorem viam aperiet. Neque enim scribere desiit

Sucerus: cuius autoritas contemni ab illis non poterit:

contemni au tern apparebit, nisi tandem aliquid

ei concédant. Haec porro illi est spes ultima,

ut si conventum non impetrabit, usque ad verproximum,

Tel tunc saltern remedium inveniat. Et forte

ita expedire Domjnus providet, quo interim melius

omnia maturescant. Concionem habui die dominico:

4 ) quae ut omnium fratrum elogiis fucrat apud

plebem commendata, multos habuit Tel auditores,

vel spectatores. In animo est fratribuB, si videbunt

aliquam ecclesiolae faciem exstare, coenae quoque

ministerium concedere. Quuni apud Mediomatrices

5 ) omnia religioni infesta forent, et Senatu in

eius excidium coniurato, et adnitentibus 6 ) furiose

sacrificis, illuc quoque faex Anabaptistarum ad excitanda

nova offendicula penetravit. Duo in Moeellam

praecipitati, tertius exsilio cum stigmatis

ignominia mulctatus. Quantum assequi potui coniectura,

tonsor ille et comes Hermanni 1 ) unus eorum

fuit. Vereor ne lues ista late inter simpliciores

grassata sit ea in urbo. Dominus te reliquosque

servos suos sibi conservet, opusque suum per

manus vestras fortunet. Eos omnes mihi saluta.

Nominatim Thomam et alios qui tecum mihi hospites

fuerunt. 8 )

Calvinus tuus.

3) restitueretur Gen.

4) Be grege gallico cuius primus pastor fuit C. vide

Boehrich II. 66. Cuius numerum sesquimülenarium fuisse

dicuwt. Primis temporibus conventus habebamtur im, aedibus

S. Nicolai in undis, postea in sacrario s. choro templi Praedicatorum

s. Dominicanorum, nuper tdis igneis hostium cum

deplorata nostra bibliotheca foede deleti.

5) De initiis evangelii apud Mediomatrices (Metz) v.

Lambertum Avenionensem in JSp. dedicatoria Commentario

m Micheam praemissa Arg. 152ft. Hist. eccl.III. 431. Meurisse,

hist, de la naissance de l'hérésie dans la ville de Metz.

1670. Herminj. II. 179. 484.

6) admittentibuB Gen.

7) Hermannus Leodiensis Anabaptista quocwm Genevae

mense Martio 1537 disputatio habita est.

8) Mense Septembre Calvimiwm Basïlea rdicta Argentoratum

devenisse inter omnes constat (Kampschulte p. 320,

Staéhelin p. 166, Boehrich II. 67, Buchat V. 86), sed diem

definire nemo ausus est. Ex epistola ad FareUum mense

E 140—143 248

141.

BUCERUS FARELLO.

Ghratias ei habet quod Calvinum Argentoratensibus

concesserit, cui aliam stationem destinaverat. Hortatur

ne nimiis suspicionibtts se abripi patiatur, utque

silere discat et in tritico paleas ferre.

(Ex autographo bib]. Genev. Ood. 113, fol. 62.)

Fidelissimo servo Domini Iesu Christi Guil. Farello

pastori Neocomensi suo in Domino fratri colendissimo.

Gratia et pax a Domino nostro Iesu Christo,

Farelle amantissime et cum primis colende. Habemus

tibi magnas gratias qui nobis concessisti Calvinum.

Videbatur profecto animus eius ex accepto

vulnere imbecillior quam ut cottidiana illa iacula ')

sustineret. Nee apparebat nobis eum tantum istio 2 )

quantum hic, hac quidem tempestate, regno Christi

commodaturus, quanquam in paucis illi hic laborandum

sit. Laborant enim alii, alii vero tentantur

morbo haereseos, qui hic gallice tantum loquuntur.

Scripsi 8 ) iterum prolixe Bernam, spero non frustra.

Interim te valde oro, primum ut bene iudices

quae ad te de fratribus deferuntur. Nosti illud: in

ore duorum aut trium, et: omnis homo mendax.

Deinde tu ipse quoque eas modo admitte suspiciones

quas admittat Caritas. Tum cogita ut sancti

alioqui viri graviter nonnunquam desipiunt, ro%

nci&tffi, èlÇiXxôfievoi. Ante omnia vero considéra illud

quod Dominus vos in suo ministerio, et quasi sub

eodem imperio, in tantà quoque vicinia coniunxit.

Quos autem Deus coniunxit, homo rie separet: sed

si qua ratione laesa sit coniunctio, det quisque operam

ut id sarciatur. Si sileamus, Domino et ecclesiae

Christi nostra omnia impenderimus. Dominus

aderit nobis. Dia D. Augustini, ut tritico fefendae

paleae sunt, legisti et tenes. Etiam dum -aedificare

Octobre scripta (N. 149, not. 10,) nihü certi cotligi posse, suo

loco demonstrabiirms. Vide tarnen an alia quam proponemm

via res expediri gueat. Haec ep. ad F. et sequens Buceri,

ni omnia nos faUunt, per ewndemnunciummissae swnt. Iam

Buceri d. 11. Sept. scripta est, Calvini ergo eidem fere tempori

assignanda. Ipse vero hie dicit se die dommico, proximt

antécédente pupa, concionem habuisse. Qui fuerat 8. Sept.

Triduo postquam appulit non defmt nundus per quem scriberet

sed maluit hueusque differre. Haec adventum ipsum in

primos mensis dies reiieere videntur.

141. 1) vox dubia. In sequentibus lapsus calami.

2) Agathopoli puta, v. N. 134, not. 5.

3) Quae sequuntur dbscurius dicta. Credereshaec quoque

ad Calvini vocationem pertinere vel ad synodum cogendam.

Vide tarnen anmon simpliciter FareUum monere dicendus

sit de iudicio circa Genevenses ferendo minus severo.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!