volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE
volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE
volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
227 EPISTOLAE 131—133 228

ram. Deinde non successit infelicissime, et -quos

putabamus deploratissimos, eos invenimus obsequentissimos

consiliis melioribus. Quid multis? Dominus

videre dat, quid sit agere pastorem, et quantum

praecipiti iudicio vehementiaque inconsulta abiiciendi

ita pontificis nocuerimus. Nam fraenum ,prorsus

excussit multitudo, quae assueta est et educata propemodum

ad licentiam: quasi autoritatem pontificiorum

frangendo, vim verbi, sacramentorum et totius

ministerii evacuaremus. Nam clamant: Teneo satis

evangelii, ipse scio legere: quorsuni mihi tua opera?

praedica volentibus audire, déferas eisdem optionem

amplectendi quod velint: itistum erga me iudicium

Domini, quo erudior, ad verbi Dei virtutem penitius

inspiciendam, ad omnem ordinem Dei intelligendum.

Ergo quia res difficilis reparatio disciplinae,

et nostris ecclesiis insolens, invisa carni et sanguini,

aut non animadversa, aut neglecta synergis,

neque extra Lutheri ecclesiam una uspiam sit recte

instituta, miraremur, quod vos duo semel tantam

urbem reformare non potueritis? Sic in negotii

difficultatem reiicere causam praestiterit, et ita solent

fere vel mediocriter periti rerum ecclesiasticarum,

Sunt tarn crassa vitia in multis, ut iure boni

offendantur: sed quum eos Deus vocatione atque

officio dignatur, quid faciemus nos homunciönes?

Scimus quanti detrimenti ac damni sit vel simultatulam

superesse in ecclesia: et experimur Satanam

nihil aeque admoliri, quam ut ea late pertentet

sanctissimos, quo pertrahantur in contentionem, vel

specie promovendi evangelii. Docùit me id Christus

meus experiundo munus pastorium. Neque dubito,

quin sis expertus ampliora meis periculis.

Yöcatus es ad Neocomum 8 ) ecclesiam primam tui

ministerii. Sequaris Dominum, utut secus tibi sic

debilitato gravissimis fluctibus videatur. Propone

animo, eum populum unice commissum. Iuva alios

sine offensione (quantum vales) bonorum: exemplo

ecclesiae ac ministerii tui provocentur alii, ambobus

defixus in Deum praesentem, qui ex praescripto

suae vocationis ad aedificationem quemque vult

agere, et videbis, mi frater, tantum successum,

quantum sperare nullus potuisset. Dura patientia

nobis opus est in hac dissolutione qua versamur:

et animi vinciendi agglutinandique Christo rationibus

caritatem redolentibus, quae temperamentum

est ardentis animi, quum nos admonet iudicii sincerioris,

ut quemque aestimemus ex eius affectu corrigendum.

Yale* 4 )

3) Kirchhofer, Farél II. 4. Buchat, V. 86 id men.se

lulio factum esse tradunt.

4) Epistolam sub fmem Iulii scriptum esse coittigimus

ex eo quod Fareïlum non per integrum bimestre Basûeae

commoratum fuisse constat quum Neocomum vocaretur, postquam

initio lunii eo devenerat; et guod earn Galvmus quarta

Augusti FareMo iam profecto transmisit. Vide proximam.

132.

CALVINUS PARELLO.

Prima quaque occasione scrïbit. Amici proficiscentis

festinationem apud Grynaeum excusavit. Genevae

res in peius ruunt. Ipse sibi non novos labores

sed quietem et oblivionem cupit. Argenfvratenses ipsum

invitum arcessère student. EiÀam Basûeae sollicitationes.

Capitonis epistolam mittit.

(Ex autographo Bibl. Genev. Cod. 106, fol. 16 cuius exemplaria

recentius descripta habes ibid. Cod. Ill, fol. 8. Archiv.

Bern. Bpp. T. VII. p. 248 et Simler vol. 45. Anglioe legitur

ap. B. 0. T. I. p. 49.)

Gr. Farello ministro Neoconiensis ecclesiae fideli

fratri carissimo. ')

Gratia Domini tecum. Is qui equum reduxerat

2 ) pollicitus fuorat se triduo post rediturum.

Hunc quum elapsis quinque diebus exspectare desiissem

coepi de reperiendo nuncio esse sollicitus.

Non enim dubitabam quin, simul ac visum tibi foret

aequo longius silentium, incuriae ac ignaviae

imputares. Sed dum in ea sum cogitatione hie

nuncius statim adfuit, qui biduo antequam demigraret

indicavit mihi suum abitum. 3 ) Ad literas

tuas. Quoniam accuratam rusticitatis tuae deprecationem

apud Grynaeum mihi imperabas obsequutus

sum sedulo. 4 ) Ubi ad prandium ventum est

narravi Grynaeo me ex uteris tuis perspexisse moram

solitae tuae festinationi ex pluvia iniectam,

quod 6 ) lentius equitando recordatus esset te esse

rusticum. Post et literas tuas legi et ex meo addidi

quod ad seriam excusationem facere videbatur.

Apud eum tantum abest ut purgatio neoessaria fuerit,

ut intempestivam 6 ) tuam anxietatem lepide fuerit

excepturns nisi negotia, quibus nunc totus submergitur,

obstitissent. Quo tandem evasuri sint

nostri successores ') ex primordiis coniecturam facio.

Omnem pacis speciem 8 ) quia iam sua intempérie

abruporunt, hoc sibi optimum putabunt superesse

ut probris laceratos publice privatimque invidiosis-

138. 1) Faréllus adscripsit: 4. Aug. 1538.

2) Neocomensis ediquis qui equum Basüeam redumt

quo vectus F. Neocomum profectus fuerat. Vides hunc iam

pridie Cal. Aug. aut a. d. III. Basüeam vernisse.

S) your departure. (B. G.)

4) FareUus citius insedutato Grynaeo Basüeam rél/iquisse

videtur. Bonnet contra pro ßrynaeo ipsum mteüigit

Ualvinum, nempe Argentorati commorantem quo tempore F,

Neocomum proficiscébatur. Verum quo pacto hoc rustici?

5) whereupon (B. G.) plane inverso rerum ordme. >

6) infections. (B. C.)

7) Cf. N. 121 not. 19. 20 et maxime Kampschulte I.

334 seqq.

8) S. emendwndum put ai: spem, sed fattitur.