07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

225 1538 IUL. 226*

D. Thomae Grynaeo ') bonarum literarum professori

eruditissimo

Bernae.

Salutem, integerrime et amicissime Thoma.

Frater meus quem Genevae reliqueram 2 ) mihi per

literas indicavit se aroam unam istuc misisse ac

iussisse apud te deponi, ut fide diligentiaque tua

prima quaque occasione hue transmitteretur. Quum s )

in ea inclusa sint quaedam quorum mihi quotidianus

est usus, hue 4 ) quam celerrime fieri possit deportatam

optarim. Si quern ergo fidum nuncium

nactus fueris, 6 ) mihi quaeso significa an receperis

et quam rationem habeas hue transmittendi. Quod

si auriga contingeret. 6 ) multo magis advehi protinus

cupiam quam de ratione vecturae ultro citroque

inter nos deliberari. 7 ) Ego de fide tua securu8,

diligentiam studiumque tuum imploro, ne id

quidem ipsum facturus, nisi illam ultra modum appetere

eogeret carendi difficultas. Vix tibi in hac

mea conditione industriam meam vicissim offerre

audeo, quam tarnen expositam esse 8 ) tibi non dubitas.

9 ) Vale, optime et lu ) animo meo dilectissime

frater. Basileae, 2U. Iulii. x ')

131.

CAPITO FARELLO.

Calvinus I2 ) tuus.

Consolatur amicum exsulem quum eiectio ista ei

ignominiosa non sit neque ecclesiae multum nocitura.

Ministerium sine disciplina minus fructuosum. Bu-

130. 1) Simonis Grynaei ex fratre nepos eo tempore Bernae

literas graeeas et latinos docebat. Plura dabwnt Adami I.

191. Hundeshagen, p. 105.

2) reliqaeramns S.

3) Verum .... sunt S.

4) Haeo .... deportata optamus £.

5) fuerit .... receperit .... habeat S.

6) Sie et Mwrrius legit neque est quod de lectione duùites.

Ébrardus, vocem illam soloecismum ratus Calvimo mdignum,

legendum esse conieeit: erit paratus.

7) iterum me deliberare S.

8) Mwrrius scripsit: requiaitam omnino dari. 8. : requisitam

dari omnino.

9) ne dnbites S.

10) ex S.

11) De anno 1538 dubitari nequit. Ebrardus annum

1536 praeferendum censuit, quo seü. Calvinus FareUo ut Genevae

maneret suadenti id se faebwrum pdUicitus, ad tempus

Basüeam concesserit ut ibi fratri Antonio stationem quaereret.

Quam Viri docti sententiam süentio praeterire noluimus,

etsi calculum ei adiicere neutiquam possumus. "

12) Autor catalogi codicum MSS. Erlangensium literaturae

calvmianae minus assuetus, et forma pecuiliari literae

C. deceptus, hone epistolam ignoto vwo Salvino tribuit.

Calvini opera. Vol. X. P. II.

cerus- maioribus negotiis obstrictus curae pastorali parum

vacat, quam ipse pro virili suscipere conatur.

Consilia et vota offert nuper Neocomum vocato ibique

pristinum locum denuo occupaturo.

(Manu scripta non exstat. Legitnr in collectione Bezana Ed.

Genev. p. 7, Laus. p. 11, Hanov. p. 12, Chouet p. 5, Amst. p. 2.)

Gratiam et pacem. Eiectio ista ignominiosa

non est, neque tantopere nocitura ecclesiae Domini

ac nos formidabamus. Nam de vobis neque hostes

existimati aliud praedicant, quam zelum ferrentiorem.

Peritiores vero rerum ecclesiasticarum, cernunt

in causa fuisse totam cohortem ministrorum,

evangelium docentium sine disciplina, imo nescientium,

an disciplina sit in ecclesiam reyocanda. Otiosam

enim functionem quidam tueri malunt quam

fructuosam, quidam liceutiam pro Christi libertate

induxerunt, quasi ab evangelio stent, quicunque iugum

pontificium abiecerint. Aliqui vero, id est

plerique omnes, animadvertentes rem Christi in dies

abire in peius, optarent quidem restitutam autoritatem

ministrorum, sed aut veram eius roparandae

rationem ignorant, aut earn videntes desperant prorsus.

Ex quo nostrae ecclesiae omnes ad unam sine

disciplina sunt ecclesiis necessaria. In qua re, quid

incommodi vobis, quid improbis ansae ad turbandos

datum, in manibus habemus. Auditis enim, tyranni

esse voluistis in liberam ecclesiam, voluistis novum

pontificatum revocare, atque id genus contumeliarum

répugnante animi iudicio in vos iactant seditiosi.

Fratres autem quos putatis extrema vobis admolitos,

nihil habent, quam quod de vohementia queruntur.

Ah mi frater, velim scires, quo sudore hie

volvam idem saxum. Bucerus est totus in publiois

et amplis rebus tractandis summa animi contentione,

respectât ad nostram ecclesiam tumultuanter,

neque enim ei curae vacare poterit. Recte tarnen

praescribit nunc aliis: de qua re Domino gratiam

habeo. Ego qui reputo mecum, qua in parte ecclesiae

et quibus praesim, pastorem re ipsa agere nonnihil

conor. ') At quantae procellae a symmystis

et a senioribus in partem curarum vocatis! Nam

semper existimant, ad nos nihil attinere, quid quisque

agat, quasi nihil sit quod Christus ait, ovem

centesimam aberrantem investigandam esse, et ea

eius quaerendae ratio non sit, quam ibidem praescripsit

Christus: Corripe inter te ipsum, adhibe

testem admonitionis, die ecclesiae, sit ut ethnicus

etc. Dovoranda sunt multa indigna, sed interim

hoc solatii Dominus dedit, ut optimo symmyata 2 )

stipatus sim, patientissimo audiendarum contumelia-

131. 1) Ad aedem S. Petri iunioris.

2) Matth. ZeUio. — Ipse frustra, invito magistrate,

disciplinant aliquam ecclesiasUcam instituere cum Bucera

quaerébat. v. Rôhrich, II. 34 seqq.

15

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!