07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

205 1538 ITJN. 20S

dentioribus argumentas quam ut elabi posset: novi,

inquit, levitatem et inconstantiam Testram plus satis:

nam in conventu asserebatis vos fuisse Lausannae

8 ) paratos nobis in duobus cedere capitibus,

in tertio duntaxat restitisse, quum illio ne tantillum

quidem concedere volueritis nobis, imo ne audire

quidem nos sustinuistis. Quid ergo? dicebamus.

Annon meministi placidissime inter nos fuisse actum,

et de feriis tantum haesisse controversiam?

Haec omnia quum esse falsa iactaret, Erasmum appellavimus,

qui interfuerat. Ille quidem assensus

est nobis, sed non potuit tarnen cohiberi, quin audacius

adhuc pergeret. Legatus qui praefuerat synodo

9 ) testimonium certissimum nobis reddebat, addebatque

se non dubitaturum, Tel coram diacosiis 10 )

illius mendaciis reclamare, si vellemus. Ille tamen

perfricta fronte nihilominus negare ad extremum

institit. Ergo spe omni proiecta descendimus. Ubi

Tentum est in Tiam publicam rogavit Sébastianus

an Terum putaremus quod narrabatur a quibusdam,

tantam esse in certis fratribus severitatem ut eos

lupos Tocarent et pseudoprophetas qui in locum

nostrum irrepsissent: respondimus, nostrum non

esse aliud de ipsis iudicium. Ergo, inquit, eodem

iure damnabimur qui eiecto Megandro hic consistimus.

Negavimus eandem esse causam, et rationes

reddidimus cur non possemus de lupis illis clem entras

sentire. Hinc cognoscite, qualemcunque praetextum

captasse quomodo se a nobis explicaret.

Extemplo enim post auditam illam vocem totam

causae nostrae actionem eiuravit, quum antea nihil

non facturum se recepisset. Supererat solus Erasmus,

qui tametsi bona fide in negotium, nostrum

incumbebat, non tamen multum valebat aliis renitentibus.

Aliquot post diebus in senatum sumus

admissi, ac ter una hora revocati, ut ab articulis

nostris discederemus. Volebamus enim ut ordine

legitimo ' ') reciperetur ab ecclesia conformitas. Senates

Tolebat, ut quasi iam receptae staremus. Recepta

autem fuerat a paucis seditiosis eodem décrète,

quo in Rhodanum praecipitari nos oportebat:

maluimus tamen postremo ad extoemas quasque

conditiones descendero, quam permittere ut per

nos stetisse putarent boni viri quominus aliquid

effectum esset. Factum est senatus consultum, ut

legati duo nos ad quartum usque urbis 12 ) lapidem

deducerentj tunc praeirent ad reditum nobis confi-

8) Buehat, IV. 452 ss.

9) Lausannensi puta, nam Turici JBernae legatus praesidem

non agebat.

10) *'. e. ducentis (Conseil des Deute-Genis"). H. dioecesiis.

11) scilicet auditis ministris et non ut factum erat solius

magistratus et tumultuantis plebis autoritate.

12) Genevae seil. — Caeterum vide supra N. 117. 118

et quae ibi annotavimus.

ciendum: quem si obtinuissent, nos inducerent in

urbem, ac restituendos in ministerium curarent.

Quia nobis minime satisfiebat. rursum nobis senatum

dari postulavimus. Ingressi ostendimus, id ex

eorum facto consequuturum quod maxime Terebamur,

nempe nos Tisum iri per culpae deprecationem

restitutes. Conquesti etiam sumus, nullum ex ministris

adiunctum esse legationi. NoTum ergo senates

consultum factum est, ut recta in urbem deduceremur

a legatis, ao principio locus dicendae

causae nobis impetraretur, ut demum reddita functionis

nostrae ratione, si nos nihil deliquisse constaret,

restituèrent)ur. Dati sunt praeterea nobis

Erasmus et Viretus. Iam unum milliare ab urbe

aberamus, quum obviam prodiit nuncius qui ingressum

interdiceret. Tametsi praeter fas et politeiam

id fiebat, consilio tamen legatorum obtemperaTimus:

alioqui eramus secure perrecturi nisi illi constantius

refragati nobis fuissent. Atque in eo quidem optime

vitae nostrae consultum est. Nam postea constitit,

non procul moenibus collocatas fuisse insidias:

in ipsa autem porta considebant armati Tiginti gla^diäteres.

,8 ) Cognitionem ad plebem esse reTOcandam

uterque senates pronunciaTit. 14 ) Illic tanta

gravitate Ludovicns Ammanus alter legatus et Viretus,

qui Erasrni ac suo nomine loquebatur, causam

tractarunt, ut flecti multitudinis animi ad aequitatem

Tiderentur: donec illis egressis unus ex

pracsidibus senatus articulos nostros recitare coepit,

quanta potuit invidia, quibusdam etiam illi succinentibus.

Ita enim conTenerat, ut illo recitante ad

inflammandos plebis animos acclaûiarint. Tria duntaxat

habuerunt quae carperent ad conflandum nobis

odium: quod ecclesiam GeneTensem vocabamus

nostram, quod sine praefatione honoris Bernâtes suô

nomine appellaremus, quod excommunicationis faceremus

mentionem. li ) Ecce, inquiunt, ut ecclesiam

ausint Tocare suam. quasi in eius possessionem iam

venerint. Ecce, ut principes ipsos superbissime contemnant.

Ecce, ut ad tyrannidem aspirent. Quid

enim est excommunicatio quam tyrannica doininatio?

Videtis quam friTolae fuerint et nugaces calumniae:

nam excommunication em dudum receperant,

cuius nomen tune adeo exhorrebant. Valuerunt

tamen illa flabella ad accendendos in rabiem omnium

animos. Decreverunt potius moriendum, quam

ut ad reddendam rationem audiremur. Articulos

quidem attulerant legati, sed cum hoc mandate, ne

ante ad populum promulgarent quam ipsi adessemus,

13) Si hic non falsis imaginibus et spectris luditur vir

bonus, saltern gladiatores isti non a senatu missi esse poterant,

contra ius gentium in clientes sociorum impetum ut facerent.

14) Gesta sunt haec diebus 22. 23. 24. Maii, in senatu,

d. 26. coram plèbe.

15) Art. II. et IX.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!