07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

237 1538 AUGUST. 238

curata sunt. Accersita est ad eius custodiam foemina

quae et utramque calleret linguam et aiiquando

tali morbo laborantes custodierat. lila quoque sibi

generum adiunxit, quia non sufficiebat labori sola.

Grynaeus eum saepius adiit. Ego etiam, quum primum

per valetudinem licuit. Quum Talearis ' ')

noster videret, me periculum non formidare, mecum

illud participare voluit. Heri diu fuimus apud eum.

Et quum iam exstarent certa mortis indicia, solatia

adhibui animae magis quam carni apposita. Aliquantulum

iam delirabat, neque tarnen ita quin me

revocarit in cubiculum, quo me ad preces pro se

fundendas hortaretur. Audierat enim de orationis

fructu disserentem. Hodie circiter horam quartam

matutinam migravit ad Dominum. De socio eius

qui eodem morbo afflictatur nondum possumus constituere.

Visus est heri mihi indicia melioris spei

prae se ferre. Vereor tarnen ne haec nox Uli obfuerit.

Nam etsi cubiculo divisus erat, et suam

ipse quoque custodem habebat, exaudivit tarnen quid

accidisset socio. Ego, ut spero, hodie revisam. Optimus

ille faber, quoniam so permiscuerat, dimissus

fuit a magistro. Ego cum mea commendatione dimisi

Argentoratum, ut ei conditio illic reperiatur.

De supellectile nepotis sie habe. Gener vetulae

vestes omnes quae tarnen paueulae sunt legatas sibi

affirmât, sed nulla veri specie, quoniam non potuit

nisi inter deliria quibus tota nocte laboravit. Ensem

et indusium unum habet apud Lupum. Assem

unum, quum in morbum ineidit, non habuisse certo

scio. Itaque impendi ia ) quidquid in viventis usum

et mortui sepulturam necessarium fuit. Tantum

vereor ne aliquid pecuniolae, quod superesse coniicto

intereeptum sit. Haec tibi curiose scribo quia

referre dueo ne quid ignores. Lupus eius hospes,

qui mihi hoc mane ista renunciavit, de yestibus legatis

fueum esse suspicatur. Est homo probus et

qui sincere se gerit. Yale optime et integerrime

frater. Basil. 20. Augusti festinanter.

Oalvinus tuus.

Nostri te salutant, ac Michael Mullotius qui triduum

hoc suffuratus est inter ferias suae scholae

ad capiendum nobiscum consilium. Simul atque

redierit denunciabit non ultra promissum spatium

illic futurum. Tametsi post auditas postremas tuas

literas Grynaeus se admoneri iusserat ubi primum

nuncium essem nactus, nolui tarnen eum interpellare

hac parte diei.

11) supra N. 132 not. 16.

12) It was required to expend somewhat etc. (B. C.)

137.

liYCOSTHENES FARELLO.

Literae commendatitiae. Statum ecclesiae Augusianae

ezponit et vicissim de Farèlli et Calvini rebus

certiorem se reddi cupit.

(Ex autographo bibl. pastorum Neocomensiam. Epp. divers.

fascic. 6. Magna pars chartae abscissa. Àpographa turicensia

duo in Bibl. civic. B. 217, p. 84 et Simleri vol. 45 ex eodem

exemplari mntilo descripta sunt.)

Eximia eruditione ac pietate ornato Guilielmo

Farello Genevae ') primario ecclesiastae suo in Domino

observando fratri.

S. P. Si amicitiam meam ex literarum officio

metiaris, Farelle pientissime, pridem eius nuncium

iure optimo mihi remittere potuisses. Atqui firmius

illam inter nos coaluisse, atque in Christo arctius

confirmatam spero, quam ut silentio quantumvis diuturno

dissiliat. Neque opus esse puto taciturnitatem

meam curiosius apud te excusare, quamvis vere possem,

partim quod diu ubinam gentium egeris ignoravi,

partim quod tot se in dies agglomérant negotia,

ut quodnam primum in manus surnam subinde

ambigam. Verum, si ita voles, culpam non in occupationes

sed potius in meam reiicias ignaviam.

Tu ergo scriptis tuis veternum excutias, ac amici

vitia noveris, non oderis. Excitarunt nunc ad scribendum

fratres qui [ad vos transibant], homines

vere pii et vel hoc ipso digni qui ab optimis quibusque

[aestimentur] et foveantur, ut nihil opus habeant

prolixa commendatione [Eos igitur] commendatos

habeas vel pietatis ergo. Concordia ilia ipso

etiam is passim obtinet, quam et ipse

probarim, praesertim si ex animorum [u]t

e perenni fonte manarit. Orandus itaque Christus

ut vere [in ips'jo uniamur, sine quo summe discordes

sumus in ipsa etiam Huiusmodi autem

dissidia Dominus aiiquando immittit, ut per ea

ad . m provehat. De profectu ecclesiae

vestrae vehementer gaudeo .... [Nostra] adhuc in

herba est, ne quidquam eximium praedicare de ea

[videar] . . vulgaria ilia quae cum multis aliis habet

communia quod videlicet [multi] tepidi, multi hypocritae,

alii pietatem susque deque faciunt

[awrôïjtores tàntum et non factores verbi, de quibus

illud apostoli [valef]: semper discentes et nunquam

ad veritatis cognitionem pervenientes neque

me ipsum qiiidem exemerim, nedum alios svmmystas.

Invenias .... [manu] aratro evangelico ad-

137. V JW* S * *»* subscriptions annum 1538 mdieans ipse (tutor

erra/oerit, se mire ignarum ostendit rerum in Helvetia eo

anno gestarum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!