07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

215 EPISTOLAB 125—126 216

125.

BUCERUS REGINAE NAYARRAE.

Beginam laudat ab eximia eius pietate, simul cavere

iubet ab Us qui religionem falsis dogmatibus sub

libertatis specie evertere moliuntur. Commendat Baduellum.

(Ex autographo in Epp. Buoeri vol. IL N. 112 in Archivis

Thomanis Argentorati. — Simler vol. 45.)

Gratia et pax a Domino nostro Iesu Christo

augeatur Celsitudini Tuae, Regina religiosa et pia.

Quia T. C. priores meas litems ') tarn benevolo suscepit,

animum sumpsi alteras adiicere. Gratulor

vero tibi in primis animum istum tuum tarn solide et

firmitor christianum, quem vir optimus Abbas S. Martini

2 ) apud Baduelum B ) nostrum praedioavit. Nam

significavit T. 0. aversari toto peetore miscros illos et

perniciosus simplicitatis evangelicae fermentatores,

quos audimus religioni multorum in Galliis insidiari,

garrientes nescio de qua renovatione hominis in qua

iam nihil peccet, etiamsi Christum servatorem non

confiteatur coram ista adultéra generatione, imo in

membris suis prodat, si carnem suam concupiscentes

et vitiis permittat, non crueifigat. Non miramur

exsistere qui tarn portentosa comminiscantur

et aliis ingérant. Praedixit enirn Dominus, fidem

nostram talibus monstrificis spiritibus exercendam

esse, nec istud insolens videri debet quod multi

etiam ex optimis alioqui ingénus istis portentis accédant.

Perpauci enim veritatem Christi, ut oporteret,

diligunt: efficacem igitur illis Dominus errorem

et illusionem iure immittit. Et quam tepide

quoque omnes illud precamur: ne inducas nos in

tentationem! Difficilis est carni confessio Christi

in hac prava et perversa natione: difficile est earn

praestare vitae sanctimoniam et officiorum sedulitatem

in proximum quam Dominus poscit: intolerable

iuxta est flagellum illud conscientiae, nos ne-

125. 1) d. 8. Aprüis 1537 scriptas. — Has posteriores ideo

recipimus quod de Libertinis agunt, tecto quidem nomine, sed

ita ut ad illwstrandam illius sectae, quacum et Calvvno res

fuit, historiam valeant. Vide prolegg, nostra T. VII. pag.

20. Beza, Vita C. ad a. 1637. Hist, eccles. I. p. 49. Calvin.

ad eandem reginam 28. Apr. 1545. In aula Margaretae

placita Libertinorum non plane reieeta fuisse, quamvis neque

ipsa neque eius concionator Gerardus Roussel se m errores

eorum abripi paterentur, non est quod dubitemus; neque

Schmidtio nostro coUegae doetissimo assentiri possumus,

quum perhibet (G. Roussel, p. 123,) Calvinum de Poquio et

Quintino nimia dixisse, quos regina aperte fovebat.

2) Hist, ecclés. I. p. 64; Prolegg. nostra VII. p. 22.

3) Claudius Baduel Nemausensis, iam pridem Reginae

a Melanchtone commendatus (Corpus Ref. II. 73^), per aliquod

tempus Argentorati commoratus fuerat, unde hie Bucerus

nostrum dicit. Patet ex hoc loco BadueUum nuper Bucero

de Regina scripsisse. '

glectus Christi, vitae impurioris et remissae in proximum

beneficentiae arguentis. Si itaquo animus sibi

maie conscius et reprehensione conscioutiue commotus,

non illico in Christum Dominum sese attoll

at, illico ingcrit se Satanas et coramentum

aliquod offert, quo homines conentur conscientiae

exagitationem a se excutere et tarnen in sua pravitate

persevorare. Aliis obtrudit, Christum non

poscere tarn periculosam nominis sui confessionem

regnique sui curam: nec tantopere indignari si oupiditatibus

quis plusculum indulgeat et proximum negligat.

Aliis, causam religionis non pertinero ad

privatos, et reliqua vitia facile condonari. Aliis

eunetam Dei reverentiam eximit et iudicii eius oxspeetationem

avertit. Aliis suadet se, quum Christum

comprehenderint, iam nihil peccare, non ut vitent

quae mala sunt, sed quum pesbima quaeque

admittant, ipsis tarnen peccata et mala non esse.

Nonnullos reducit ad priores abominationes, occlesiae

autoritatem practexens. Ita innumerae sunt

artes, innumera commenta, quibns Satan veram

poenitentiae meditationem in Christo avertit. At

quae portentosior quam eo homines addneere ut

putent propter Christum sibi iam licere impie et

flagitiose vivere, et sibi mala non esse propter quae

ira Dei venit in caeteros. Pie igitur fecit T. C.

quod administras huius furoris abominatur. Est

multa apud omnes infirmitas, sed hacc agnoscenda

nobis est, et Christus orandus ut nos spiritu suo

corroboret. Quamlibet misère vivamus, non est tarnen

desperandum, non remittenda fiducia in Christum,

verum ita fidere Christo oportet, non qui in

nobis quae perversa sunt approbet, sed qui a malis

nos aliquando liberet. Evangelium quidem non est

ingerendum quibuslibet: inquirere iubet Dominus,

si quis dignus sit: sanctum proiici cänibus et margaritas

spargi porcis vetat. At ubi adscri eius

gloria, ubi monendi docendiquo fratres sunt, atque

iuvandi, hic testandum est nos credere Christum

esse vitam et spem nostram. Si qua in re id minus

praestamus, id confiteri Domino necesse est, et

orare ut ipse nos faciat posthac attentiores et constun

tiores ad officium, ut ita cum fiducia redemptions

et auxilii eius exsistat in nobis perpetuus ad

placita eius conatus et flagret Studium. Istum agonem,

hunc cursum scriptura ubique commendat.

Ita sancti patres, prophetae, apostoli ot decertarunt

atque cucurrerunt ipsi, et sic decertandum currcndumque

esse nos docuerunt. Id nobis sacrae literae

ubique testantur, quas si versarcnt simplici

animo isti perniciosi infirmorum hominum demulctores,

quam nullo negotio hanc rationem discercnt

vol ex solis evangelicis historiis et scriptis paulinis,

ad quarum simplicissimam lectionem et assiduam,

simul et continuas preces, utinam converterent se

et dederent quicunque Christi aliquid consequuti

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!