07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

233 1538 AUGUST. 234

una. O si audisses iniseram ecclesiae sortem! omnia

si singillatim contempleris membra et totum

una corpus! Partem audiisse tantum plus quam

horrendum est. De primatu iam contenditur nee

minor erit uxorum quam virorum contentio. Iudaei

2 ) misère habent, et quidquid dudum fuit, sed

praesentia optime. Nemo non bonus est, quamvis

nonnulla carnis teneatur infirmitate. Sed sunt ferenda

quaeeunque per eum 8 ) fiunt, etiam deliberatissima

homieidia. Quisquis non dixerit a vesano

quovis effutita non esse verissime ut verbum Domini,

pessimus est calumniator. Summa, morbus

ita valet ut praeter letum nihil sperari liceat, nisi

Dominus sua vi praesenti adsit. Hie ita edoctus

est magistrates, ut praeter ipsum alius nemo de

humanis vel hiscere audeat, neque ex divinis aliquid

nisi iuxta praescriptum, non Dei, sed arbitrii

hominum. Redditae nobis sunt literae per nuncium

qui hue venit, quas erat Basileam allaturus, sed

dum audit me hic esse, sententiam mutavit, quod

mihi dolet: vellem enim ut ad te pertulisset. Fratres

omnes propter lesum Christum obtestantur, ut

omnes, si corporis Christi membra sint, in hoc laborent

erga Dominum ut ipsis succurratur: nam

mors ipsis gratior est vita. Tarnen sperant Dominum

adiuturum. Aliud non cupiunt, quam in hoc

laborari ut res in lucem producatur veniaturque in

rem praesentem, sitquo liberum omnibus audiri

suumque afferre. Nos gravamur multis nostrumque

ministerium traducitur multis falsis confictisque

mendaciis. Ioannes Comes 4 ) ille quern nosti summis

viribus nos pi'oscindebat, quod pecunias accepissemus

et Lausannam venierimus, sed ludentes

magistratum, Basileam ac Argentoratum adiverimus,

quam fieri poterat laute maxime, viventes ut alii

Epicurei. Alia taceo. Fratres interea pii summopere

poscunt ut inducas in animum ecclesiam

Agathopolitanam s )suscipere in qua poteris ecclesiae

Christi servire ac tua prosequi studia. Si non timuissent

hune conatum frustra ab ipsis suscipiendum,

iam egissent, imo peregissent ut honeste et

2) Factionem aliquant civium innuere videtur scilicet

sie ab adversariis appéttatam.

3) Ftiam sic antesignanum aliquem adversae partis

traduci suspicamur, fartasse loh. Phüippum capitameum gêneraient,

quo postea capitis damnato Caivmus a victrice factions

Genevam revocatus fuit.

4) Flures vi/ri gaUicae nationis ea aetate hoc nomine

cogniti fuere. Vide N. 129 not. 3. Fuit quidam Io. Le

Comte de la Croix Stapulensis nobüi génère natus Fàbri et

Briçonneti episcopi famüiaris, mde ab a. 1532 V. D. M.

in oppido Granson. Buchat, III. 132. Verum hic nuper

FareUi amicus. Atqui etiam Mourcurtii de quo ille nunc i/niqvrns

sentiebat utpote de suo successore apud Genevenses.

5) Bonnevüle (Neustadt) ad lacum Biennensem ubi

FareUus ipse 1530 reformationem praedicaverat. Buchat, II

272. 282.

sancte vocatus esses. Me premunt ut tuam ipsis

indicem voluntatem, quam quaeso nobis notam facito.

Pluribus tecum non agam : tantum tibi Christi

causam commendo, ac pus omnibus ut aliqua sit

disciplina. Nam omnia ruere video. Pestes loci

disciplinae contraria proponunt: nihil habent a Domino,

sed omnia ab hominibus, non quidem qui

verbum Domini proponunt, sed qui gladium gestant.

Vale bene. Saluta omnes, praecipue Orynaeum,

Myconium, Oporinum cum Gallis. Salutant vos omnes,

Thomas et alii fratres. Neocomi, 8. Augusti

1538.

Farellus tuus.

135.

CALVINUS FARELLO.

Commendat Galium quendam. Bogat ut Muloto

prospiciat qui Moribelgardiae diutius stare non vùlt.

Fortasse Suherus in eius locum substitui posset, qui

Bernae muneri ad quod vocatus est impar videtur.

(Ex apographo saeonli superioris bibl. Genev. Cod. Ill, fol. 9

coll. cum alio in Arohiv. Bern. Epp. VII. p. 253 ex quo habuit

Simlerus vol. 45. Exemplar antiquins non repertnm est.)

Clarissimo fratri Guillelmo Farello eoclesiae Neocomensis

ministro fideli.

Gratia Christi Domini tecum. Hic bonus vir

sortem tibi suam melius narrabit quam Uteris complecti

queam. Quia nulla hic offerebatur spes conditionis,

consuluimus ut in eas partes se reeiperet

ubi ob linguae communionem aliquem sui usum praebeat.

Visus est nobis probus ac simplex: quid haberet

industriae non lieuit perspicere. Paratus est

subire quemlibet vivendi statum, modo proficere

aliquantum in pietate possit. Hoc tibi commendationis

loco fore spero. Michael ') ad Laurentium

triduo postquam abierat scripsit: pro sua vereeundia

non ausus est mentem suam palam detegere, sed

illum apud nos duos interpretem ac deprecatorem

constituit, ut illinc eriperetur. Tantum taedium

prae se fert, ut nulla spes sit retineri posse, nisi

velimus perditum. Statim venit in mentem Simon, 2 )

qui adhuc suspensus Bernae tenetur. Familiariter

135. 1) Mulot, ludi magister MonbelgardÀae. Cf. N. 95 et

proxime sequentem.

2) Sulzerus de quo supra N. 97 not. 5. Mi/reris tarnen

hune a Calvino, qui aetate Suleero minor erat, iuvenem

tantum non tironem did, ut suspicio posset oriri de alio potius

eogitanckm esse. At de famüiaritate Sulzeri et Tosscmi

constat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!