07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

209 1538 IUN. • 210

enim in sinum vestrum quidvis deponimus quam

promiscue simus narraturi. Vestrae igitur fidei haeo

secreto commissa niemineritis. 2S )

122.

CALVINUS VIRETO ET CORALDO.

Occasione oblata amicis scribit se ad Turicenses

et Argentoratenscs rerum nuper Genevae gestarum

summam scripsisse. Qui quidem nondum responderunt,

Bucerum vero de restituendis ecclesiarum intercessione

exsulibus satagcre compertum habet. Blaurerum

ignominiose dimissum nuntiat ideoque Coraldo

etiam spem in Monbelgdrdensi ditione conditionem inveniendi

praeclusam.

(Ex autographo bibl. Genev. Cod. 106, fol. 14. Apographa

varia exstant ibid. Cnd. Ill, fol. 7 v. Cod. Ill, a. fol. 23

manu Ionvillaei. Archiv. Born. Epp. T. VII. p. 244 et indo

ap. Simler v. 44.)

Integerrimo fratri Petro Yireto Lausannensis ecclesiae

ministro fidelissimo.

8. Quum hie iuvenis, qui literas nostras robis

redditurus est, in iisdem nobiscum aedibus ageret,

nescivimus tarnen ad vos discessurum, donee iam

iter prope corriperet. Ob temporis ergo angustiam

breviores erunt nostrae literae. Argentinensibus ac

Tigurinis ') negotium nostrum per literas exposuimus.

Quia nondum rescripserunt, necdum etiam

certo indicare possumus quantum fidei obtinuerit

apud eos nostrum testimonium. Quod nobis tamen

consciontia coram Deo testatur esse verissimum.

Nam omissis coniecturis, ea quae sub oculis hominum

gesta erant simpliciter rccitavimus. Aliunde

tamen intelleximus quid Argcntinenses habeant

animi. Nam ante literas nostras acceptas Bucerus

re audita Grynaeum obtestatus est, ne desinerent

ecclesiae tentare extrema quaeque remédia, sed ita

ardenter ut nuignum nobis moerorem expresserit,

qui illic 2 ) exprimil.ur boni viri moeror. Ne tamen

vos nimia spe erigamus putamus alio malo viam

praeclusam esse. Nam eodem quos 3 ) nos exemplo

Blaurerus e ducatu Wirtembcrgensi exactus fuit le-

23) De tempore sic habe: d. U.lunii haec iam scripta

erat, quod efficimus ex ea quae sequitur. Et Hon Bernae sed

Basüeae scriptum fuisse ex natura rerum sequi videtur, quum

a Geneva reduces vix diu in üla priore urbe commuratos

fuisse crediderimus.

122. 1) Vide praecedentem.

2) nimis B. S.

3) Stc autogr. Oaeteri bene emendant: quo.

Calvini opera. Vol. X. P. II.

vissimam ob causam summa cum ignominia. *) Nee

passus est prineeps se a Sturmio exorari, cui alioqui

nihil non defert, ut testimonium Uli reddeiot

beue administratae funetionis, quum tamen adversus

eum nihil prorsus haberet. Quin etiam iusto

illum stipendio contra omnem humanitatem fraudavit.

Quod inter nos clanculum contineri oportet.

Hinc coniieere potes, Coralde, hoc tempore non respiciendum

tibi esse in comitatum, cui te hactenus

destinabamus. *) Interim censemus expedire ut,

quaeeunque tibi iusta rocatio oblata fuerit, earn ne

asporncris. Nos hic paulisper etiam exspeetabimus

quam yiam Dominus nobis aperiet. Tibi autem,

Virete. hoc Grynaeus significari iussit, Gasparetn

illum, qui ad Conradum 8 ) applicuerat, levem esse

hominem et malis artibus refertum. Quod facile

potuit perspicere, quum aliquamdiu domi suae hospitem

habuerit. Proinde admonendus erit tibi Conradus,

ne quid ab eius imposturis damni aeeipiat.

Scis Grynaeum non libenter notam inurere Tel pessimis,

tantum abest ut immerenti velit obtreetare.

Itaque tametsi non erat admodum familiariter nobis

ille notns, non dubitavimus tarnen tali iudicio freti

pauca haec tibi indicare. Incredibile est quanto

vestrarum literarum desiderio aestuamus, unde cognoscamus

quid a discessu nostro aeeiderit. Valete

fratres integerrimi et amicissimi. Dominus ad opus

suum vos confirmet. Basil. 14. Iunii. 7 )

Grynaeus utrumque peramanter salutat.

123.

PAREL AUX GENEVOIS.

Lettre pastorale. Considération des bienfaits que

la Providence a accordés à leur ville par la réformation.

Exhortation à la concorde et à la charité, envers

les pauvres surtout, à l'égard de laquelle un généreux

citoyen Claude Pate a donné ^autrefois un si

bel exemple.

(Archives de Genève. Pièces historiques N. 1206. Sans susoription.)

4) Causa nulla alia fuit ac ducis Ulrici et Erh. Schnepfii

lutheranismus. Caeterum dimisso ignominia minime inflicta

est, sed abiil bona cum pace (Sechcndorf III. 13) sed in eo

Noster non fallitur quod stipendio fraudatum dicit, quum

saltern minus acceperit quam meriius fumât. Presset, p. 437;

Keim, p. 91; Beyd, Herzog Ulrich III. 181.

5) Supra N. 120, not. 6. Coraldus Tononium ad IÀ~

bertetum se recepit, deinde Orbam vocatus ubi ministerio fungeretur,

ibi mense iam Octobre obiit.

6) De hoc Gaspare et Conrado nobis pro tempore non

constat. Priorern fortasse aliquis cum eo conferendum statuerit

de quo N. 29, not. 9.

7) Scripserat primum M. Nomen Iunii super scriptum.

14

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!