07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

235 BPISTOLAE 135—137 236

notus est Tossano, nee dubito quin futurus sit idoneus.

Offerebatur illi a Bernensibus ecclesiae unius

regimen, sed imbecillitatis suae sibi conscius refugit,

neque certe parem esse confido. Scribe igitur

quam primum, annon placeat tibi consilium hoc

quod mihi duplici nomine valde probatur. ,Nam ita

ocenrreretur eoruin stultitiae qui iuvenem non bene

instructum et tantum non tyronem in ministerium

intrudere volunt, et Michael in earn provinciam as-

Bumetur, ubi utilissimam operam hoc tempore navabit,

neque schola Monsbelgardensis destituetur.

Oupit tibi Michael esse propinquus quando utrique

nostrum nondum potest. Fortunatus 3 ) ad uxorem

scribit: post diem quartum abire instituit. Tametsi

enim Bernam scripsit ad Conzenum et Erasmum,

responsi tarnen exspectatione non impedietur quin

viam corrip'iat. Interim rogat ut cures literas ad

uxorem perferendas. Si quid ante eius discessum

Argentorato afferatur, 4 ) ad te transmittam. Huic

pauperculo fratrr videbis an ulla ratione prospici

apud vos queat. Vale optime et amicissime frater.

Saluta non vulgariter amicos omnes nostros. Basileae,

8. Aug.

Salutant te nostri contubernales.

Calvinus tuus.

Salutat te Fortunatus.

136.

CALVINUS FARELLO.

Argentoratenses etiam atque etiam instant ut ad

ipsos concédât. Consilium illud ipsi potissimum eo

nomine displicet quod Faréllum non simul. vocent.

Cuius nepos Basileae peste exstinctus est. Mulotius

adest mox munere se abdicaturus.

(Ex autographo Bibl. Genev. Ood. 106, fol. 17. Contulimus

apographa Cod. Ill, fol. 10. Archiv. Bern. Bpp. T. VII. p. 255.

Simleri vol. 45 quae omnia Saeculi XVIII. sunt. — Anglice

exstat 1. c. p. 53.

Optimo et amicissimo fratri meo Guillelmo Parello

fideli Neocomensis ecclesiae ministro. l )

Gratia Domini tecum. Dum saepius literas

tuas relego, perspexi tandem stuporem meum, qui

in nomine Ioannis Comitis 2 ) hallucinari potuerim,

3) Andronicus GaUus imde ab a. 1531 V. D. M. in

vieo Bevais prope Boudry in finibus Neocomensium. Faretti

fuit amicus eorumque literae mutuae ap. Herminjardum passim

occurrunt.

4) de Calvvno eo vocando.

136. 1) FareUus adscripsit: 20. Aug. 1538.

2) Idem üle cüra duhiivm.de quo FareUusN. IM not. i..

Bonnet habet: Oount John.

quasi vero huic agendae fabulao quispiam fiierit

tuo vicino aptior. lam desino mirari. Non enim

sine Helena haec erat illi contentio, sed bene Dominus

consuluit ecclesiae 8 ) dum non permisit ut

eius lenociniis pelliceretur. Caetera in quibus iinpedior

mihi quaeso explices, praecipue quod gallice

de duobus ministris, sene ac iuvene, seorsum referebatur.

4 ) Visus sum mihi nesoio quid subolfacere

quod ad Petrum a ) pertineret. Sed peudet totum

momentum a persona loquentis. De me etiamnum

pergunt agere Argentinenses, ut ad se concedam.

Apud Grynaeum validius insistunt neque tarnen

mihi affectum suum dissimulant. Mitto ad te postremas

Buceri literas, quibus pro more suo id mihi

suadere persévérât. Firmius 6 ) plurimis rationibus

contendit id ipsum expedire: quasdam accipio tanquam

ex hominis ingenio. Aliae specie non carent.

Quales sunt: nonnihü fore, si me adversarii nostri

locum dicendi 7 ) in ea ecclesia habere viderint

quam coguntur, velint nolint, revereri: si ad conventum

veniatur plus ponderis vocem meam habituram,

atque instar praeiudicii fore, quod mihi ecclesia

tanta ministerium detulerit. De integro tarnen

excusavi quia te adhibere non poteram. ^

Grynaeus, quanquam verecundius, ne contubernii

mei fastidio quidpiam agere videretur, consilii sui

summam ostendebat in illorum sententiam inclinare.

Si me in longum tempus alligare vellent, non esset

difficihs deliberatio. Sed vides quid postulent

Tuam sententiam exspectabo. Ad te ne cito advolem

9 ) magna ratione retineri videor. Sinent enim

placide in opere Domini te pergere. Utrumque

coniunctim non feront. "') Vellem hic finem facere

liceret, ne ex me audires quod tibi iniucundum fore

scio. Sed non dubitabo indicare quid egerit Dominus,

ei qui eius providentiae libenter parère et didicit

et alios docet. Nepos tuus die sabbathi postremo

peste correptus fuit. Comes eius et aurarius

faber, qui Lugduni testimonium Christi evangelio

reddidit, statim ad me detulerunt. Quia ad levandum

capitis morbum catapotia sumpseram, non potui

ipse adire. Omnia tarnen et fideliter et diligenter

quae ad corporis salutem pertineront mox

3) ecclesiae m autographo (solo) bis scriptum.

4) Quae hie leguntur demonstrant epistolam aliquam

FareUi imtercidisse, ad quam aUuditu/r.

5) Carolum?

6) V. Calvimm ad TMetum 10. Iulii, supra N. 127

ubi etiam de conventu cuius mentio fit infra.

7) S. coni. docendi Anglus habet: lecturing.

8) Cod. Ill et religua apographa: poterant, quam pessimam

lectionem sequitur B. C. Adhibere in consilium voluisset

amicum.

9) advolcnt 111 etc. To prevent them having immediate

recourse to you, I leave them to suppose that I am detained

etc.

10) Vide supra N. 132 sub finem.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!