07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

207 EPISTOLAl E 121—123 208

quibus promptem erat tollere si quid scrupuli exortum

esset. 16 ) Verum aliud fuit Cunzeni nostri consilium.

Nam clauculum illos submiBit'per insignem

quendam proditorem cui nomen est Petro Vandelio, n )

ne obscuris coniecturis putetis nos inniti. Perfidia

eius hac in parte manu tenetur: solus enim cum

Sebastiano descriptos habebat, et Vandelius ille apud

multos gloriose in via effutivit, se venenum nobis

letale ferre. Sane quo esset erga nos animo non potuit

dissimilare: nam in conventu fratrum Nidonii

habito sie loquutum aeeepimus: Deliberabat senatus

ut Genevam concederem ad restituendos istos expulsos

(sie enim ignominiose nuneupabat), sed potius

abdicarim me ministerio et patria cesserim,

quam ut illos iuvem a quibus scio me fuisse immaniter

traduetum. Haec est scilicet fides vobis et

ecclesiae Christi solenniter data, cuius fallendae

praereptam facultatem Cunzeno putabatis. |S ) Proinde

nunc tandem experimento crédite, non fuisse

vanum timorem quo sic apud TOS consternabamur,

ut ecclesiae autoritate aegerrime fuerimus induoti

a'd ingrediendum hunc labyrinthum. Iam vero defuneti

sumus. Iam vestro et piorum omnium iudicio

videmur satisfecisse, uteunque nil effecerimus,

nisi forte quod duplo aut triplo malum, quam antea,

deterius recruduit: nam quum eiectis principio nobis

Satan libidinose et illic et in tota Gallia triumpharet,

aecrevit tarnen ex ista repuisa non medioeris

praefidentia illi et eius membris. Incredibile est

quam licentiose et insolenter omni vitiorum genere

debacchentur illic impii, quam petülanter insultent

Christi servis, quam ferociter evangelio illudant,

quam importune modis omnibus insaniant: quae calamitas

eo nobis acerbior esse debet, quod ut disciplina,

quae illic medioeris nuper apparebat, cogebat

acerrimos religionis hostrae adversaries dare

Domino gloriam, ita furiosa ista omnium flagitiorum

patrandorum licentia pro loci celebritate in summum

evangelii ludibrium plus nimio erit speetabilis. Vae

illi per quem tale scandalum excitatum est. Vae

illis potius qui simili in scelestum hoc consilium

conspirarunt. Bona pars, etsi nos incolumes stare

cupiebat, quia tarnen non poterat consequi quod

appetebat, nisi exstineto veritatis lumine, non dubitavit

ea mercede servire perversae cupiditati. Cunzenus

quia nos evertere non poterat sine ecclesiae

ruina, non dubitavit illain nobisoum trahere : ac

16) Hie rem aliter narrare videtur quam ex textu instruetionis

(117 not. 4) factum fuisse collegeris. Cf. Böget

p. 105. Vide tarnen quae diximus de duplici textu eiusdem

mandaii Bernensis. Facile credideris artioulos istos tum demum

püblicari debuisse quum exsulibus aditus ad senatum et

populum patuisset ut se purgarent ipsi.

17) Petrus ille, minimus natu ex quatuor fratribus (N.

83) factionis anticalvinianae antesignanus.

18) Vide supra not. 4.

nostram quidem aedificationem videtur diruisse, hos

vero solidi in Domino consistimus ao melius etiam

consistemus, ubi ipse cum tota impiorum natione

corruet. Iam ecclesiam prorsus destitutam esse pastoribu8

praestiterit, quam a talibus proditoribus sub

pastorum larra latitantibus oecupari. Duo enim

sunt qui locum nostrum invaserunt, quorum alter

gardianas Pranciscanorum 19 ) quum esset inter evangelii

exordia, hostiliter semper repugnavit, doneo

Christum aliquando in uxoris forma contemplatus

est, quam simul atque habuit secum modis omnibus

corrupit. In ipso monachatu vixerat foedissime et

impurissime, et sine ulla non superstitione modo,

sed superstitionis simulatione. Proinde ne videatur

episcoporum ordine merito expugnandus, saepe clamât

in suggestu non requiri episcopum a Paulo qui

sine crimine lüerit, sed qui ineipiat esse, ubi primum

in earn dignitatem cooptatur. Ex quo nomen

evangelio dedit ita se gessit, ut omnibus appareat

pectus Dei timoré atque adeo religione omni prorsus

Tacunm. Alter, 20 ) quanquam est vaferrimus

in tegendis vitiis, adeo tarnen insigniter ac notabiliter

vitiosus est, ut non nisi peregrinis imponat.

Uterque vero quum sit indoctissimus nee ad cüeendum

modo sed etiam ad garriendum insulsissimus,

ambo tarnen insolentissime superbiunt. Nunc tertium

illis adiunetum referunt scortationis nuper insimulatum,

et iamiam convincendum, nisi paueorum

favore elapsus esset e iudicio. Neque maiore dexteritate

administrant officium, quam usurparunt. Eo

enim se ingesserunt fratribus totius provinciae partim

inconsultis partim reclamantibus, in eo quamvis

potius. personam 21 ) prae se ferunt quam, servorum

Christi. Verum nihil nobis magis dolet, quam

eorum tum inscitia, tum levitate, tum stoliditate,

ministerium prostitui ac proiiei. Nullus praeterit

dies quo non manifeste alieuius errati, aut a viris,

aut a mulieribus, interdum etiam a pueris notentur.

Sed iam festinatione tabellarii epistola nobis

de manibus excutitur. Valete, igitur, dilectissimi

nobis et inprimis observandi fratres, seriisque nobisoum

preeibus Dominum appellate ut mature exsurgat.

Fratres amantissimi vestri

Farellus et Calvinus.

Obte8tamur 22 ) vos fratres, caveatis ne huius

epistolae publicatio nobis sit fraudi. Familiarins

19) lac. Bernard, qui iam a. 1534 FareUi et Frumenti

collega fuerat, alioquin haud iniquo in Galvinum animo.

Vide eius ep. 6 febr. 1541.

20) Hunc et tertium infra designatum Henricum de la

Mare et Io. Morandum fuisse oportet.

21) Sana est lectio nee opus erat emendatione SimUri

qui addidit: mercenariorum. Sensus est: quamvis aliam personam,

(i. e. qualemcunque) quam personam servorum Christi.

22) Sequentia Calvini manu addita.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!