07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

217 1538 IUL. 218

sunt: sic se facile contra istas et quascunque alias

perversas doctrinas tuerentur.

Haec scripsi eo copiosius ad Tuam Celsitudinem

quod sciam quo Christi studio flagras, te tua autoritate

et sedulitate per te ipsam et per eos quos

devinctos tibi in Domino habes effecturam, ut serventur

ab isto oxitioso dogmate multi et revocentur

etiam ab eo si qui revocari queant. Verosirnile

enim est, te ignorare quam multi apud vos ista peste

correpti sint. Et verendum est plures quotidie ea

corripi, vol ea de causa quod quidam praepostere

severi requirunt a quibuslibet ut a vulgatis caeremoniis

et omni ecclesiae se commercio subducant,

utque clarissime testentur se daumare omnia quae

in ecclesiis geruntur. Nam quum ista homines,

veritate nonnihil imbuti, praestare non possunt, nee

ferre tarnen possunt conscientiam negati Christi,

admittunt istiusmodi remédia morbis ipsis mnlto

perniciosiora, quum docendi essent, in omnibus illis

publicis observationibus ea amplecti quae Christi

sunt, et ad Christum omnia refeiTe, ibiquo tantum

damnare quod peccatur publice, ubi auditores

sunt qui id cum pietatis *) Sed

ista longa disputatio est iugis lectio scripturarum,

constans precatio displicere sibi ob suam ignaviam,

animumque tarnen non despondere, sed sperare semper

a Christo meliora: haec quamlibet perturbatam

et infirmam conscientiam facile expedient et in fide

studioque Christi retinebunt. Periculum multarum

praestantissimarum animarum, quas Christus in gente

vestra ad se excitavit, movit me ut tarn multis de

hac re ad T. C. scriberem. Id tu, Regina sanctissima,

oro boni consulas, occurrasque ubiuhi possis

hostibus religionis.

Baduelum nostrum C. T. diligentissime commendo,

virum vere doctum, religiosum, et iudicio

solido pracditum. Dicitur Pictavis esse munus enarrandi

sacras literas, quod Rex christianissimus conferre

solet: hoc munus utinam T. C. Baduelo nostro

impetret. Tenet hebraea, est graece quoque et

omnibus Uteris sic . excultus, est practerea Bic leni

et placido ingenio, studio prudenti, ut ad regnum

Christi admo'dum utile foret talem virum illi loco

praeficere. Clientis itaque tui tua benignitate, si

quisquam alius, dignissimi memor eris mihique parces

quod tua bonitate, scribens adeo multis, sum

tarn licenter abusus studio Christi et sanctorum in

•Galliis, qui per te in sana doctrina servari possunt,

ac eripi etiam a malis suis dogmatis, id mihi permisi.

Vale in Christo Domino, Regina sanctissima. Argentorati

v. lulii anno' Christi M. D. XXXVIII.

Celsitudini Tuae

addictissimus scrvus

A ret. Felinus.

4) voces dubiae (com fructn pietatis admittant?)

126.

BÜCERUS ') CAL VINO.

Ad plures Calvini respondet et suum de Genevensium

rebus indicium proponit. Ut ipse aut Farellus

Genevam redire moliatur, iis autor non est.

Potius Argentoratum se recipiat modestum sed utile

Ministerium suscepturus.

(Ex autographo bibl. Genev. Cod. 113, fol. 54. — Edidit Beza

Genev. p. 364, Laus. p. 14, Hanov. p. 15, Cliouet p. 500,

Amsterd. p. 228. Ex impresso desoripsit Streuber in Epp.

Grynaei p. 54. — Beza textus ab authentico passim discrepat,

nos hunc sequuti illins yarietatem selectam tantum uotabimns.)

Gratia et pax. Ternis tuis Uteris haec tandem,

vir et frater amantissime et colendissime, respondeo.

Pium est votum fratrum Genevatium, et nostri sine

officii praetermissione déesse voto illorum non possunt.

Ea 2 ) autem est nostrorum infirmitas, ut credant

Bernâtes hic nihil negligere. Et mirum quam

persuaserint sibi Bernâtes Genevae omnia recte habere.

Antonium audio et Morandum et s ) doctrina

et sinceritate eximios haberi, qui haudquaquam dissimulaturi

sunt si quid peccetur gravius a Genevensibus.

Equidem nee scio quid agatur Genevae,

nee quales homines isti duo sint. Verum dum non

a vobis modo sed a nostris etiam hominibus didici,

qui rerum modo Genevae potiuntur, eos a Christi

studio alienos esse, tum in vos 4 ) et diseiplinam ecclesiae

admisisse tarn atrocia, valde vercor et merito,

ut istis rempublicam gubernantibus religio et

disciplina morum misère habeat. Qui enim non

est cum Domino et cum eo colligit, *) is est contra

eum et dispergit. Iam successoribus vestris rem

tolerabilem esse depulsos pastores gregis dominici

a grege suo tanta perversitate, tanta importunitat;e,

documento est eos aut non intelligere quid sit esse

pastorem gregis dominici, aut valde aversum a

Christo animum habere. Sed quam tolerabile illis

sit vos a grege Domini depulsos eo furore, nescio.

Dominus donet illis hie 6 ) sensum suum. Üt vero

nunc res habent, nihil 7 ) est quod de legatione illa

nobis polliceri. valeamus. Dominus pia iila pectora

126. 11 Audacter huic non Grynaeo hanc tribuimus. Ex

Argentorato scripta est, quo Calvinum invitât, a coïlega Capitonis

et Sturmii. Somniavit Beza quum subscriptionem

•falsam de suo adder et. Etiam stilum Grynaei hie nemo sentiet

attentms perlecta epistola. Denique quo tempore scriptam

dicas, si Grynaei fuexit, nos quidem non assequimur.

2) Ea aiitem .... recte habere. Haec desunt in edd.

3) ea Edd. — Antonius de Marcourt et Io. Morandus

nuper in locum Fareüi et Calvini substüuti fuerant.

4) Edd. add. etiam.

5) non collitrit. Edd.

6) bic om. Edd.

7) non Edd.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!